Obrazy na stronie
PDF
ePub

Illud unum superesse iam videtur, ut de ratione ac via , quam mihi ineundam constitui, pauca dicam. Universae itaque commentationis meae duas faciam partes, quarum in una, quae tota erit historico-critica, primum compendio accuratam controversiae narrationem complectar; dein vero ad varias veluti facies in quas pro variis aetatibus mutata est delineandas progrediar: demum argumenta proponam quibus pia sententia vel oppugnata est vel defensa. Haec autem quoad eius fieri poterit ita proferam, uti ab auctoribus quaeque suis prolata sunt, atque uti in ipsa orationis serie iacent, quo fiet ut lectores facili negotio germanam scriptorum mentem assequi possint, atque illud etiam intelligant, nihil a nobis silentio praeteriri aut dissimulari quod causae officere posse videatur. Tandem quae in medium adduxero, ad trutinam revocabo, atque inde ad conclusionem deveniam. Quod ad alteram attinet partem theologico-criticam, iis in antecessum constitutis , quae ad ferendam dogmaticam definitionem requiruntur atque sufficiunt, sedulo investigabo utrum quae pro immaculato Virginis Conceptu proferuntur adeo firmis veluti fundamentis nitantur , ut inter fidei dogmata pontificio decreto ille constitui possit. Id autem quo planius fiat atque liquidius, in subsidium advocabo dogmatum historiam, et exemplis non paucis in medium allatis ac diligenter expensis, prono veluti alveo tandem conclusio fluet, quam legentium iudicio remittam. Quod sane iudicium praevertere me nec decet nec iuvat. Illud equidem non diffiteor , nihil mihi gratius, nihil iucundius futurum quam ut quae mihi disputata verissime videntur, ea etiam sapientibus viris probare possim. Ceterum laboris mei eo vel nomine numquam me poenitebit , quod id spectaverim unice , ut Sanctissimae Dei Matri cuius immortalia in me beneficia extiterunt , aliquod grati et obsequentis animi officium persolverem.

[graphic]

HISTORICO-CRITICA

Controversiae status

Postulat recte instituta methodus , ut priusquam historia qualiscumque controversiae tradatur, in quo eadem consistat nitide ac paucis explanetur. Haec igitur de qua sermo in eo tota posita est, ut disquiratur, utrum constet B. Virginem in passiva quam vocant conceptione sua (1), seu quando eius anima ad informandum corpus condita a Deo est, contraxerit necne, ut ceteri omnes Adae posteri, originalem labem. Vel etiam, si magis arriserit, cum peccati primordialis ratio ex communi Theologorum placito, praeeuntibus Anselmo et Aquinate, in gratiae sanctificantis seu originalis iustitiae privatione sita sit (2), quaeritur utrum constet conditam fuisse B. Virginis

(1)« Conceptio, inquit Benedictus XIV, dupliciter accipi potest ; vel enim est activa, in qua sancti B. Virginis parentes op ere maritali invicem convenientes praestiterunt ea, quae maxime spectabant ad ipsius corporis formationem, organizationem, et dispositionem ad recipiendam animam rationalem a Deo in undendam; vel est passiva, cum rationalis anima cum corpore copulatur. Ipsa animae infusio et unio cum corpore debite organizato vulgo nominatur conceptio passiva, quae scilicet fit illo ipso instanti , quo rationalis anima corpori omnibus membris ac suis organis constanti unitur ; ut cum aliis Theologis ait Frassen in Scoto Academ. Tom. 8. edit.Rom.1720.«. (De festis lib. 2. c. 15. n. 1. edit. Rom. 1751. Tom.X.)

(2) Accuratissime de peccati originalis natura disserit doctus P. Bern. Maria de Rubeis Ord. Praed. in op.

inscripto De Peccato Originali. vol.
un. in 4. Venet. 1757. Postquam
cap. 58 patrum tridentinorum do-
ctrinam de hoc argumento exposue-
rit, concludit S.5. « Originalis iu-
stitiae dona fuerunt Adae collata a
Deo, velut primo omnium postero-
rum parenti, seu capiti totius naturae
humanae, quae in eo continebatur, ex
eoque per generationem propaganda
fuerat. Quod ergo magnum peccatum
peccavit ille, non ipsum laesit solum,
sed ipsam etiam naturam humanam in
ipso contentam, ex eoque propagan-
dam. Scilicet in accepta rectitudine si
perstitisset Adam, cum rectitudine et
iustitia , ac sanctitate nati fuissent
qui ex eo, tanquam primo stirpis prin-
cipio, propagarentur posteri: ab ipso
nimirum conceptionis , aut infusionis
animae instanti accepta a Deo mentis
rectitudine per gratiam sanctifican-
tem, cum perfecta simul rationem in-
ter et appetitum sentientem concor-

Est de faeto non de iure.

animam gratia sanctificante instructam an contra. Dixi utrum constet, minime vero an fieri potuerit vel debuerit; siquidem ad propositum mihi finem, ut sum praefatus, spectat factum, non ius. Licet autem factum in materia qua de agitur a iure pendeat, hoc ut ab aliis satis expensum assumo, cum de co nonnisi indirecte mihi agendum sit, quando in fundamenta

dia et corporis immortalitate. Peccavit primus homo : suoque peccato praedicta sublimia dona amisit omnia et sibi, et naturae in ipso contentae, et ex illo propagandae ; diciturque peccalum suum in posteros omnes propagasse. Adae peccatum duplex est, actuale et habituale. Illud consistit in ac'ione flagitiosa, pertinetque ad personam. Positum istud est in privatione gratiae sanctificantis, ac subiectionis erga Deum, si pars eius praecipua ac veluti forma consideretur: itemque in deordinatione facultatum et virium, et partium hominis, si de materiali quodam peccati subiecto agatur ». Deinde cap. 59 doctrinam hanc adstruit ex s. Thoma, et s. Anselmo. Nos brevitatis gratia unum aut alterum ex utroque Doctore testimonium afferemus. Itaque Angelicus Quaest. IV de Malo clarissima haec verba habet: Peccatum originale in hoc homine vel illo nihil aliud est quam concupiscentia cum carentia originalis iustitiae. Ita tamen quod carentia originalis iustitiae est quasi formale in originali peccato, concupi scentia est quasi materiale. Ergo ex s. Doctore formalis ratio peccati ori. ginalis in sola justitiae originalis carentia, seu privatione consistit. Et in Summa 1. 2. Q. 82. ar. 3. in corp. Sic ergo , inquit , privatio origina

lis iustitiae, per quam voluntas sub- ! debatur Deo, est formale in peccato originali. S. vero Anselmus in lib. De Conceptu Virgin. et originali peccato et ipse constituit naturam peccati, quatenus originale est , in carentia seu privatione iustitiae per Adae lapsum inducta; sic enim scribit cap. 23 al. 21. « Est peccatum a natura et est peccatum a persona. Itaque quod est a persona, potest di- ! ci personale: quod autem a natura , 1 naturale ; quod dicitur originale. Et sicut persona transit ad naturam, ita naturale ad personam » Deinde hisce explanatis subdit : « Similiter fit in infantibus e converso. Nempe quod in illis non est iustitia, quam debent babere, non hoc fecit illorum voluntas personalis, sicut in Adam; sed egestas naturalis, quam ipsa natura accepit ab Adam. In Adam namque, extra quem de illa (natura) nihil erat, est nudata iustitia, quam babebat ... Sic spoliavit persona naturam bono iustitiae in Adam: et natura egens facta omnes personas , quas ipsa de se procreat, eadem egestale peccatrices et iniustas fecit ». Et c. 27: Hoc peccatum quod originale dico, aliud intelligere nequeo in eisdem infantibus, nisi ipsam quam supra posui, factam per inobedientiam Adae iustitiae debitae nuditatom.

« PoprzedniaDalej »