Obrazy na stronie
PDF

nit, et virtus Altissimi totam eam possedit? Propterea vere caro eius iam non caro peccati fu.it, in qua Deus totum infundit, et Verbum, quod caro factum est, sine peccato ad nos venit{\).

Probaturus vero s. Petrus Damiani in Opusc. VI, c. 19, Simoniacos licet corruptissimos haud inquinare sacramenta quae administrant, hoc utitur argumento: Quandoquidem et ipse Dei mediator et hominum de peccatoribus originem duxit, et de fermentata massa sinceritatis azyrnam concepta absque ulla vetustatis infectione suscepit. Immo,ut expressius dicam,ex ipsocarneVirginis,quae depeccato concepta est, caro sinepeccato proittf, quae ultro etiam carnis peccata delevit. Quibus rerbis sanctus Doctor comparat Christi carnem desumptam ex maculata Virginis carne cum sacramentis ab impuris Siraoniacis administratis, quae ita non inquinantur, ut caro Christi ab infecta Virginis carne non fuit vitiata.

Hunc in sensum doctus ille piusque Rupertus abbas Hb. I Comment. in Cantica scribere haud dubitavit: Et tu quidem veraciter dicere poteras: Ecce in iniquitatibus concepta %%m: et in peccatis concepit me mater mea. Cum enim esses de massa quae in Adam corrupta est, haereditaria peccati originalis labe non carebasj sed ante faciem huius amoris peccatum nec illud nec aliud, stare potuit: ante faciem huius ignis stipida omnis interiit; ut totum sanctum fieret habitaculum,in quo Deus totis novem mensibus habitaret; tota omnino munda materia, de qua sancta Dei Sapientia domum aeternam sibimet aedificaret.

Demum s. Anselmus, qui prae ceteris immaculati virginei Conceptus assertor vulgo perhibetur, in Op. Cur Deus

S. Polm» Uamiiiiii.

Ruperlus abbas.

S.Anselmus

Cant.

(1) Ibid. Adyertendum tamen est auctorem libri Deperpetua virginitate B. Mariae et de eius parturittone non esse s. Hildelphonsum, ut po$tea dicemus, sed s. Paschasium Ritbertum: in Bibliotheca tamen maiiou Patrum lugdunensi tom. XII, pag. 565, nomine s. Hildelpbonsi

exhibetur. Neque permisceri hic li-
ber debet cum altero inscripto De
virginitale sanclae et gloriosae Ge-
nitricis Dei Mariae ordine synoni-
morum, qui reipsa s. Hildelphonsi
est, et prostat in eadem Bibliolheca
pag. 549.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »