Obrazy na stronie
PDF
ePub

mini, natura, non culpa (1). Quibus verbis originalis noxae
immunitas in solo Christo praedicatur, atque immunitas Ma-
tris a peccato conceptioni Christi adiudicatur.
. Atque haec satis sint monumenta ex antiquitate arcessi-
ta, quibus oppugnatores immaculati Virginis Conceptus inniti
solebant (2). Quae enim tum a posterioribus Pontificibus,
tum a Scholasticis peti consueverant, cum epocham praeter-
grediantur, in qua exorta est controversia, ea missa faci-
mus, quippe quae minus firi, quem nobis praestituimus,
opportuna.

Interim nihil eorum dissimulavimus, ut patet, quae piae sententiae quoquomodo contraria esse apparent, quaeque impedimento esse videntur, quominus decerni possit, ut ea tamquam credenda ex fide proponatur. Eadem animi ingenuitate ea exponemus, quae ab iis afferri adsolent, qui piae communique sententiae patrocinantur, ut lector ob oculos habeat veluti in tabula synoptica utriusque placiti fundamenta.

CAPUT VIII.

ARGUMENTA THEOLOGICA AD IMPUGNANDAM IMMACULATAM

B. VIRGINIS CONCEPTIONEM AFFERRI SOLITA

Argumenta theologica.

Tametsi ad scopum, quem nobis initio proposuimus, inquirendi scilicet in fundamenta, quibus superstrui possit dogmatica de immaculato beatae Virginis Conceptu definitio, minus conferunt argumenta, quae mere theologica vocantur, nihilominus cum utraque pars litigantium ea afferre consueverit, minime illa duximus praetereunda. Atque ut finem eorum faciamus, quae exponenda ex adversa parte suscepimus, reliquum est, ut nonnulla etiam ex his, quae praecipua saltem adduci solent, carptim persequamur.

Ac primo quidem contra piam sententiam doctrina urgetur dogmatica de originali labis derivatione in omnes ac

Primun desumplum ab universali

(1) Cap. 3, edit. Ballerin. col. 70.
(2) Cetera, si quae supersunt, com-

modius afferemus, cum videlicet adversus Launoium res nobis erit.

vitii originalis propaga- . tione.

Secundum ex poenalitatibus.

Tertium ex redemptione

singulos ex Adamo carnalis generationis opera progenitos, quam prorsus eludi affirmant, si quis vel unam Virginem excipiat, quae communi ratione, commixtione videlicet sexuum concepta est. Neque vero illud obesse quis putet, quod futura Dei Mater fuerit designata; siquidem hac ipsa de causa proximi etiam eiusdem progenitores a culpa servandi fuissent immunes, et ii qui prope eos antecedunt, atque ita porro, uti sanctus Bernardus argumentabatur; quo quidem pacto dogma de peccati in omnes propagatione eluderetur. Cum igitur nullum huiusmodi exceptionis vestigium in Scripturis occurrat, nos cam temere affirmare non possumus.

Insuper cum beata Virgo poenalitatibus, quas vocant, ex originali labe profluentibus obnoxia fuerit, iure infertur eam peccato etiam obnoxiam in sua conceptione fuisse.

His accedit quod et ipsa a Christo Domino fuerit redempta. Porro id verae redemptionis ratio postulat, ut quis ab actuali captivitate soluto pretio in libertatem vindicetur: secus enim improprie neque presse ille diceretur redemptus, qui nunquam captivitati mancipatus fuisset.

Sed neque illud praetereundum, quod uno ore veteres docuere, ideo nempe unum Christum Iesum ex omnibus hominibus culpam non contraxisse, quod absque sexuum permixtione, adeoque sine libidinis aestu fuerit procreatus. Hinc ratum penes omnes principium stetit necessario peccatum in eos diffundi, qui per eiusmodi inordinatam concupiscentiam fuerint geniti: cum vero beata Virgo hac ratione fuerit concepta, consequens proinde est ex unanimi veterum consensu et ipsam primigenia ab ortu suo labe commaculatam fuisse. Eapropter non semel, verum saepius a Patribus caro Mariae caro peccati est appellata; quod absurde quidem de ea carne diceretur, quam Deus peccati puram omnisque labis expertem voluisset. Quae doctrina cum constans ac firma penes veteres sit, iure meritoque concludunt piae sententiae impugnatores, Augustinum, si adversariorum placitum quoad Virginis immunitatem ab originali boxa spectasset, dicturum illis fuisse: Mira sunt quae di

Quartum ex ratione conceptionis.

citis; nova sunt quae dicitis: falsa sunt quae dicitis. Mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus (1).

(1) Haec fere sunt quae in Concil. basileensi ad impugnandam piam sententiam in medium protulit p. Ioannes a Montenigro Ord. Praed., quaeque recenset p. Thomas Strozzi S.I. in op. cit. parte II, c. 4. .

Cum vel invitus debuerim inter piae sententiae adversarios recensere nonnullos ex praeclarissimo Praedicatorum Ordine, quem ego semper et magni feci, et sincero observantiae sensu immo et grati animi studio prosecutus sum, nolo heic omittere decreta, quibus identidem eiusdem sacri Ordinis primores quorumdam e suis coërcuerunt ingenia, ne debilos fines in proprio tuendo placito praetergrederentur. Omisso decreto edito in Capitulo provinciali dato in Baetica, praesidente Alberto Las Casas Vicario generali, quod decretum habetur in chronico an. 1524 impresso; necnon altero edito anno 1602 sub gravissimo p.Generali Hier. Xaviere, postea S. R. E. cardinali an. 1653. novum datum decretum est in capitulo beneventano, quod ita se babet:

« Tandem praecipimus in virtute Spiritus Sancti, et sanctae obedienliae, et sub praecepto formali omnibus et singulis nostrae provinciae patribus, ac sororibus, ne verbo, aut scripto circa materiam Conceptionis beatissimae Virginis Mariae apud personas extra Ordinem constitutas aliquid proferant, quod vel levissime earum pietatem, ac devotionem-erga sanctissimam Virginem impedire possit, aut turbare; sed ad unguem de

creta summorum Pontificum de silentio servando, eliam a non prohibitis circa nostrae sententiae probabilitatem penitus abstineant, ne er inordinata, aut minus prudenti locutione sumalur occasio turbationis, et scandali; sed potius ex religioso siJenlio, ex verborum et actionum modestia, reverentia religionis, ac fidelium aedificatio, et devotio consequatur. Quod si quis huius praecepti violator extiterit, poenae gravioris culpae, etiam quoad poenas privatas et infamiam subiaceat; et simul poena plectatur quicumque huius legis fractionem cognoverit , et statim non renuntiaverit r. p. nostro Provinciali.n

« Ut vero religio adiuvet et sustentet ex sua parte devotionem, et pietatem fidelium in sancto mysterio,praecipitur omnibus praelatis, ut in nostris conventibus, ubi communitates, congregaliones, confraternitates juramentum facere voluerint, illis sint auxilio, et assistant cum ompi promptitudine ( admonendo prius de boc Provincialem), et serviant cum apparamentis, suppellectili sacra, et cum diligentia in omnibus, quae ad praedicta festa fuerint necessaria.»

« Et cathedra sit libera pro concionatoribus Religionum, quos cupient, ut concioneniur, illi qui celebrant dicta juramenla: et in hac conformitate notum sit, quod intra paucos dies instiluetur iuramentum a civitate placentina in nostro conventu sancti Vincentii, et concionabitur qui

[ocr errors][merged small]

Quae favent Conceptioni immaculatas

E sacris litteris.

Hactenus quae oppugnatoribus immaculatae Conceptionis beatae Virginis urgere contra piam sententiam mos fuit, fideliter exposuimus; iam quae eidem favere videntur, prout ab illius fautoribus afferri solent, pari fide in medium producamus oportet, ut deinceps omnibus aequa lance expensis, quid in hac controversia sit vero censendum similius, facile aperiamus.

Atque ut a sacris ordiamur Bibliis, plura sunt, quae in virginei privilegii commendationem ab ipsis congeruntur. Praecipuum tamen ac vere unicum, quod in rem nostram profertur testimonium, illud dixeris, quod legimus Genes. · INI, 14-15. Et ait Dominus Deus ad serpentem.... Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius. Quod oraculum vulgo πρωτευαγγέλιον merito nuncupatur; siquidem pollicitationem exhibet futuri Redemptoris, cuius virtute peccatum a daemone sub serpentis larva latente in mundum inductum e medio erat tollendum ,

dam curalus illius sanctae ecclesiae.»

« Ut assistant invitati nostri religiosi, et communitates concionibus et festis huius mysterii et processionibus, et aliis actionibus publicis, et in omnibus occasionibus laudetur, glorificelur, et sustentelur praedicta devotio.»

« Et praeter alias instanlias, qua, haec provincia saepius fecit Romae, et facit cum nostro Generali, ut sollicitet definitionem huius puncti scribantur litterae ex nunc summo

Pontifici in nomine huius capituli et
provinciae Hispaniae quae in litteris
et auctoritate primum obtinet locum
in tota Religione) rogando cum omni
submissione, et efficacia, ut dignetur
definire hoc punctum, quidnam agen-
dum nobis sit, ut omni ex parte ces-
sent turbationes, quae oriuntur ex
diversis opinionibus.» Apud Ioann.
Ludov. Schönlenben op. cit. Orbis
universi volorum pro definitione
piae et verae sententiae de immacu-
lata Conceptione. Clagenfurti 1659,
pag. 6 seq.

hincque solvenda tandem captivitas, qua ob idem peccatum genus universum constringebatur humanum. Cum igitur heic minitantibus verbis denuncietur serpenti futurum aliquando, ut mulier caput eius sit contritura, hoc ipso eiusdem mulieris victoria in daemonem praenuntiatur, seu in peccatum, quod eius suasu patratum fuerat, atque in mundum propagari debuerat. Porro haud perfecta censeri mulieris victoria posset, si et ipsa aliquando peccato fuisset obnoxia, eo videlicet temporis puncto, quo primum fuit concepta.

Neque vero latet immaculatae Conceptionis assertores in hebraica veritate pronomen ipsa ancipitis esse significationis, et aeque ad semen referri posse, quod in hebraico idiomate inter masculina audit. Etenim 879 concordare videtur cum yni semen, prout confirmatur ex verbo 77010! conteret tibi, quod generis pariter est masculini, adeoque tota sententia ad mulieris filium, seu ad Christum Virginis filium contrahenda est, qui reipsa in mundum venit, ut opera diaboli dissolveret. Verum recte animadvertunt 1. lectionem Vulgatae esse antiquissimam, firmisque tum auctoritatibus, tum Patrum testimoniis ac rationibus intimis inniti (1); 2. si absque punctis legatar hebraicum prono

Neque obstat diversa lectio textus originalis.

(1) Sane lectionem Vulgatae, in qua legitur ipsa, tenuere sanctus Ambrosius lib. De Fuga seculi cap. 7, num. 43; s. Augustinus lib. 2 De Genes. cont. Manich. c. 18 licet non expresse; aperte autem lib. 11 De Genes. ad litt. c. 36 et alibi passim; s. Gregorius M. lib. I Moral. c. 36,n. 53,praeter Claudium Marium Victor., Alcimum Avilum, Eucherium, Rupertum, Bedam, Rabanum, s. Bernardum, Strabonem, Liranum etc. apud Bellarminum De Verbo Dei lib. 2, c. 12. Attamen s. Hieronymus legit ipse, et banc lectionem adseruit in Quaest. Hebraicis super Genesin. Verum de hoc argumento cf. Bonfre.

rium Comment. in Genes. ad hunc locuin, et Cornelium a Lapide, de eo abunde disserentes. Qui quidem all. ctores ipsi ut conficiant versionem alexandrinam quondam habuisse avan ipsa, urgent auctoritatem s. Ioannis Chrysost. Hom. 17 in Genes. Verum tum in editione Monisauconii, tum in editione Frontonis Ducaei reperitur autos ipse. Plures etiam antiquiores Patres latini legerunt ipse, prout nonnulli etiam codices antiqui Vulgatae retinent ipse. Observat autem Montfauconius in notis ad Hexapla Origenis ad cap. Genes. 3, v. 15 lectionem aùtn ipsa,reperiri in mss.quibusdam, el banc videri lectionem fuisse vete

« PoprzedniaDalej »