Obrazy na stronie
PDF
ePub

nit, et virtus Altissimi totam eam possedit? Propterea vere
caro eius iam non caro peccati fuit, in qua Deus totum infun-
dit, et Verbum, quod caro factum est, sine peccato ad nos ve-
nit (1).
Probaturus vero s. Petrus Damiani in Opusc. VI, c. 19,
Simoniacos licet corruptissimos haud inquinare sacramenta
quae administrant, hoc utitur argumento: Quandoquidem et
ipse Dei mediator et hominum de peccatoribus originem duxit,
et de fermentata massa sinceritatis azymam concepta absque
ulla vetustatis infectione suscepit. Immo, ut expressius dicam,ex
ipsa carne Virginis, quae de peccato concepta est, caro sine pecca-
to prodiit, quae ultro etiam carnis peccata delevit. Quibus
verbis sanctus Doctor comparat Christi carnem desumptam
ex maculata Virginis carne cum sacramentis ab impuris Si-
moniacis administratis, quae ita non inquinantur, ut caro
Christi ab infecta Virginis carne non fuit vitiata.

Hunc in sensum doctus ille piusque Rupertus abbas lib. I Comment. in Cantica scribere haud dubitavit: Et tu quidem veraciter dicere poteras: Ecce in iniquitatibus concepta sum: et in peccatis concepit me mater mea. Cum enim esses de massa quae in Adam corrupta est, haereditaria peccati originalis labe non carebas; sed ante faciem huius amoris peccatum nec illud nec aliud, stare potuit: ante faciem huius ignis stipula omnis interiit; ut totum sanctum fieret habitaculum, in quo Deus totis novem mensibus habitaret; tota omnino munda materia, de qua sancta Dei Sapientia domum aeternam sibimet aedificaret.

Demum s. Anselmus, qui prae ceteris immaculati virginei Conceptus assertor vulgo perhibetur, in Op. Cur Deus

(1) Ibid. Advertendum tamen est auctorem libri De perpetua virginitate B. Mariae et de eius parturitione non esse s. Hildelphonsum, ut postea dicemus, sed s. Paschasium Ratbertum: in Bibliotheca tamen maxima Patrum lugdunensi tom. XII, pag. 565, nomine s. Hildelphonsi

exhibetur. Neque permisceri hic li-
ber debet cum altero inscripto De
virginitate sanctae et gloriosae Ge-
nitricis Dei Mariae ordine synoni-
morum, qui reipsa s. Hildelphonsi
est, et prostat in eadem Bibliotheca
pag. 549.

S. Petrus Damiani.

Rupertus

abbas.

S.Anselmus Cant.

Hugo Victorinus.

S. Bernardus

homo lib. II, c. 16 sic Bosonem loquentem inducit: Qualiter de massa peccatrice, idest, humano genere quod totum infectum erat peccato,quasi azymum de fermentato Deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis eiusdem conceptio sit munda, et absque carnalis delectationis peccato; Virgo tamen ipsa, unde assumptus est, est in iniquitatibus concepta, et in peccatis concepit eam mater eius, et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt. Cui respondens Anselmus, fatetur Christum absque peccato esse de massa peccatrice licet assumptum. Idem praeterea s. Doctor in lib. De excellentia beatae Virginis Mariae c. 3, tradit beatam Virginem ab omnibus prorsus peccati reliquiis expiatam et immaculatam effectam cum suum praebuit assensum Angelo nuntianti incarnationis mysterium. Cum igitur, ait ipse, in his, quae tantopere Deo placent, sancta Virgo Maria tam excellenter illi placuit, ut nequaquam crederet quis illam aliqua ratione excellentius placere potuisse; nimirum tremens fide, ab omni, si quid adhuc in illa originalis, sive actualis peccati supererat, ita mundatum cor illius, ut vere super eam Spiritus Dei, scilicet super humilem, et quietam et trementem verba sua, totus requiesceret.

Sic etiam, qui eodem quo s. Bernardus saeculo floruit, Hugo Victorinus, et ex eo Magister sentent. Sane, inquit, dici potest, et credi oportet, iuxta Sanctorum attestationis convenientiam, ipsam prius peccato fuisse obnoxiam, sicut reliqua Virginis caro: sed Spiritus Sancti operatione ita mundatam, et ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo: poena tantum non necessitate, sed voluntate assumentis remanente. Mariam quoque totam Spiritus Sanctus in eam praeveniens a peccato prorsus purgavit, et a fomite peccati etiam liberavit, vel fomitem ipsum penitus evacuando (ut quibusdam placet), vel sic debilitando, et extenuando, ut ei postmodum peccati occasio nullatenus extiterit (1).

Nil porro mirum si s. Bernardus, qui agmen praecedentium Patrum et Doctorum claudit, traditionis vestigiis (1) Ibid.

insistens scripserit in Serm. 2 De Assumpt. (1), eamdem Virginem ab originali noxa purgatam fuisse illis verbis: Quod si originalem a parentibus maculam traxit; sed minus a Ieremia, sanctificatam in utero, aut non magis a Ioanne Spiritu Sancto repletam credere prohibet pietas christiana: nec enim festis laudibus nascens honoraretur, si non sancta nasceretur. Postremo cum omnimodis constet, ab originali contagio sola gratia mundatam esse Mariam etc. Et alibi idem docet (2).

Consona igitur istorum omnium vox est, beatam Virginem carnem peccati una cum peccato ipso in suo conceptu sortitam fuisse, a qua tamen labe Redemptoris gratia mundata prorsus citius seriusve fuerit, purificata ac sanctificata. Quae quidem cum sententia de omnimoda ab eodem peccato immunitate nullo pacto posse cohaerescere videntur.

CAPUT VII.

QUAE EX ANTIQUAE ECCLESIAE SENSU ADVERSUS
IMMACULATUM VIRGINIS CONCEPTUM

VIDENTUR PETI POSSE

Magnum pondus sensum Ecclesiae catholicae in controversiis utrimque agitatis habere nemo unquam catholicorum in dubium revocavit. Porro ea in antiquis liturgiis offenduntur, quae communem Ecclesiae persuasionem de maculato Virginis Mariae conceptu patefaciunt.

Officia con

traria imma

cul. Conce

Siquidem in quadam lectione Officii de Nativitate Virginis quod pristinis temporibus passim recitari solebat, haec legebantur: Beatam Virginem omnimodis constat ab originali ptioni. contagio fuisse mundatam (3). Pariter in breviario ecclesiae gerundensis Officium reperitur De festo sanctificationis Conceptionis beatae Virginis, in cuius oratione dicebatur: Sanctificationem Conceptionis beatae Mariae in alvo suae matris a te factam commemoramus; atque in una ex lectionibus:

(1) Edit. Maur. col. 1005, n. 8. (2) Ep. 174.

(3) Apud Turrecrematam op. cit. part. 6, c. 14, fol. 106, p. 2.

Festum Sanctificationis in ecclesia s.Mariae Maioris.

Concilia.

Hanc domum non solum Dominus aedificavit, cum eam in alvo matris suae Annae octogesimo die ab eius facta carnali conceptione, sibi animam infudit, immo etiam plenius eam ibidem sanctificavit (1). In Officio demum quod in Germania obtinuit in festo s. Elisabeth haec verba occurrunt: Beata Virgo Maria licet plena gratia, tamen cum fomite nata fuit, quem tamen virtus Altissimi in ipso tempore conceptionis Christi extinxit (2).

#

Sed neque silentio est praetereundum, in Ecclesia romana, teste Alvaro Pelagio sylvensi in Lusitania episcopo, morem iamdiu obtinuisse, ut festum celebraretur Sanctificationis apud s. Mariam Maiorem. Sic enim ipse Conceptionis festum improbans scribit: Romana Ecclesia festum Conceptionis non agit, etsi toleret, quod alicubi fiat maxime in Anglia, non tamen approbat..... Hac ratione illud festum debet referri ad sanctificationem Virginis, non ad Conceptionem: et ita dicit oratio, quae dicitur in hoc festo Romae in s. Maria Maiori: DEUS QUI SANCTIFICATIONEM VIRGINIS etc. Sicut vidi et audivi cum ibi de ista sanctificatione praedicarem in isto festo sanctificationis quod fit in decembri ante festum Natalis quindecim dies (3). Quod monumentum praecipue urget Launoius, ut illud Sixti IV Constitutionibus opponat (4). Siquidem Pelagius hic hispanus floruit anno 20 1325, obiit vero circa annum 1340.

Ad haec ipsa referri possunt Conciliorum et romanorum Pontificum testimonia. Verum ex Conciliis nullum penitus est, quod expresse de hoc peculiari agat argumento; neque in illis reperiuntur nisi generales sententiae, quibus in omnes praeter quam in Christum primigeniae maculae pro

(1) Ibid. (2) Ibid.

(3) In lib. I De Planctu Ecclesiae c. 51 apud eumdem Turrecremalam op. cit. part. 6, c. 35. Acerrimus hic fuit B. Virginis Conceptionis immaculatae impugnator: atque Waddingo teste in lib. De Scriptoribus Ord.

Min. (erat quippe minorita) in verbo, Alvarus Pelagius, edit. Rom. 1650, pag. 15, fol. 2, coram Ioanne XXII sermonem habuit, quo dilationem visionis beatificae post futuram corporum resurrectionem propugnavit. (4) Praescript. 9.

pagatio adseveratur adversus Pelagianos (1). Ex romanis. vero Pontificibus, qui ante exortam hanc floruerint controversiam, unius reperi Leonis M. testimonium quod huc referri queat. Etenim in Serm. 2. De Nativitate Domini haec habet s. Leo: Superbia hostis antiqui non immerito sibi in omnes homines ius tyrannicum vindicabat.... Non itaque iuste amitteret originalem dedititii generis (vel ut alii legunt humani generis) servitutem, nisi de eo, quod subegerat, vinceretur. Quod ut fieret, sine virili semine conceptus est Christus ex Virgine..... Et cum in omnibus matribus non fiat sine peccati sorde conceptio, haec inde purgationem traxit, unde concepit. Quo enim paterni seminis transfusio non pervenit, peccati se illic origo non miscuit. Inviolata Virginitas concupiscentiam nescivit, substantiam ministravit. Assumpta est de Matre Do

Rom. Pontifices.

(1) Opponi enim solet epistola synodica s. Dionysii alexandrini ad Paulum Samosatenum ann. 260. Sed in hac epistola nil aliud dicitur, quam quod solus Christus, sicut et Pater Christi et Spiritus Sanctus fuerit peccati expers, subaudi natura sua; nihilque proinde commune hic textus habet cum causa nostra. In concil. milevitano II an. 416 celebrato statuitur, parvulos esse omnes baptizandos; sed neque id causam hanc impetit. In epistola synodica s. Cyrilli alexandrini ex synodo alexandrina ad Nestorium an. 431 dicitur: Peccatis aegrotasse naturam humanam, omnesque praeter Christum peccasse et egere gloria Dei; id vero probaret nimis, quippe evinceret etiam B. Virginem actuali se peccato commaculasse. In conc. provinciali foroliviensi an. 796 decernitur,solum Christum natum hominem esse sine peccato; ast heic sermo est

de nativitate, propterea plus aequo
probaret. Demum in Conc. florenti-
no, seu in instructione Eugenii IV,
pro Iacobitis anno 1441 in qua dici-
tur: Firmiter credit (sancta romana
Ecclesia), profitetur et docet, nemi-
nem unquam ex viro, foeminaque
conceptum, a diaboli dominatione
fuisse liberatum, nisi per meritum
Mediatoris Dei et hominum, Iesu
Christi Domini nostri, qui sine pec-
cato conceptus, natus et mortuus,
humani generis hostem, peccata
nostra delendo sua morte pro-
stravit et regni coelestis introi-
tum, quem primus homo, pec-
cato proprio, cum omni successione
perdiderat, reseravit. Atqui per sola
Christi merita homines liberatos a
peccato originis fatentur omnes: ac
si ab eodem peccato beata est Virgo
praeservata, ita ut illud reapse non
contraxerit, id solis Christi meritis
nemo est qui non acceptum referat.

« PoprzedniaDalej »