Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

edita sunt. Cautum enim hoc decreto est, ne in posterum ulla ratione sententia contraria in publico versaretur.

Ast nova orta contentio est circa immaculatae epitheton, utrum scilicet Virgini adscribendum foret, an vero Conceptioni. Non enim defuerunt, qui primum adseverarent, atque hoc sensu decreta interpretarentur hactenus data a romanis Pontificibus in hac controversia, festumque ipsum, quod ubique terrarum in honorem Conceptionis celebrabatur, intelligendum vellent. Exinde varii excitati tumultus , neque exiguae natae querelae (1). Quocirca Alexander VII Hispaniarum regis ac praesulum precibus impulsus, ut dubitationem quamlibet e fidelium mentibus de vero Ecclesiae sensu depelleret, omnemque litem compoDeret, praeter alia, quae in eum finem praestitit, celebrem suam Constitutionem promulgavit anno 1661 die 8 decembris eidem Virginis Conceptioni sacra, quam vere sigillum dixeris, quo superiora decreta omnia obsignavit.

In ea quippe non modo Constitutiones praecessorum suorum innovavit, confirmavitque, verum etiam eorundem mentem declaravit, sensumque explicuit tridentini decreti atque Ecclesiae romanae circa verum obiectum institutionis festi, divini Officii, largitionis indulgentiarum, tituli religiosorum Ordinum et sodalitatum, quae in honorem immaculatae Virginis Conceptionis fuerant institutae. Ait enim se velle praedecessorum suorum exemplo, favere nec non tueri pietatem et devotionem hanc colendi ac celebrandi beatissimam Virginem, praeveniente scilicet Spiritus Sancti gratia a peccato originali praeservatam (2); commendatur praeterea in ea pietas sen

Constitut. Alex. VII.

(1) De nova hac controversia fuse scribit in cit. Historia controversiae de immaculata Conceptione Thom. Strozzi par. 2, cap. 2, pag. 524 seqq. Necnon p.Vincentius Fassari in Trutina theologica pro immaculata Conceptione. Lugduni 1666, Disp.9, Div. 3, S. 12 et 13, pag. 70 seqq., et Theoph.Raynaudi in Pietate Lugdunensi edit. cit: tom. VIII,p.303 seqq.

qui tom. VII ediderat Dissertationem
De retinendo titulo immaculatae
Conceptionis pag. 309 seqq.

2 Incipit haec Constitutio: Sol-
licitudo omnium Ecclesiarum, ac
reperitur in Bullario Romano Caroli
Coequelines tom.VI, par. 5,0rd.366,
S. 11, pag. 182 seqq. Huius Consli-
tutionis inferius prolixiores tractus
describemus.

tientium eius (B. Virginis) animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia et privilegio intuitu meritorum Iesu Christi (1); eoque titulo eandem effert, quod iam fere omnes catholici eam amplectantur; crebro demum commemorat immaculatam Conceptionem Dei Genitricis, severioresque interminatur poenas iis omnibus qui quavis ratione aut viva voce, aut scriptis, quae iure ipso prohibita decernuntur, adversus piam de immaculato

Virginis Conceptu sententiam insurgerent et obloquerentur. Sublata di- . .Exinde disceptatio atque oppugnatio quaelibet mystesceplatio. rii penitus cessavit quoad hoc, plenamque et tranquillam in

Ecclesia catholica universa possessionem doctrina de immaculata Conceptione adepta est. Nec quisquam vere catholicorum vel hiscere deinceps est ausus, si irreligiosos nonnullos scriptores neotericos excipias, inter quos principem sibi locum vindicat Launoius (2) atque extremis hisce fere an

nis Georgius Hermesius (3). Gregor. XVI: Interim Gregorius XVI eiusdem piae sententiae promoindulsit epi

torem eximium se praebuit, dum decreto sacrae Rituum scop. pclentibus addita Congregationis episcopis omnibus petentibus concessit, ut mentum in liturgia.

in festo Conceptionis adiiceretur Missae praefationi: Et te in Conceptione immaculata (4); nec non ut in litaniis lauretanis ad cetera Virginis encomia accedere et illa salutatio posset: Regina sine labe originali concepta; quod reipsa Romae fit,

sicuti iamdiu ab universo Ordine seraphico fieri consuevePromovet rat. Cumque in Galliis festum Conceptionis ex praecepti cultum in

obligatione non celebretur, plurimorum episcoporum illius Galliis.

regni precibus idem summus Pontifex annuit, ut dominica secunda Adventus singulis annis Missa de Conceptione una cum adiecta voce immaculata in praefatione cani aut legi

(1) Ibid. S.1.

(2) In Tractatu quem inscripsit: Praescriptiones de Conceptu beatae Mariae Virginis.Opp.edit.Colon.Allobrog. 1731,tom. I, p. 1, pag. 9 seqq. De hoc auetore eiusque opere fusius suo loco agemus.

· (3) Cf. Si lubet nostrum « Sunto analitico della Dissertazione polemica di S. E. R. il sig. card. Lambruschini sull'immacolato Concepimento di Maria. Annali delle Scienze religiose vol.XVI,fasc.48 Rom. 1843.

(4) Cf. Append.

posset; concessa praeterea indulgentia plenaria fidelibus omnibus rite comparatis, qui ad ecclesiam festi celebrandi causa se conferrent (1).

Demum haud exiguae laetitiae praestitit argumentum libellus supplex quem anno 1843 die 10 decembris nomine totius venerabilis Praedicatorum Ordinis magister generalis sanctissimo Pontifici obtulit: Ut de apostolica benignitate concedere universo suo Ordini Praedicatorum dignaretur indultum, deinceps, iuxta proprium ritum, festum Conceptionis Deiparae celebrandi cum octava solemni, prout celebrantur festa Annunciationis, Assumptionis ac sanctissimi Rosarii beatae Mariae Virginis, necnon ut praefationi Missae Conceptionis beatae Mariae Virginis adderetur verbum immaculata, uti ex apostolica concessione fieri assolet penes Ordines sancti Francisci. Quibus precibus a Sanctitate Sua peramanter exceptis, de speciali gratia benigne annuit iuxta petita (2).

Atque hic fuit exitus quem hactenus habuit controversia isthaec, quae a tenuibus exorta principiis, longa saeculorum serie post tot contentiones et disceptationes ita progressa est, ut pia sententia magis ac magis in annos invaluerit, donec sola in catholica Ecclesia sit dominata, atque universali unoque pene consensu excepta fuerit ac propugnata.

CAPUT V.

TESTIMONIA BIBLICA QUAE PIAE SENTENTIAE
DE IMMACULATA B. VIRGINIS CONCEPTIONE

ADVERSARI VIDENTUR

Cum propositum mihi sit in huiusce historica lucubrationis parte ea sincero animo in medium afferre, quae aut faventia aut adversantia piae de immaculato Virginis Conceptu sententiae, alia ab aliis contrarii placiti patronis

(1) Cf. Appendic.

(2) Cf. Appendic.

Duplex biblic. testim. classis contra Virginis privilegium.

produci consuevere, a biblicis testimoniis initium faciendum duco.

Porro quae ab oppugnatoribus piae sententiae e Scripturis documenta afferri solent, bifariam distinguuntur, tum scilicet in ea, quibus peccati originalis propagatio adfirmatur in omnes prorsus Adae posteros, tum in ea, queis redemptionis necessitas quoad omnes pariter et singulos per Christi merita asseritur.

Iam verò notissima sunt omniumque ore trita utriusque classis divina eloquia. Ac primo quidem originalis noxae in omnes prorsus Adae filios propagationem evincunt verba Iob 14, 4. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Seu iuxta alexandrinam versionem: Nemo mundus a sorde, nec infans, cuius est unius diei vita super terram. Quae cum de utraque conceptione sive inchoata sive perfecta intelligi possint , patet neminem penitus a macula originaria excludi, prout et de se David fatetur Ps. 50, 7. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Profecto Apostolus tum positive tum negative omnes in ea conditione comprehendit Adae posteros, sive cum Rom. 3, 23 scribit: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei ; et clarius adhuc ibid. 5, 12. Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Generatim vero pronunciat Ephes. 2, 3. Eramus natura filië irae, sicut et ceteri.

Utrumque autem idem Apostolus complectitur, videlicet peccati contagium necessitatemqué redemptionis cum Rom. 5, 18 scribit: Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae: sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi. Item I, Cor. 15, 22. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur;ac demum II Cor.5, 14, 15. Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est Christus.

B. Virgo excipi nequit.

Cum igitur haec testimonia universalia sint, neque ullam admittant exceptionem, iure meritoque infertur, his beatam quoque Virginem involvi; secus enim nutare videretur utrumque dogma, tum de universali originalis culpae in omnes propagatione, tum de universali omnium et singulorum redemptione. Ab his vero catholica fides abhorret. Nulla autem ratio apparet, quare B. Virgo eximi a labis primigeniae contagione possit, quin tamen excipi eadem ratione queant alii Christi progenitores, ut ratiocinabatur s. Bernardus in epistola sua ad canonicos lugdunenses; adeoque aditu semel alicui exceptioni patefacto, iam plures ac plures ab illa contrahenda sordis peccati lege immunes haberi possent. Ut legitima de B. Virgine exemptio constitueretur, necesse omnino foret aliquem biblicum textum certum minimeque dubium, in quo haec exprimeretur, proferre. Atqui hic quidem non suppetit. Sequitur proinde communi generalique lege Deiparam comprehendi.

CAPUT VI.

SANCTORUM PATRUM ATQUE SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM
TESTIMONIA QUAE VIDENTUR IMMACULATAE

VIRGINIS CONCEPTIONI ADVERSARI

Innumera prope Sanctorum veterum, scriptorumque ecclesiasticorum testimonia, cum quaestio maxime ferveret, prolata in medium sunt, quae piae sententiae adversari omnino viderentur. In hisce colligendis Bandellus enituit (1),

(1) Bandellus a Castronovo Ord. Praedic. Magister generalis XXXVII ann 1470, in tract. De singulari puritate et praerogativa Conceptionis Christi aliisque opusculis, acerbissime invectus est in immaculati Conceplus sententiam ut absurdam, impiam, haereticam, diabolicam, utpote sacris litteris, Conciliis, Patribus, Scholasticis, rationi tandem prorsus

adversam. Haec opera mature impugnata ac refutata sunt a Roberto Gaguino Trinitarii Ord. Ministro generali, qui floruit an. 1480; a Carolo Fernando monacho benedictino an.1490; a Nic. l'Herminier parisiensi theologo, aliisque non paucis.Deinde a Sixto IV indirecte saltem improbata, quatenus opera adserentia haereticam esse opinionem de immaculata Virginis Con

« PoprzedniaDalej »