Obrazy na stronie
PDF
ePub

exceperint, placuit tamen eidem reverendissimo Patri Ancarani firmitatem etiam maiorem a se gestis conciliare, futurisque quibusvis temporibus ne dubitatio ulla suboriretur super legitima huiusmodi Decretorum impetratione, sacrorum Rituum Congregationi nonnulla proposuit Dubia, ex quorum accurata solutione decimo octavo kalendas iulii superiori anno 1845 accepta comparuit: I. Superiorem generalem Ordinis Praedicatorum nullimode indigere consensu Superiorum inferiorum, vel Ca pituli generalis ad hoc ut a sancta Sede obtineat pro universo Ordine novum Officium, vel elevationem ritus Officii iam concessi. II. Non esse in potestate Superiorum inferiorum non acceptare novum Officium, vel ritus elevationem a Superiore generali impetratam. III. Sibi succedentem Superiorem in hoc munere generalem nullo sub praetextu respuere posse, vel a Kalendario expungere no vum Officium, vel ritus elevationem. IV. Unumquemque per consequens omnino teneri se conformare apostolicis concessionibus, quamvis ab unico Superiore generali impetratis, atque obtentis. Verum quum accidere possit ut aliquis detrectet Decretis ipsis apostolicis se conformare, vel quia sentit Beatissimam Virginem Mariam conceptam fuisse in culpa originali, vel quia veretur religionem frangere iuramenti, quo adstringitur ad sectandam doctrinam sancti Thomae Aquinatis, quem (etsi omnino perperam) paucissimi asserunt tenuisse Beatam Virginem incurrisse in anima culpam originalem; hinc reverendissimus ipse Pater Ancarani satius consilium assumpsit in novis Dubiis sacrorum Rituum Congregationi exponere quae singula respiciunt tum impetratam ritus elevationem in Festo Conceptionis Deiparae, tum etiam additionem Praefationi Missae Conceptionis apponendam, ut sacrae ipsius Congregationis, ac Sanctissimi Domini Papae sententiam clarius accipiat, sicque via omnis praecludatur cuicumque ulte riori interpretationi proprio lubitu iisdem Decretis dandae. Dubia itaque ab ipso proposita sic se habent.

I. An Magister generalis Ordinis Praedicatorum potuerit absque consensu Capituli generalis et Superiorum

inferiorum Ordinis eiusdem legitime obtinere a sancta Sede, et acceptare pro toto Ordine octavam solemnem in Festo Conceptionis Beatae Mariae Virginis, et additionem particulae Et te in Conceptione immaculata apponendam Praefationi Missae Conceptionis, non obstante quod in aliquo Capitulo generali Ordinis antedicti (uti asseritur) praescribatur, nullum novum Officium posse acceptari in Ordine nisi a Capitulo generali? Et quatenus possit.

II. An ea facultas obtinendi, et acceptandi, de qua supra, ita conveniat Superiori generali, ut non indigeat consensu Capituli generalis etiam si aliquando decretum. fuerit a sancta Sede (uti aliqui volunt) acceptari non debere nova Officia, nisi a Capitulo generali, quum Magister generalis iuxta constitutiones apostolicas, et Ordinis Praedicatorum possit solus facere id, quod ipse agere potest cum definitione Capituli generalis ?

-

[ocr errors]

III. An stante acceptatione solius Magistri generalis, sit in facultate sibi succedentium Superiorum generalium, vel Capituli generalis, vel Superiorum inferiorum acceptare vel non praefatam octavam solemnem, et particulam - Et te in Conceptione immaculata eo quod in Decretis concessionis datis die 10 decembris 1843 nullum imponatur debitum, sed tantum dicitur - Sanctitas Sua .. de speciali gratia benigne annuit iuxta petita? Et in casu negativo: IV. An omnes fratres et moniales Ordinis Praedicatorum ex praecepto adigantur celebrare Festum Conceptionis Beatae Mariae Virginis cum octava solemni: et omnes sacerdotes eiusdem Ordinis ex praecepto pariter teneantur addere Praefationi Missae verbum - Immaculata – et dicere Et te in Conceptione immaculata - ac idem servandum sit in omnibus utriusque sexus Ordinis ecclesiis? Et si affirmative:

[ocr errors]

V. An hoc ipso praecepto adstringantur etiam ii omnes, qui sentiunt Beatam Virginem conceptam fuisse in culpa originali, et illi qui iureiurando adiguntur ad sectandam doctrinam sancti Thomae Aquinatis, supposito quod Angelicus Doctor tenuerit Beatam Virginem incurrisse in anima culpam originalem ?

VI. In casu affirmativae responsionis ad quartum, et quintum Dubium, quaeritur an censendi sint agere ex contemptu ii omnes, qui propriae sententiae inhaerentes, vel praetextu sectandi doctrinam Angelici Praeceptoris, renuunt se submittere responsis Sanctae Sedis ad praesentia Dubia, etiamsi tantum omittant in Praefatione Missae ver bum Immaculata?

VII. An Decreta a sacra rituum Congregatione emanata, et responsiones quaecumque ab ipsa propositis Dubiis scripto formiter editae, eamdem habeant auctoritatem ac si immediate ab ipso Summo Pontifice promanarent, quamvis nulla facta fuerit de iisdem relatio Sanctitati Suae ?

Et sacra eadem Congregatio ad Vaticanum subsignata die coadunata in ordinario coetu, audita a me subscripto Secretario fideli relatione, expositisque rationum diligenter consideratis rescribendum censuit.

Ad I. Posse iuxta Decretum diei 14 Iunii 1845 et allatam rubricam.

Ad II. Non indigere ut ad proximum.
Ad III. Non esse amplius in facultate.
Ad IV. Affirmative in casu proposito.

Ad V. Affirmative, et quatenus opus sit, consulendum Sanctissimo pro absolutione.

Ad VI. Ex praecedentis Dubii solutione consulant conscientiae suae.

Ad VII. Affirmative.

Atque ita rescripsit. Die 23 maii 1847.

Et facta de praemissis omnibus Sanctissimo Domino Nostro PIO IX Pontifici Maximo per eumdem subscriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua rescripta a sacra Congregatione in omnibus et singulis adprobavit, confir mavitque, ac omnes et singulos, quatenus opus sit, ab emissi iurisiurandi vinculo, uti in quarto Dubio, absolvens, et eximens, Apostolica Auctoritate Sua praecepit ut me morata duo decreta super elevatione ritus Festi Conceptionis Deiparae, et additione verbi - Immaculata - in Prae fatione Missae Conceptionis ipsius a sa. me. Gregorio Pa

pa XVI. universo Praedicatorum Ordini concessa quarto idus decembris 1843 plenissime observentur tum ab omnibus et singulis alumnis Ordinis Praedicatorum, tum in omnibus pariter Ordinis ipsius ecclesiis, contrariis quibuscumque disponentibus minime obstantibus. Die 17 iulii 1847.

APPENDIX III.

DECRETUM

SACRAE CONGREGATIONIS GENERALIS DE PROPAGANDA FIDE

HABITAE DIE 25 IANUARII ANNO 1847 QUO PROBATUR

ADLECTAM A SYNODO VI BALTIMORENSI IN PATRONAM PROVINCIARUM FOEDERATARUM B. VIRGINEM SUB TITULO IMMACULATE CONCEPTAM.

Cum R. P. D. Archiepiscopus Baltimorensis eiusque suffraganei Episcopi concilium VI provinciale mense maio anno 1846 celebrantes supplices petiissent, ut a S. Sede approbaretur electio quam ipsi in Concilio fecerunt Beatae Mariae Virginis sine labe originali conceptae in Patronam Septentrionalis Americae Foederatae Provinciarum, nulla tamen inducta obligatione audiendi Missam et a servilibus operibus abstinendi in ipso festo die Conceptionis Beatae Mariae; atque ita ut ea solemnitas, nisi festum in dominicam inciderit, transferri debeat in dominicam proxime sequentem, in qua Missae tam privatae quam solemnes de festo illo translato celebrantur, vespertinumque Officium de eodem recitetur: eminentissimi, ac reverendissimi PP. in Congregatione generali de P. F. habita die 25 ianuarii an. 1847, referente eminentissimo, ac reverendissimo D. Iacobo Philippo S. R. E. Presbytero Card. Fransonio

S. C. Praefecto censuerunt supplicandum SS. Domino Nostro, ut pientissimis Concilii votis annuere dignaretur.

Hanc vero S. C. sententiam ab R. P. D. Ioanne Brunelli Archiepiscopo Thessalonicensi S. C. Secretario SS. Domino Nostro relatam in audientia die 7 februarii 1847 habita, SS. Dominus Noster Pius PP. IX benigne probavit in omnibus, Decreto s. m. Urbani PP. VIII super electione Patronorum, et aliis quibuscumque non obstantibus.

Dat. ex Aed. dic. Sac. Cong. die 2 iulii 1847.

« PoprzedniaDalej »