Obrazy na stronie
PDF
ePub

men illud utrique favere lectioni; 3. haud insolens esse uι κατ' εναλλαγην verbum masculini generis cum foeminino coniungatur (1); 4. demum perinde esse sive legatur ipsa sive ipse sive ipsum. Nam cum mulier non virtute propria, sed filii meritis contritura sit serpentis seu daemonis caput, si legetur ipsa, subaudiendum erit per ipsum, nempe semen aut filium; sin autem ipse vel ipsum, sententia ea erit, ut filius aut semen mulieris una cum muliere caput serpentis seu daemonis sit contriturus. Ceterum analogia favere magis mulieri, quam semini videtur, aut si lubet, utrique simul, ita ut mulier cum semine, scilicet filio suo sit de daemone ac peccato latura triumphum (2).

ris cuiusdam interpretis, cuius nomen tacetur, quemque sequitur Vulgatus. At haec mera coniectura est eruditi editoris Maurini. Ceterum in editione versionis LXX Sixti V iussu accuratíssime adornata an. 1587 legitur αὐτὸς, ipse.

(2) Legesis cit.Auct. qui non pauca exempla adducunt ex hebraeo textu ad hoc illustrandum.

(1) Ut enim scribit Cornelius a Lapide in hunc loc. « Cum Deus hic op. ponat, quasi antagonistas, mulierem cum suo semine serpenti cum suo semine, consequenter vult dicere, mulierem cum suo semine contrituram caput serpentis: sicut e contrario serpens tam mulieris quam seminis eius calcaneo insidiatur.» De Christo, ac propterea de eius Matre hoc oraculum ex veteribus exposuerunt, obscure quidem Tertullianus lib. 2. Advers. Marcion. c. 10. edit. Rigalt. 1664, pag. 387. clarius vero s. Irenaeus Contra Haeres. lib. 3. c. 23, n. 5, 6, 7, nec non lib. 4, c. 40, n. 3, ac lib. 5, cap. 28, edit. Massueti; et Cyprianus lib. 2, Testimon. p. 288; apertissime demum s. Epiphanius

Adv. haeres. lib. 3, haeresi 78, edit. Petav. tom. 2, pag. 1050, seq. Cuius verba, quae propius ad beatam Virginem referuntur, placet heic describere: sunt autem haec: Quoniam vero cum adhuc virgo in hortis Eva degeret, per contumaciam apud Deum offenderat, ideo gratiae propria ab Virgine manavit obedientia, postquam circumfusi corpore Verbi, sempiternaeque vitae de coelo est nuntiatus adventus. Nam illic ita serpentem Deus alloquitur: INIMICITIAM PONAM INTER TE ET INTER ILLAM, INTER SEMEN TUUM ET SEMEN ILLIUS.

Atqui nusquam eiusmodi semen mulieris inveniri potest. Unde non aliter quam per adumbrationem ac similitudinem ad Evam hostiles illae inimicitie referuntur, quas cum huius stirpe serpens ille, et qui in serpente inerat invidia flagrans diabolus exercet. Plene quidem, ac perfecte accommodari ad illam universa nequeunt; sed in sanctissima, eximia, ac singulari stirpe, quae ab sola Virgine Maria, sine ulla viri consuetudine,propagata est, reipsa

Testimonia minus ido

nea.

Quae insuper biblica loca e veteri praesertim Testamento afferri pro pia sententia sunt solita, mystico tantum in sensu rem praesentem attingunt, eaque vim totam suam unice habent vel ex Doctorum expositione, vel ex usu Ecclesiae; quae scilicet haud paucos Bibliorum textus accommodare beatae Virgini assolet, qui in sensu litterali ac proprio de divina Sapientia seu Verbo divino sunt dicti. Multo vero minus urgeri possunt, quae ex typis ac figuris argumenta sumuntur. Licet enim viro catholico ea minime sint despicatui habenda, scopo tamen, quem nobis proposuimus, inquirendi nimirum in dogmaticae definitionis fundamenta, minus accommoda videntur. Quapropter haec omnia missa facimus (1).

ac penitus impletur. Hic enim illius
filius ad extinguendam serpentis,
ac tortuosi colubri, fugacisque vim,
ac polentiam, qui se totum orbem
terrarum dominatu suo compre-
hendisse iactabat, ad haec infima
descendit. Quod si Patres alii ora-
culum istud de B. Virgine interpre-
tati non sunt, nil mirum, quum neque
de Christo illud exposuerint, adeo
ut si allegatos Patres excipias, nemo
sit qui Geneseos locum 3, 15 de
Christo exponat; etenim vel de eo
tacent, vel aliter intelligunt; ut pa-
tebit illos perlustrantibus. Sane ex
veteribus hunc textum, nec semper
quidem integrum, praeter comme-
moratos soli referunt Lucifer ca-
laritanus: Biblioth. Max. Patrum,
edit. Lugdun. 1677, tom. IV, p. 182.
S. Ambrosius lib. De Fuga sec. c. 7.
Opp. edit. Maur. tom. I, col. 434.
S.Hieronymus Quaest. hebraic Opp.
edit. Maur. tom. II, p. 510; necnon
Comm. in Isaiae c. 58, tom. III, pag.
434, et in Ezech. cap. 47, ib. p. 1055.

Anonymus auctor Operis imperfecti in Matth. hom. 45 inter Opp. s. lo. Chrysost. edit. Maur. tom. VI, pag. 192. S. Augustinus lib. II De Genesi contra Manich Opp. edit.Maur. tom. I, col. 665. Item De Locutione lib. I, tom. III, col. 326. S.Gregorius M. lib. I, in Iob cap. 36, opp. edit. Maur. tom. I, p. 36. Porro hi nuspiam locum hunc de Christo interpretantur. Attamen nullum ex catholicis reperies, qui sententiam in serpentem, seu potius in daemonem a Deo latam, non accipiat de futuro promisso Messia seu Christo daemonis debellatore, adeoque et de eiusdem Messiae sanctissima Parente oraculum non interpretetur pro ea parte, quae eam respicit.

(1) Cf. haec singillatim testimonia, necnon eiusmodi typos et figuras apud Strozzi op. cit., qui toto libro primo historiae suae illa expendit, necnon apud Plazzam operis cit. Act. I, art. 2, una cum antiquiorum expositionibus.

Si qua vero sunt quae ex novo Foedere proferri solent, ex angelica praesertim salutatione deprompta Luc. I, 28 seqq., quia haec pariter e Patrum explanatione vim hauriunt suam, atque per se nihil supra coniecturas suppeditant, quae plus minusve ad immaculatum Virginis Conceptum adserendum sunt probabiles, nos idcirco ab iis etiam afferendis supersedemus. Commodior siquidem postea illis ulterius urgendis dabitur locus.

CAPUT X.

PATRES QUI AD AUGUSTINUM USQUE PRO PIA SENTENTIA

DECERTARE VIDENTUR

veteres non est quaerenda expressa formula.

Frustra apud Sanctos veteres testimonia requires, in Apud Patres quibus ipsi conceptis verbis asserant, beatam Virginem aut originalem labem non contraxisse, aut eius Conceptum immaculatum fuisse. Nondum enim per cam aetatem hac ratione status controversiae, si qua fuerit, proponebatur; neque ita diserte eiusmodi formulae tunc temporis receptae erant, prout in pluribus aliis articulis usuvenit, qui postea ad certam praefinitamque formulam exacti sunt atque normati. Nec sane id postulant, aut reperiri contendunt piae sententiae adstipulatores. Quamobrem satis erit si res ipsa ab antiquis tradatur, atque huius sententiae semina, aut germina, ut ita loquar, in illorum operibus inveniantur, quae deinceps magis semper ac magis fuerint explicata. Porro haec sunt, quae assertores immaculatae Conceptionis magna sedulitate undique conquisita in medium protulerunt.

Dum vero nos haec ex illis describemus testimonia, eamdem legem sancte servabimus, quam in afferendis pro adversa parte testimoniis custodivimus. Ceteris igitur praetermissis, quae non ita presse rem attingunt, ea persequemur quae huc maxime spectant. Ex quo cum alia commoda tum id potissimum consequetur, ut brevitati consulamus (1).

(1) Doctus Petavius De Incarnat. lib. XIV, cap. 2, S. 9 scriptores illos

castigat, qui in citandis auctoribus
pro pia sententia nec fidem adhibent

Auctor epistolae de passione s. Andreae.

Ac primo insignis est locus qui ex epistola presbyterorum Achaiae profertur, quique ex versione Caroli Christophori Woog protestantis hominis ita se habet: Et propterea, quod ex immaculata terra creatus fuerat primus homo; necesse erat, ut ex IMMACULATA Virgine nasceretur perfectus homo, quo Filius Dei, qui antea condiderat hominem, vitam aeternam,quam perdiderant homines per Adamum,repararet(1). Quibus verbis antithesis instituitur Adam inter et Christum, ita ut ad eum modum, quo Ada ex immaculata terra compactus est, ita et Christus ex immaculata Virgine conceptus sit atque ortus. Porro eatenus terra ex qua plasmatum Adae corpus est, immaculata dicitur, quatenus, uti plures exponunt (2), nondum fuerat ob Adae culpam obnoxia maledictioni, neque ullis filiorum eius iniquitatibus foe

[ocr errors]

nec delectum, ut ipse loquitur, qui
omnium maxime necessarius est;
quos vero ex antiquitate idoneos au-
clores arcessunt, eorum dicta falsis
interpretationibus, ab eorumque
mente alienis detorquent. Non est
necesse de singulis hoc loco dicere.
Satis erit universe de unico capite illo-
rum erroris lectores admonere, quod
lucubrationum istiusmodi magnam
partem occupavit, Etenim si quid
apud veteres, graecos praesertim, in-
crebuit quod beatam Virginem
ἄχραντον, ἄφθαρτον, αμίαντον, id
est illibatam, incorruptam, impol-
lutam et id genus alia sonare vide-
tur, in hoc avide tamquam secundo
Mercurio sibi oblatum involant, et
ad rem suam accommodant; sed non
est consequens. Siquidem illi etiam,
quibus placuit originali contactam
labe fuisse Virginem, partim in utero
ipso antequam nasceretur, partim
sub ipsum Redemptoris conceptum,
tanta gratiae sanctitatisque copia
superinfusam esse putant, ut omnis

originalis morbi reliquiae, cum ipso, qui dicitur, fomite concupiscentiae, sanatae, vel in perpetuum compressae fuerint. Quam ob causam immaculata et impolluta dici mereretur, licet originali labe fuisset adspersa; nam et immaculati et innocentes appellantur in Scriptura, qui praesente iustitia et sanctitate praediti sunt, cum ab originis vitio non fuerint excepti, Quod postremum nonnullis exemplis ostendit e Scriptura desumplis, Nos hoc monitum libenter admittimus; quamvis non ita generatim accipiendum, sed intra quosdam fines illud coërcendum putemus.

(1) In Bibliotheca Patrum Andreae Gallandii tom. I, p. 157, c. 5. (2) Ita inter ceteros s. Ambrosius Enarr. super cap, 2 Genes. de Paradiso ad Sabinum Opp. edit. Paris. 1614, tom. I, col. 423 apud Plazzam op. cit. Act. 2, ar.3, n. 180. Andreas cretensis Orat. 1 in Nativit. s. Mariae in Biblioth. Patr. Lugd. 1677, tom. X, pag. 620, col. 1.

data: quapropter ut perfecta consistat antithesis, ideo immaculata dicitur beata Virgo, quia nullum sive originarium sive propria actione admissum peccatum illam unquam contaminavit.

Haec epistola presbyterorum ac diaconorum Achaiae a nonnullis criticis uti adscriptitia seu supposititia habetur (1): alii vero eiusdem notótata pro viribus tuentur, quos inter auctor protestans Woog, qui primus graecum illius textum vulgavit, et Gallandius novissime in sua Bibliotheca (2). Verum quidquid censendum de hoc sit, nemo inficias iverit spectari eiusmodi epistolam posse ac debere uti monumentum vetustissimum, quod ad priora pertineat Ecclesiae secula (3), quodque proinde maxima ad faciendam fidem auctoritate polleat.

Nec minus praeclare a communi contagione originalis vitii beatam Virginem liberat magnus ille alexandrinus antistes Dionysius, cum eam unam et solam Filiam vitae nuncupat dicens: Multae reperientur matres: una autem et sola Virgo filia vitae genuit Verbum vivens et per se subsistens increatum, et creatorem (4). Ubi animadvertenda etiam sedulo est antithesis inter Virginem filiam vitae et Verbum vivens ab illa in carne genitum, quam Dionysius instituit;

(1) Consule Gallandium tom. I Prolegom. cap. IV, S. 5, ubi refert etiam argumenta virorum eruditorum quibus haec epistola suspecta est. Id ipsum deinde praestitit cl. Morcellius in suo Μηνολόγιῳ τῶν ἐυαγγελιῶν ἐορταστικῶν sive in Kalendario Ecclesiae Constantinop. Romae 1788, vol. I ad diem 30 novembr. ubi pag. 250, not. 23 et illud sollerter adnotat: « "Αμωμον πάρθενον non plus hic esse putabat Vuoogus, quam ἀπαλαμουτον πάρθενον sive virum non expertam At ipsa vox πάρθενος tantumdem valet. Ipsa autem terrae virginis comparatio sanctam Virginem Mariam nobis exhibet ab ipsa

origine immaculatam; quippe terra
illa ex qua primus homo effectus, ta-
lis etiam tum erat, qualem paullo an-
te Deus esse iusserat; neque Adamo
dictum fuerat, Maledicta terra in
opere tuo. (Genes. c. 3, v. 17). »

(2) Ibid. §. 1 et 6.

(3) Siquidem ab antiquis temporibus, Ecclesiae catholicae sententia, in divinis officiis publice usurpabantur eiusmodi acta. Gallandius loc. cit. S. 9, existimat an. Christi LXXX scripta ea fuisse.

(4) Epist. s. Dionysii adversus Paulum samosalenum episc. Antiochiae. Opp. edit. De Magistris. Romae 1796, pag. 212, et seq.

Utrum ge

nina sit censenda illa epistola.

S. Dionysius alexandr.

« PoprzedniaDalej »