Obrazy na stronie
PDF

Quum de anno 1834 octavo idus septembris ad preces emi et rmi domiui Cardinalis Archiepiscopi Hispalen. sacra Rituum Congregatio benigne indulserit, ut illa in Archidioecesi deinceps Praefationi Missae Conceptionis Beatae Mariae Virginis adderetur verbum - Immaculata - ut legi valeret - Et te in Conceptione immaculata ~ uti ex apostolica concessione fieri assolet penes Ordincs sancti Francisci, rmus P. F. Angelus Ancarani Ordinis Praedicatorum Magister generalis Sanctissimo Domino Nostro Gregorio XVI Pontifici Maximo supplicavit enixe, ut ad universum suumOrdinem Praedicatorum utriusque sexus idem indultum de apostolica benignitate extendere dignaretur. Huiusmodi precibus a Sanctitate Sua peramanter exceptis, referente emo et rmo Domino Cardinali Aloisio Lambruschini Episcopo Sabinensi, de speciali gratia benigne annuit iuxta petita. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 10. Decembris 1843.

A. Card. Lambruschini Episcopus Sabinensis

L.9&S.

/. G. Fatati S. R. C. Secretarius.

Dum reverendissimus P. Fr. Angelus Ancarani Ordinis Praedicatorum generalis Magistri munere fungeretur ab apostolica hac sancta Sede quarto idus decembris de anno 1843 impetravit pro universo sibi commisso Ordine , ut Festum Conceptionis Beatae Mariae Virginis iuxta breviarii Ordinis rubricas deinceps institueretur cum octava solemni; ac insuper ut Praefationi Missae Conceptionis ipsius adderetur verbum - Immaculata - ac proinde tam in ecclesiis, quam ab alumnis Ordiuis ipsius legeretur - Et te in Conceptione Immaculata - Quae quidem duo Decreta apprime conformia singulari pietati, quam usque a sua institutione erga Beatissirnam Virginem Mariam Praedicatorum Ordo constanter profitetur, etsi coramuniter exultanti animo singulae per Orbem Praedicatorum familiae exceperint, placuit tamen eidem reverendissimo Patri

Ancarani firmitatem etiam maiorem a se gestis conciliare,

futurisque quibusvis temporibus ne dubitatio ulla sub

oriretur super legitima huiusmodi Decretorum impetra

tione, sacrorum Rituum Congregatioui nouinilla propo

suit Dubia, ex quorum accurata solutione decimo octavo

kalendas iulii superiori anno 1845 aecepta comparuit:

I. Superiorem generalem Ordiuis Praedicatoruin nulli

mode indigere consensu Superiorum iuferiorum, vel Ca

pituli generalis ad hoc ut a sancta Sede obtineat pro

universo Ordine novum Officium , vel elevationem ritus

Officii iam concessi. II. Nou esse in potestate Superiorum

inferiorum nou acceptare uovum Officium, vel ritus ele

vationem a Superiore generali impetratam. III. Sibi suc

cedentem Superiorem in hoc munere generalem nullo sub

praetextu respuere posse, vel a Kalendario expungere no

vum Officium, vel ritus elevationem. IV. Unumqueraque

per consequens omnino teneri se conformare apostolicis

concessionibns, quamvis ab unico Superiore generali im

petratis, atque obtentis. Verum quum accidere possit ut

aliquis detrectet Decretis ipsis apostolicis se conformare,

vel quia sentit Beatissimam Yirginem Mariam conceptam

fuisse in culpa originali, vel quia veretur rdigionem fran

gere iuramenti, quo adstringitur ad sectandani doctrinam

sancti Thomae Aquinatis, quem ( etsi omnino perperam)

paucissimi asseruut tenuisse Bcatam Virginem incurrisse

in anima culpam originalem; hinc reverendissimus ipse

Pater Ancarani satius consilium assumpsit in novis Dubiis

sacrorum Bituum Congregationi exponere quae singula re

spiciunt tum impetratam ritus elevationem in Festo Con

ceptionis Deiparae, tum etiam additionem Praefationi Mis

sae Conceptionis appouendam, ut sacrae ipsius Congre

gationis, ac Sanctissimi Domini Papae sententiam clarius

accipiat, sicque \ia omnis praecludatur cuicumque ulte

riori interpretationi proprio lubitu iisdem Decretis dan

dae. Dubia itaque ab ipso proposita sic se habent.

I. An Magister generalis Ordinis Praedicatorum po* tuerit absque consensu Capituli generalis et Superiorum inferiorum Ordinis eiusdem legitime obtinere a sancta Sede, et acceptare pro toto Ordine octavam solemnem in Festo Conceptionis Beatae Mariae Yirginis, et additioncm particulae - Et te Conceptione immaculata - apponendam Praefationi Missae Conceptionis, non obstante quod in aliquo Capitulo generali Ordinis antedicti ( uti asseritur) praescribatur, nullum novum Officiuin posse acceptari in Ordine nisi a Capitulo generali? Et quatenus possit.

II. An ea facultas obtinendi, et acceptandi, de qua supra, ita conveniat Superiori generali, ut non indigeat consensu Capituli generalis etiam si aliquando decretum fuerit a sancta Sede ( uti aliqui volunt) acceptari non debere nova Officia, nisi a Capitulo generali, quum Magister generalis iuxta constitutiones apostolicas, et Ordinis Praedicatorum possit solus facere id, quod ipse agerc potest cum dcfinitione Capituli generalis?

III. An stante acceptatione solius Magistri generalis, sit in facultate sibi succedentium Superiorum generalium, vel Capituli generalis, vel Superiorum inferiorum acceptare vel non praefatam octavam solemnem, et particulam - Et te in Conceptione immaculata - eo quod in Decretis concessionis datis die 10 decembris 1843 nullum imponatur debitum, sed tantum dicitur - Sanctitas Stia . . . de speciali gratia benigne annuit iuxla petita ? Et in casu negativo:

IV. An omnes fratres et moniales Ordinis Praedicatorum ex praecepto adigantur celebrare Festum Couceptionis Beatae Mariae Virginis cum octava solemni: ct omnes sacerdotes eiusdem Ordinis ex praecepto pariter teneantur addere Praefationi Missae verbum - Immaculatd - et dicere - Et te Conceptione immaculala - ac idem servandum sit in omuibus utriusque sexus Ordinis ecclesiis? Et si affirmative:

V. An hoc ipso praecepto adstringantur etiam ii omnes, qui sentiunt Beatam Virginem conceptam fuisse in culpa originali, et illi qui iureiurando adiguntur ad sectandam doctrinam sancti Thomae Aquinatis, supposito quod Angelicus Doctor tenuerit Beatam Virginem incurrisse in anima culpam originalem?

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »