Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tertia Constitutio Sixti

IV.

Concilium tridentinum.

tionem adiecit, qua omnia in praecedenti Bulla contenta confirmat, praeposteras reprobat interpretationes omnes, excommunicationique omnes illos subiecit, qui suis in concionibus, aut alia ratione contrarium quidpiam asserere ausi fuerint (1). Nostri haud est instituti cetera singillatim persequi sive quae ab eodem Sixto IV, sive quae ab Iulio II pro virgineo privilegio acta sunt, aut peculiares institutiones atque controversias denuo exortas inter viros doctissimos illius aetatis referre, cum parum conferat ad rem nostram diutius in his immorari.

CAPUT IV.

CONTROVERSIAE STATUS A TRIDENTINA SYNODO
AD NOSTRA USQUE TEMPORA

Interdum accidit, ut semel ac contentio aliqua suborta est, qui alterutram disputantium sententiam amplexi sunt, eam prosequantur studio partium potius quam veritatis amore permoti. Idipsum plane contigisse videtur in controversia quam prae manibus habemus. Grave profecto vulnus e Sixti IV Constitutionibus inflictum videbatur sententiae, quae privilegio adversatur, atque ex sollemnitatis de B. Virginis Conceptu in Ecclesiam prope universam propagatione. Nihilo tamen secius nunquam defuere, qui aut editis libris, aut pro concione, aut in disputationibus publicis piam sententiam impugnarent.

Cum celebraretur tridentina Synodus, immaculati virginei Conceptus fautores nacti occasionem sunt ex materia, quae versabatur in sessione V de peccato originali adversus novatores, hortandi eiusdem Concilii patres, ut dogmatico decreto domesticam hanc controversiam dirimerent. In quo primas partes habuit card. Pacecco hispanus; quamvis porro plerique patres eidem faverent, reluctantibus nihilominus

(1) Haec celebris est Constitutio, quae Corpori Iuris inserta est,

quaeque incipit pariter Grave nimis edita pridie non. seu die 4 sept. 1483.

adversae sententiae patronis, res infecta mansit. Convenit
tamen inter patres, ut clausula decreto de peccato originali
apponeretur, qua profiteretur Concilium, se haud voluisse
decreto suo de peccato originali quidquam detractum sen-
tentiae de immunitate B. Mariae Virginis, cum eam in illo.
comprehendere noluerit; quod reipsa factum. Siquidem edi-
tis canonibus de originali peccato sessione V, anno 1546
die 17 iunii, haec verba adiecta sunt: Declarat tamen haec
ipsa s. Synodus non esse suae intentionis comprehendere in hoc
decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immacula-
tam Virginem Mariam Dei Genitricem, sed observandas esse
Constitutiones felicis recordationis Sixti Papae IV sub poenis
in eis Constitutionibus contentis, quas innovat. Ex quibus
verbis colligunt parthenici 1. haud comprehendi B. Virgi-
nem in propositionibus universalibus in quibus sermo est
de propagatione originalis noxae in omnes homines; 2. ob-
servandas esse Sixti IV Constitutiones; 3. easdem immo in-
novari. Adnotant praeterea Dei Genitricem immaculatae
titulo cohonestari, pronumque animum plerosque e triden-
tinis patribus in piam sententiam prae se tulisse. Quod
postremum quidem tum acta, tum eiusdem Concilii historia
confirmant (1).

re

(1) Cf. Pallavicini Istoria del Concilio di Trento lib. 7, cap. 7, ubi fert huius controversiae discussionem in praevia congregatione generali, quae habita est die 8 iunii circa decretum de peccato originali.Semel porro iterumque scribit, plerosque patres tridentinos stetisse pro pia sententia; imo causatum esse card. Paceccum, patres duas tertias partes numero excedentes in caetu superiore in haec verba consensisse: quam (B. Virginem) PIE creditur absque peccato originali fuisse conceptam. Post diversas disceptationes eo demum addit ipse, res devenit, ut quamvis plerique conceptam sine la

[ocr errors]

be Virginem existimarent, plerique
tamen satius duxerint,nihil oppositae
sententiae detrahendum. Quare de-
creti verba ex Asturiensis dictis
comprobata sunt, aegerrime id fe-
rente Pacecco.

Ad haec Ambrosius Catharinus,
qui Concilio tunc temporis interfue-
rat, in epistola nuncupatoria quam
operi praemisit inscripto: Disputatio
pro veritate immaculatae Conceptio-
nis beatissimae Virginis et eius ce-
lebranda a cunctis fidelibus festivi-
tate ad sanctam Synodum Triden-
tinam Vol. fol. Romae 1551, ita lo-
quitur: «Cum ab hinc fere sexennium
istic Tridenti ageret sancta Synodus

Declaratio Concil. tri

dentini.

Neque sic sopila contentio.

Propositio

Baii a s.Pio V proscripta.

Cum vero nihil expresse Concilium definierit, neque, turbae neque contentiones finem habuere. Iterum libri, lucubrationesque omnigenae ex utraque parte magno numero prodierunt; atque iterum e suggestu ipso et in publicis concertationibus ea interdum proferebantur, quae in scandalum atque animarum offensionem non minimam cederent (1). Hinc ad eiusmodi animorum impetus compescendos, s. Pius V non solum in Constitutione adversus Baium telo confixit propositionem LXXIII: Nemo praeter Christum est absque peccato originali; hinc B. Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum omnesque eius afflictiones in hac vita, sicut et aliorum iustorum, fuerunt ultiones peccati actualis vel originalis (2); sed praeterea alia edita Constitutione, qua decreta hactenus hac de re tum a praecessoribus suis tum a tridentina Synodo lata in suo vigore ac robore perseverare declarat, facultatem defendendi alterutram in disputationibus sententiam concedit, servatis tamen quae a Sixto IV in suis Constitutionibus, quas innovat, sunt praescripta: vetat insuper quominus quispiam aut in publicis concionibus aut in libris vernacula lingua vul

ad id potissimum congregata ut hae-
reses et zizania, quae in agrum Do-
mini irrepserant, tollerentur, et eo
iam perventum esset ut de originali
peccato tractaretur, plerique ex pa-
tribus admonebant optimum esse, at-
que opportunum, speciali decreto
eam sententiam de immaculata bea-
tae Virginis Conceptione, quae du-
dum a cunctis prorsus ecclesiis so-
lemni ritu celebratur et colitur, ita
probari ac statui, ut iam ulterius non
liceret cuiquam ea de re secus vel
asserere vel opinari. Id quibusdam
licet admodum paucis tunc non pla-
cuit, nec (ut verum fatear) mihi qui-
dem ipsi; non quod rem ipsam non
vehementer optarem utpote sanctam
et christianae fraternitati congruen-

tem, quae in primis eundem in dogmatibus sensum, eandemque in cultu Dei observantiam poscit: sed quod consultius per conditionem temporum videbatur prius adversus haereses manifestas intendere, tum illa aggredi, quae inter catholicos controversa,digna viderentur decisione.

(1) Haec recenset s. Pius V in Constitut. data ann. 1570 die 30 novemb. quae incipit: Super speculam, quamque habes in Bullario Rom. Garoli Cocquelines tom. IV, par. 3, pag. 138 seqq.

(2) In Constitut. data ann. 1567 die 1 octob. et reperitur in Act.Concil. Harduini tom. X, col. 1206 seqq. una cum Bulla Gregorii XIII.

[ocr errors]

gatis hanc quaestionem pertractet sub gravibus poenis illico subeundis aut infligendis (1). Demum Breviario ac Missali romano reformato Officium inseruit de Virginis Conceptione, Missamque legendam die VIII decembris, idque ex praecepto, quod antea nondum constitutum fuerat: uniformitatis porro servandae gratia voluit, ut tum Officium tum Missa de Nativitate B. Virginis pro Conceptionis festo adoptaretur, voce Nativitatis in vocem Conceptionis immutata, sicuti iamdiu ab illustri abbate Herluino propositum fuerat (2). Atque hac ratione huius mysterii cultus in perpetuum atque in Ecclesia universa constitutus est et amplificatus. Dedit tamen idem summus Pontifex toti Franciscalium Ordini, ut recitare pergeret Officium editum a Nogarolio, atque a Sixto IV probatum (3).

Officium Conceptionis

Scandala a

pressa.

Neque ita turbis adhuc sedatis, adfuit Paulus V qui anno 1616 die 9 mensis iulii acrius in nova a se promul- Paulo V regata Constitutione invehitur in eiusmodi dissidia, atque in scandala exinde manantia, gravioribusque interminatis poenis observationem urget eorum omnium, quae ab antecessoribus suis sancita fuerant (4). Verum cum Paulus V

(1) In Const. cit. Super speculam. (2) Si tamen uti genuina admittitur epistola edita sub nomine s. Anselmi cantuariensis De Conceptione B. Virginis, in qua visio Elsino facta perhibetur. Ast longe probabilius haec epistola seu Sermo s. Anselmo

non tribuitur. De hoc suo loco.

(3) Id constat ex antiquis libris ritualibus eiusdem Ordinis hunc titulum praeseferentibus: Officia propria Sanctorum Ordinis Minorum, quae ss. D. N. Pius V pontifex maximus tam pro fratribus, quam monialibus eiusdem Ordinis viva voce concessit. Inter haec autem Officia habetur Officium Conceptionis proprium a Sixto IV probatum. Et sane

adhuc illud retinent. Refert prae-
terea Gavantus in suo Thesauro Sac.
Rit. edit. Rom.1728, tom. II, par. 1,
sect. 7, cap. 9, s. Pium V eiusdem
maioris uniformitatis gratia mutasse
Officium proprium Visitationis Beatae
Virginis. Hinc cum plura cireumfer-
rentur aetate s. Pii V Officia Conce-
ptionis, tum videlicet Leon. Nogaro-
lii, tum Bernardini de Busto, Fran-
cisci item Quignonii, necnon Roberti
Gagnini, his omnibus sublatis, Eccle-
siae universae recitandum indixit
Officium quod adhuc obtinet.

(4) Constit. haec incipit: Regis
Pacifici. Prostat autem in Bullario
Rom. Caroli Cocquelines tom. V,
par. 4, Ord. 262, pag. 209 seqq.

Decretum s. Inquisitionis.

Silentium adversae parti a Greg. XV indictum.

Expuncta sanctificationis vox e sa

cra liturgia.

utrique contendentium parti integrum reliquerit proprium sectari et adstruere placitum, nihil hac sua Constitutione profecit. Hinc agente Philippo III Hispaniarum rege, decretum editum est a sacra Inquisitionis Congregatione, illudque a romano Pontifice probatum, quo severe prohibebatur quominus in posterum sub comminatis statutisque poenis quispiam auderet affirmare in concionibus, lectionibus, disputationibus aliisque actis publicis, B. Virginem in peccato fuisse conceptam; dein integrabantur eodem decreto et confirmabantur Constitutiones anteriorum romanorum Pontificum, quin tamen alteri sententiae quidpiam derogatum esset (1). Magno quidem plausu in Hispania decretum illud exceptum est; nihilominus exitus ipse illud fini obtinendo impar fuisse declaravit.

Quamvis porro Hispaniarum reges per oratores suos iteratis saepe legationibus animum expugnare nequiverint tum Pauli V tum Gregorii XV, ut solemni decreto quaestionem de immaculata Virginis Conceptione definirent, obtinuerunt tamen a Gregorio, ut silentium adversae parti omnino indiceretur (2). Siquidem Gregorius XV qui proxime Paulo V successerat, anno 1622 die 24 maii per decretum sacrae Congregationis Inquisitionis gravibus sub poenis prohibuit ne quis posthac sive in publicis actis, sive in privatis scriptis aut colloquiis affirmaret, B. Virginem in peccato fuisse conceptam; expunxitque e sacra liturgia vocem sanctificationis, qua antehac nonnulli pro Conceptionis voce sive in Missa sive in horis canonicis utebantur (3). Qua de causa in universo ferme orbe catholico publicae laetitiae signa

(1) Hoc Decretum reperies in Bullario Romano Laërtii Cherubini tom. III, ord. 105, pag. 262.

(2) Cf. Opus inscriptum ΠΡΕΣΒΕΙΑ sive Legatio Philippi III et IV catholicorum Hispaniae regum ad ss. dominos nostros Paulum Papam Vet Gregorium XV pro definienda controversia immaculatae Conceptionis B.Virginis Mariae, per An

tonium a Treio episc. carthag. Auctore Luca Waddingo. Lovanii 1624, Vol. fol. Ibi Sect. III exhibetur Tractatus XII seu Oratio XI De Scandalis exortis ex hac controversia pag. 375 seqq.

(3) Exhibetur hoc decretum in Bullario Rom. Laërtii Cherubini tom.

III, Ord. 29, pag. 314 seqq.

« PoprzedniaDalej »