Obrazy na stronie
PDF

Auciores, deindc vero cardinalis de Turrecremata (1) nccnon cardina

qui Patrum jig Caietanus fa\ et Melchior Canus (3). Verum, hisce critica

teslimoma \' »''

collegerunl lance sedulo expensis, compertum est plura ab horum censu

ceptione damnavit.Tandem novo Iulii II diplomale in bispanis dioecesibus tolelana, carlbaginensi ct conchensi proscripta fuere,ac flammis lradila.ul referl Christopb. Vega in Theol.Mariana lom. I, palaestra 3, certamine 9, num. 342. Cf. Gener op. et loc. cit. Porro in tractalu De purilate recensuit Bandellus 216 Patrum et Doctorum testimonia contra immaculatam Virginis Conceplionem; eadem fere excripsit p. Pelrus a Vicenlia, cui opposuit p. Petrus Possini librum, cui titulus Vicenlia victus: pleraque teslimonia sine critica prorsus collecta sunt.

(1) Card. de Turrecremata in op. cit. De veritate Concept-; de quo opere eiusque editione haec scribit Ambrosius Catbarinus in op. cit. Di~ sputatio pro veritate immaculatae Conceptionis. Bomae 1551 in epist. nuncupatoria ad card. Marccllum Cervinum postearom.Pontificem sub nomine Marcelli II,et ad sanctam Synodum tridentinam: «Haec igitur (de immacul. Concept.) in Synodo cum tractarentur, ecce novus liber, imo vetus a situ et carie iam semiesus eripitur, qui non multo post typis excusus in lucem prodiit. Libri eius argumentum eratcontra immaculalam B. Virginis Conceptionem, cuins auclor inscribitur cardinalis deTurrecremata, cum nondum tamen esset cardinalis, sed adhuc frater sub Ordine Praedicatorum constitutus. Editionis autem eius Iibri promotor frater Barlholomaeus Spina eiusdem Ordinis, et sacri palalii Magister, et ne

scio quis eius discipulus. Ille enim Spina eodem discipulo teste, qui epistolam praefatoriam ad eum librum adscripsil, zelo fidei totus incensus magno labore librum ab erroribus expurgari et publicari curavit quem extrema aegritudine praeveutus vix perficerc valuit, quia totus liber ille ita vitio scriptoris erat corruptus, ut alicubi minus intelligibilis videretur. Horum igitur, hoc est, Spinae et discipuli summa diligentia, et solerti opera tandem estcandori pristino restitutus:quinetiam tot insuper (eodem discipulo teste) adiecta et mutata, ut iam queat bomo vel mediocri prudentia praeditus olfacere eum librum non tam esse Turrecrematae, quam Spinae. Licet enim vir ille doctus et pius et de christiana republica oplime meritus sibi eo tempore licitum esse putaverit ut talia scriberet, quando nondum in perspicuo positus erat Ecclesiae sensas; nemini tamen dubium esse debet, quin si praesenti nostra aetate viveret, el videret cui parti in Ecclesia faveat spiritus verilatis, id iam minime auderet. Nec ea in publicum venire paterelur, quae ipse re miuits trila anteriore tempore elucubrasset.» Hactenus Catharinus. Quod quidem opus confundi nequit ctitii altero eiusdem lituli vulgato ab eodem Catharino Senis an. 1532 in 8 in treslibros digcsto,ac religiosis Ordinis sui inscriplo.

'2) Opusc. II, cit. De Conceplione li. Virginis.

(3; De Loeis lib. VII,c-1, concl. 4.

esse expungenda, aut quia practer rem atque inconsulto sunt eongesta, aul quia ex apocryphis derivata fontibus, aut quia denique fictitiis etiam auctoribus ad numerum augendum fucumque faciendum adscripta (1).

Hic igitur catalogus ad pauca nomina coarctatus est, ac ea fere sunt, quae deinceps Petavius (2) commemorat, atque recenset Launoius (3), atque iterum Antonius Lampridius (4), qui ea ordine chronologico digessit a seculo III ad seculum usque XII, in quo datu est a s. Bernardo epistola ad canonicos lugdunenses. Hic porro auctor testimonia ferme triginta pro maculato seu vitiato primigenia labe Virginis conceptu allegavit.

Verum et huic numero aliquid adhuc est detrahcndam, si auctoritates ad illas dumtaxal coarctare velimus, quae de maculato B. Virginis conceptu presse loquuntur. Siquidem illae commode cum p. Benedicto Plazza in quin

[merged small][ocr errors]

Quinque Patrum classes.

(1) Neque id mirum videri poterit lum ob certaminis aestum, liuu ob critices severioris defectum quo illa aetate laborabant. Hinc etiam factum est,ut don semel ab ipsis piae sentenliae adserloribus, iinmo passim apocrypha testiinooia proferrentur.Haec suo discutiemus loco.

(2) De incarnat. lib. 14, c. 2.

;3i Op. cit. Praescriptiones de Conceptu B. M. V.

(4j De superslitione vitanda. Hic

auctor,quamvisdirecteimmacuIatum

Virginis Conceplum sibi impugnan

dum minime sumpserit, sed soluin

votum tuendi usque ad sangnin«m

immaculatam B. Virgiuis Conceptio

nem; indirecte tamen quotquot cor

rogare potuit auctorum testimonia

piae sententiae contraria collegit. Ea

omnia singillalim cxpendit p. Bene

rtus Plazza in celebri opere: Causa

immaculatae Conceptionis vol. in 4.

Ponormi 1747, ei quo haec ipsa rc

fVi invii.i. et cuius labore utimur. De
quoauctorehoc tulil iudiciump.Zac-
caria in nol.ad cit.caputPetaviiedit.
Venet. 1757: «Quonemo hactenus
uberiore ac solidiore eruditione pro
pia sententia decertavit. .. . quamvis
illuj a praeclarissimo auctore optas-
sem, ut a defendenda s. lacobi lilur-
gia, paucissimisque aliis id gcnus du-
biae fidei monumentis adserendis ab-
stinuisset. Xnrn ctsi sunt hoilieqne,
qui idipsumsentiunt,quemadmodum
Liturgici Codicis editor loseph A.-
loisius Assemanius; tamen neque ad
propugnandam hanc causam ncces-
saria isthaec erant, et propter pan-
cos, qui contra magnam, formidan-
damque criticoriun nalionem vindi-
centur,huiuscemodi Iibros,Commen-
tarius lectissima ceteroquin erudi-
tione rcfertus apud sciolos quosdam,
aut alterius partis studiosos homines
in contemplionem cadit.» Atque id
quidem optime.

Tres priores classes rem Don attingunt.

Duae classes posteriorcs.

8. Augustin.

que classes distribui possunt. Prima classis ea compleclitur testimonia, quibus solus Deus aut solus Christus absque ullo peccato asserilur, nulla prorsus maculae originalis facta mentione. Altera iis continetur, quae universum humanum genus culpa originali infectum affirmant, quin B. Virginem speciatim nominent. Tertia illis constat, quibus Patres, si unum Christum excipias, homines cunctos primigenia labe inquinatos docent. Quarta classis eas habet auctoritates, quibus adstruitur B. Virginis carnem carnem esse peccati. Quinta denique ea est, in qua disertis verbis Patres asserunt B. Virginem sanctificatam, mundatam, purgatamque fuisse.

Ceteris itaque missis, utpote quae directe minus hanc controversiam attingunt, ea tantummodo persequemur testimonia, quae e postremis duabus classibus exhibentur, quippe quae rem plane conficere videntur.

In his magnus eminet s. Augustinus, qui lib. 2 De peccat. meritis et remiss. c. 24; n. 38. Solus ergo ille, scribil, etiam homo factus,manens Deus,peccatum nullum habuit unquam, nec sumpsit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut, suscipiendam mundavit, aut suscipiendo mundavit.

Nec minus clare id ipsum constituit hypponensis antistes lib. 10. De Genesi ad litt. c. 20, n. 35, dicens: Secundum rationem quippe illam seminalem ibi (in lumbis Abrahae) fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus: sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia et invisibilis ratio, utrumque occurrit in Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae: quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit, ratto vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ae desuper venit.

Item lib. 10 De Genes. ad litt. c. 18, n. 32 ubi nominatim de Virgine scribit: Et quid incoinquinatius illo utero Virginis, ctttus caro etiamsi de peccati propagatione venit, non tamen

de peccati propagine concepit Proinde corpus Christi,

quamvis ex carne foeminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat; tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat earo peccati, sed similitudo carnis peccati.

Ex quibus textibus illud cuilibet, qui studio partium

abreptus non sit, patebit a sancto Doctore plane doceri so

ium Christum ab universali peccati contagione excipien

dum esse; beatam autem Virginem, utpote vulgari parentis

titriusque propagatam satu, communem maculam contra

xisse, eiusque carnem de peccato esse atque peccati, quam

Christus suscipiendam mundavit, aut mundavit suscipiendo.

Augustino adhaeserunt qui eum secuti sunt. Specimen

habes apud Eusebium vulgo emissenum nuncupatum, quem

alii Eucherium, Hilarium alii arelatensem, alii alium esse

suspicantur. Hic igitur in Orat. II De Nativitate, inquit:

hitiator omnium rerum in te initiatur, etprofundendum pro

nwndi vita sanguinem de corpore tuo accepit; ac de te sum

ptit, quod etiam pro te solvat. A peccati enim veteris nexu

(per sej non est immunis nec ipsa Genitrix Redemptoris; so

lus ille, licet ex debito renascatur, lege tamen veteris debiti

non tenetur: ubi Petavius animadvertit illud per se haud

reperiri in veteribus codicibus; sed adiectum fuisse a pio

aliquo immaculati Conceptus fautore suspicatur (1).

Nec non s. Fulgentius in lib. Delncarnat. cap. 6 scribit: Haec est gratia, qua factum est, ut Deus qui venit peceata tollere, quia peccatum in eo non est, homo conciperetur, atque nasceretur in similitudine carnis peccati, de carne peccati. Caro quippe Mariae, quae in iniquitatibus humana fuerat solemnitate concepta, caro fuit utique peccati, quae Filium

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Ferrandus

diaconus.

S. Hildelph.

Dei genuit in similitudinem carnis peceati. Qui deindc ideo carnem Virginis dici declarat carnem peccati, quod habeat in se peccatum, adiiciens: Si enim caro peccati non mendaciter dicitur, habet in se caro ipsa, peccatum. Si vero peccatum non habet, falsum portat carnis peccati vocabulum. Sed eam de qua loquimur, carnem peccati verax discipulus veritatis Paulus appellat. Restat igitur, ut sicut vere caro est cum caro dicitur, ita vere in se peccatum habeat, cum caro peccati ore apostolico nuncupatur (1).

Neque ab ea recessit doctrina discipulus eius Ferrandus diaconus haec scribens: In carne Christi natura est nostrae carnis, sed non reperitur culpa naturae. Sic caro Christi carni Mariae et similis, et dissimilis: similis, quia inde traxit originem; dissimilis, quia non inde contraxit vitiatae originis contagionem: similis, quoniam licet voluntarias, tamen veras sensit infirmitates; dissimilis, quoniam nullas penitus neque per voluntatem, neque per ignorantiam commisit iniquitates: similis quia passibilis, et mortalis; dissimilis, quia incoinquinabilis, et vivificatrix eliam mortuorum (2).

S. Hildelphonsus toletanus pietate in beatam Virginem admodum clarus in libro De perpetua virginitate beatae Mariae eam in utero sanctificatam et ab omni purgatam originis labe diserte profitetur his verbis: At vero beata Maria licet ipsa de carne peccati sit nata, et procreata, ipsaque quamvis caro peccati fuerit, non tunc iam ex praeveniente Spiritus Sancti gratia ab Angelo prae omnibus mulieribus benedicta vocatur. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Alioqui si non eodem Spiritu sanctificata est., et emundata, quomodo eius caro, non caro peccati fuit? Et si caro eius de massa primae praevaricationis venit; quomodo Christus Verbum caro sine peccato fuit qui de carne peccati carnem assumpsit; nisi quia Verbum quod caro factum est, eam primum obumbravit, in quam Spiritus Sanctus superve

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »