Obrazy na stronie
PDF
ePub

Auctores, qui Patrum testimonia collegeruni

deinde vero cardinalis de Turrecremata (1) necnon cardinalis Caietanus (2) et Melchior Canus (3). Verum, hisce critica lance sedulo expensis, compertum est plura ab horum censu

ceptione damnavit. Tandem novo Julii II diplomale in hispanis dioecesibus toletana, carthaginensi et conchensi proscripta fuere,ac flammis tradita,ut refert Christoph. Vega in Theol.Mariana tom. I, palaestra 3, certamine 9, num. 342. Cf. Gener op. et loc. cit. Porro in tractatu De puritate recensuit Bandellus 216 Patrum et Doctorum testimonia contra immaculatam Virginis Conceptionem; eadem fere excripsit p. Petrus a Vicenlia, cui opposuit p. Petrus Possini librum, cui titulus Vicentia victus: pleraque testimonia sine critica prorsus collecta sunt.

(1) Card. de Turrecremata in op. cit. De veritate Concept., de quo opere eiusque editione haec scribit Ambrosius Catbarinus in op. cit. Disputatio pro veritate immaculatae Conceptionis. Romae 1551 in epist. nuncupatoria ad card. Marcellum Cervinum postea rom. Pontificem sub nomine Marcelli II,et ad sanctam Synodum tridentinam: «Haec igitur (de immacul. Concept.) in Synodo cum tractarentur, ecce novus liber, imo vetus a situ et carie iam semiesus eripitur, qui non multo post typis excusus in lucem prodiit. Libri eius argumentum erat contra immaculatam B. Virginis Conceptionem, cuius auctor inscribitur cardinalis de Turrecremata, cum nondum tamen esset cardinalis, sed adhuc frater sub Ordine Praedicatorum constitutus. Editionis autem eius libri promotor frater Bartholomaeus Spina eiusdem Ordinis, et sacri palatii Magister, et ne

scio quis eius discipulus. Ille enim Spina eodem discipulo teste, qui epistolam praefatoriam ad eum librum adscripsit, zelo fidei totus incensus magno labore librum ab erroribus expurgari et publicari curavit : quem extrema aegritudine praeventus vix perficere valuit, quia totus liber ille ita vitio scriptoris erat corruptus, ut alicubi minus intelligibilis videretur. Horum igitur, hoc est, Spinae et discipuli summa diligentia, et solerti opera tandem est candori pristino restitutus:quin etiam tot insuper (eodem discipulo teste) adiecta et mutata, ut iam queat bomo vel mediocri prudentia praeditus olfacere eum librum non tam esse Turrecrematae, quam Spinae. Licet enim vir ille doctus et pius et de christiana republica optime meritus sibi eo tempore licitum esse putaverit ut talia scriberet, quando nondum in perspicuo positus erat Ecclesiae sensus; nemini tamen dubium esse debet, quin si praesenti nostra aetate viveret, el videret cui parti in Ecclesia faveat spiritus veritatis, id iam minime auderet. Nec ea in publicum venire pateretur, quae ipse re minus trila anteriore tempore elucubrasset,» Hactenus Catharinus. Quod quidem opus confundi nequit cum altero eiusdem tituli vulgato ab eodem Catharino Senis an. 1532 in 8 in tres libros digesto, ac religiosis Ordinis sui inscripto.

2) Opusc. II, cit. De Conceptione B. Virginis.

(3) De Locis lib. VII, c. 1, concl. 4.

merus.

esse expungenda, aut quia praeter rem atque inconsulto sunt adversus inncongesta, aut quia ex apocryphis derivata fontibus, aut quia

mac. Conce

ptionem. denique fictitiis etiam auctoribus ad numerum augendum · fucumque faciendum adscripta (1).

Hic igitur catalogus ad pauca nomina coarctatus est, Exiguus ilac ea fere sunt, quae deinceps Petavius (2) commemorat, lorum nuatque recenset Launoius (3), atque iterum Antonius Lampridius (4), qui ea ordine chronologico digessit a seculo III ad seculum usque XII, in quo data est a s. Bernardo epistola ad canonicos lugdunenses. Hic porro auctor testimonia ferme triginta pro maculato seu vitiato primigenia labe Virginis conceptu allegavit. Verum et huic numero aliquid adhuc est detrahen- Quinque Pa

trum classes. dum, si auctoritates ad illas dumtaxat coarctare velimus, quae de maculato B. Virginis conceptu presse loquuntur. Siquidem illae commode cum p. Benedicto Plazza in quin

(1) Neque id mirum videri pote- . ferimus, et cuius labore utimur. De rit tum ob certaminis aestum, tum ob quo auctore hoc tulit iudicium p.Zaccritices severioris defectum quo illa caria in not. ad cit. caput Petavii edit. aetate laborabant. Hinc etiam factum Venet. 1757: « Quo nemo hactenus est,ut don semel ab ipsis piae senten uberiore ac solidiore eruditione pro tiae adsertoribus, immo passim apo pia sententia decertavit. ... quamvis crypba testimonia proferrentur. Haec illud a praeclarissimo auctore optassuo discutiemus loco.

sem, ut a defendenda s. Iacobi litur2. De incarnat. lib. 14, c. 2. gia, paucissimisque aliis id genus du

(3) Op. cit. Praescriptiones de biae fidei monumentis adserendis abConceptu B. M. V.

stinuisset. Nam etsi sunt hodieque, (4) De superstitione vitanda. Hic qui idipsum sentiunt, quemadmodum auctor,quamvis directe immaculatum Liturgici Codicis editor Ioseph AVirginis Conceplum sibi impugnan- loisius Assemanius; tamen neque ad dum minime sumpserit, sed solum propugnandam hanc causam necesvotum tuendi usque ad sanguinem saria isthaec erant, et propter pau-' immaculatam B. Virginis Conceptio cos, qui contra magnam, formidannem; indirecte tainen quotquot cor- damque criticoruin nationem vindirogare potuit auctorum testimonia centur, huiuscemodi libros,Commen piae sententiae contraria collegit. Ea tarius lectissima ceteroquin erudiomnia singillatim expendit p. Bene- . tione refertus apud sciolos quosdam, ctus Plazza in celebri opere: Causa aut alterius partis studiosos homines immaculatae Conceptionis vol. in 4. *' in contemptionem cadit. » Atque id Panormi 1747, ex quo haec ipsa re- quidem optime.

[blocks in formation]

que classes distribui possunt. Prima classis ea complecti

tur testimonia, quibus solus Deus aut solus Christus absque · ullo peccato asseritur, nulla prorsus maculae originalis facta mentione. Altera iis continetur, quae universum humanum genus culpa originali infectum affirmant, quin B. Virginem speciatim nominent. Tertia illis constat, quibus Patres, si unum Christum excipias, homines cunctos primigenia labe inquinatos docent. Quarta classis eas habet auctoritates, quibus adstruitur B. Virginis carnem carnem esse peccati. Quinta denique ea est, in qua disertis verbis Patres asserunt B. Virginem sanctificatam, mundatam, purgatamque fuisse.

Ceteris itaque missis, utpote quae directe minus hanc controversiam attingunt, ea tantummodo persequemur testimonia, quae e postremis duabus classibus exhibentur, quippe quae rem plane conficere videntur.

In his magnus eminet s. Augustinus, qui lib. 2 De peccat. meritis et remiss. c. 24, n. 38. Solus ergo ille, scribit, etiam homo factus, manens Deus, peccatum nullum habuit unquam, nec sumpsit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut, suscipiendam mundavit, aut suscipiendo mundavit.

Nec minus clare id ipsum constituit hypponensis antistes lib. 10. De Genesi ad litt. c. 20, n. 35, dicens: Secundum rationem quippe illam seminalem ibi (in lumbis Abrahae) fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus: sed. Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia et invisibilis ratio, utrumque occurrit in Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae: quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit, ratio

vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit.

Item lib. 10 De Genes. ad litt. c. 18, n. 32 ubi nominatim de Virgine scribit: Et quid incoinquinatius illo utero Virginis, cuius caro etiamsi de peccati propagatione venit, non tamen de peccati propagine concepit..... Proinde corpus Christi, quamvis ex carne foeminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat; tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati.

Ex quibus textibus illud cuilibet, qui studio partium abreptus non sit, patebit a sancto Doctore plane doceri solum Christum ab universali peccati contagione excipiendum esse; beatam autem Virginem, utpote vulgari parentis utriusque propagatam satu, communem maculam contrasisse, eiusque carnem de peccato esse atque peccati, quam Christus suscipiendam mundavit, aut mundavit suscipiendo.

Augustino adhaeserunt qui eum secuti sunt. Specimen habes apud Eusebium vulgo emissenum nuncupatum, quem alii Eucherium, Hilarium alii arelatensem, alii alium esse suspicantur. Hic igitur in Orat. II De Nativitate, inquit: Initiator omnium rerum in te initiatur, et profundendum pro mundi vita sanguinem de corpore tuo accepit; ac de te sumpsit, quod etiam pro te solvat. A peccati enim veteris nexu (per se) non est immunis nec ipsa Genitrix Redemptoris; solus ille, licet ex debito renascatur, lege tamen veteris debiti: non tenetur: ubi Petavius animadvertit illud per se haud reperiri in veteribus codicibus; sed adiectum fuisse a pio aliquo immaculati Conceptus fautore suspicatur (1). Nec non s. Fulgentius in lib. De Incarnat. cap. 6 scribit:

e Incarnat. cap. 6 scribit: Haec est gratia , qua factum est , ut Deus qui venit peccata tollere, quia peccatum in eo non est, homo conciperetur, atque nasceretur in similitudine carnis peccati, de carne peccati. Caro quippe Mariae, quae in iniquitatibus humana fuerat solemnitate concepta, caro fuit utique peccati, quae Filium

[merged small][ocr errors][ocr errors]

(1) Loc. cit. n. 5.

Ferrandus diaconus.

Dei genuit in similitudinem carnis peccati. Qui deinde ideo carnem Virginis dici declarat carnem peccati, quod habeat in se peccatum, adiiciens: Si enim caro peccati non mendaciter dicitur, habet in se caro ipsa peccatum. Si vero peccatum non habet, falsum portat carnis peccati vocabulum. Sed eam de qua loquimur, carnem peccati verax discipulus veris tatis Paulus appellat. Restat igitur, ut sicut vere caro est cum caro dicitur, ita vere in se peccatum habeat, cum caro peccati ore apostolico nuncupatur (1).

Neque ab ea recessit doctrina discipulus eius Ferrandus diaconus haec scribens : In carne Christi natura est nostrae carnis, sed non reperitur culpa naturae. Sic caro Christi carni Mariae et similis, et dissimilis: similis, quia inde traxit originem; dissimilis, quia non inde contraxit vitiatae originis contagionem: similis, quoniam licet voluntarias, tamen veras sensit infirmitates; dissimilis, quoniam nullas penitus neque per voluntatem, neque per ignorantiam commisit iniquitates: similis quia passibilis, et mortalis; dissimilis, quia incoinquinabilis, et vivificatrix etiam mortuorum (2).

S. Hildelphonsus toletanus pietate in beatam Virginem admodum clarus in libro De perpetua virginitate beatae Mariae eam in utero sanctificatam et ab omni purgatam originis labe diserte profitetur his verbis: At vero beata Maria licet ipsa de carne peccati sit nata, et procreata, ipsaque quamvis caro peccati fuerit, non tunc iam ex praeveniente Spiritus Sancti gratia ab Angelo prae omnibus mulieribus benedicta vocatur. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Alioqui si non eodem Spiritu sanctificata est, et emundata, quomodo eius caro, non caro peccati fuit? Et si caro eius de massa primae praevaricationis venit; quomodo Christus Verbum caro sine peccato fuit qui de carne peccati carnem assumpsit; nisi quia Verbum quod caro factum est, eam primum obumbravit, in quam Spiritus Sanctus superve

S. Hildelph.

(1) Cap. 15, n. 29.

(2) Apud Petar. loc. cit.

« PoprzedniaDalej »