Obrazy na stronie
PDF
ePub

APPENDIX I.

CONTINENS LIBELLOS SUPPLICES, QUIBUS A DIVERSIS RR. CARDINALIBUS, ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS PETITA FUIT FACULTAS AB APOSTOLICA SEDE ADIICIENDI IN PRAEFATIONE MISSAE DE CONCEPTIONE B. V. VOCEM IMMACULATA.

HISPALENS.

In ordinariis sacrorum Rituum Congregationis comitiis ad Quirinales Aedes sub infrascripta die habitis per eminentissimum, et reverendissimum dominum Cardinalem loannem Franciscum Marco-y-Catalan relatorem proposita instantia eminentissimi, et reverendissimi domini Cardinalis Archiepiscopi Hispalensis cum suae Cathedralis Capitulo, requirentis extensionem ad memoratam Archidioecesim indulti iam pridem concessi Ordinibus sancti Francisci, addendi nimirum in Pracfatione Missae propriae Conceptionis Beatae Mariae Virginis verbum - Immaculata adeo ut legi queat - Et te in Conceptione Immaculata - eminentissimi, et reverendissimi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, re mature perpensa, diligentique examini subiecta, respondendum censuerunt - Pro gratia Atque ita rescripserunt, ac in universa Hispalensi Archidioecesi in posterum servari posse mandarunt. Die septembris 1834.

6

Pro Emo, et Rmo D. Card. Pedicini Praefecto.

C. CARD. ODESCALCHI,

LUGDUNENS.

Beatissime Pater

Ioannes Paulus Pastor de Pini Archiepiscopus Amasenus Administrator apostolicus Dioecesis Lugdunensis ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provolutus, Eam depre catur quatenus in Praefatione Missae pro Festo Conceptionis Beatae Virginis Mariae verbum - Immaculata in cuncta praedicta Lugdunensi Dioecesi addi posse benigne concedat ad instar similis concessionis pro Dioecesi Hispalensi iam a Sanctitate Vestra impertitae. Quare ec.

Ex audientia Sanctissimi die 11 ianuarii 1838.

Sanctissimus de speciali gratia benigne annuit iuxta preces Archiepiscopi Oratoris non solum, sed etiam Oraculo vivae vocis expressit, ut omnibus petentibus idem indultum in posterum concedatur.

C. M. Episcopus Praenestinus Card. Pedicinius
S. R. C. Praefectus.

EPISCOPORUM GALLIAE

Ut primum ad aures pervenit reverendissimi..... Episcopi de huius Sanctae Apostolicae Sedis benignitate nonnullas in Gallia Dioeceses amplioribus cohonestatas fuisse privilegiis in instituendo Festo Conceptionis Beatae Mariae Virginis, pastoralis sui muneris esse duxit Sanctissimum Dominum Nostrum Gregorium XVI Pontificem Maximum humillimis adire precibus, enixeque efflagitare ut ad suam etiam . . . . . Dioecesim eorumdem privilegiorum extensionem facere dignetur ut sibi commissi fideles, qui peculiari pietatis affectu Beatissimam Virginem sine labe conceptam prosequuntur, ex hac ipsa solemnitate uberiora percipiant spiritualia emolumenta. Huiusmodi precibus a Sanctitate sua clementer exceptis, referente me infrascripto sacrorum Rituum Congregationis Secretario, de speciali

[ocr errors]

gratia benigne indulsit, ut in universa, qua late patet. ... Dioecesi deinceps Festum Conceptionis Deiparae celebrari queat dominica secunda sacri adventus cum unica Missa solemni in qualibet ecclesia celebranda ut sexto idus decembris, addito Praefationi huius solemnitatis verbo - Immaculata adeo ut legi queat Et te in conceptione immaculata uti octavo idus septembris 1834 Archidioecesi Hispalensi fuit indultum, et cum plenaria indulgentia ab omnibus utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et sacra synaxi refectis quamcumque ecclesiam memorata dominica visitantibus, et ibi iuxta mentem Sanctitatis Suae orantibus lucranda in forma Ecclesiae consueta. Contrariis etc.

[ocr errors]

Beatissimae Virginis Mariae cultum inter sibi commissos fideles impensius promoturus reverendissimus

[ocr errors]

Episcopus Sanctissimo Domino Nostro Gregorio XVI. Pontifici Maximo humillimas porrexit preces efflagitans, ut in sua Dioecesi litaniis post versum Regina Sanctorum omnium - addi queat aliud Deiparae encomium, nimirum Regina sine labe originali concepta - Sanctitas Sua, referente me subscripto sacrorum Rituum Congregationis Secretario, benigne annuit; dummodo iisdem tam privatim, quam pubblice aliud non addatur, nisi obtenta facultate a Sancta Apostolica Sede; quibuscumque in contrarium disponentibus minime obstantibus, ac praesertim Decreto sa. me. Clementis Papae VIII die 6 septembris 1601. Quibus in hoc casu Sanctitas Sua pro hac vice tantum derogatum voluit. Die etc.

Reverendissimus

[ocr errors]

Episcopus Sanctissimo Domino Nostro Gregorio XVI Pontifici Maximo supplicavit enixe, ut ad suam etiam . Dioecesim extendere dignaretur indultum aliis Dioecesibus concessum, addendi nempe Praefationi Missae Conceptionis Beatae Mariae Virginis verbum - Immaculata adeo ut legi valeat - Et te in conceptione immaculata insuper et addendi litaniis lauretanis post versum - Regina Sanctorum omnium aliud Deiparae encomium, nimirum - Regina sine labe originali concepta - Quibus precibus peramanter exceptis, re

[ocr errors]

ferente me subscripto sacrorum Rituum Congregationis Secretario, Sanctitas Sua benigne annuit iuxta petita. Die etc.

ELENCHUS I.

ORDINE CHRONOLOGICO DIGESTUS

Dioecesuum, Ordinum Religiosorum, aliarumque Ecclesiarum quibus concessum est, addere Litaniis Lauretanis Encomium Regina sine labe originali concepta (*).

1 Foroiulien. die 20. Septembris 1839. Instante Rmo Episcopo.

2 Gandaven. die 20. Septembris 1839. Instante Rmo Epi

scopo.

3 Iuliae Caesareae die 20. Septembris 1839. Instante Rmo Episcopo.

4 Sancti Flori die 20. Septembris 1839. Instante Rmo Episcopo.

5 Lemovicen. die 12. Novembris 1839. Instante Rmo Epi

scopo.

6 Parisien. die 26. Novembris 1839. Instante Rmo Ar

chiepiscopo.

7 Aurien. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Episcopo. 8 Paun. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Episcopo. 9 Albaracinen. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo E

piscopo.

10 Caesaraugustan. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Episcopo.

(*) Tum Elenchum hunc, tum insequentem authentice confectos a Sac. Rituum Congregatione accepi.

11 Calagurritan. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo E

piscopo.

12 Mindonen. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Epi

scopo.

13 Oriolen. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Episcopo. 14 Pampelonen. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Episcopo.

15 Tudelen. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Episcopo. 16 Vallisoletan. die 9. Decembris 1839. Instante Rmo Epi

scopo.

17 Albien. die 10. Ianuarii 1840. Instante Rmo Episcopo. 18 Brugen. die 10. Ianuarii 1840. Instante Rmo Episcopo. 19 Gratianopolitan. die 10. Ianuarii 1840. Instante Rmo Episcopo.

20 Cadicen. die 31. Ianuarii 1840. Instante Rmo Episcopo. 21 Placentin. Provinciae Podoustattan. die 31. Ianuarii 1840. Instante Rmo Episcopo.

22 Sancti Deodati die 14. Februarii 1840. Instante Rmo Episcopo.

23 Augustudonen. die 23. Martii 1840. Instante Rmo Epi

scopo.

24 Nanneten. die 23. Martii 1840. Instante Rmo Episcopo. 25 Salmanticen. die 6. Aprilis 1840. Instante Rmo Episcopo. 26 Ruthenen. die 18. Maii 1840. Instante Rmo Episcopo. 27 Tutelen. die 29. Maii 1840. Instante Rmo Episcopo. 28 Boianen. die 24. Iulii 1840. Instante Rmo Episcopo. 29 Montis Pessulan. die 4. Septembris 1840. Instante Rmo Episcopo.

30 Baiocen. die 11. Septembris 1840. Instante Rmo Epi

scopo.

31 Nemausen. die 20. Novembris 1840. Instante. Rmo Episcopo.

32 Mimaten. die 4. Decembris 1840.Instante Rmo Episcopo. 33 Petrocoren. die 10. Decembris 1840. Instante Rmo E

piscopo.

34 Burdegalen. die 15. Ianuarii 1841. Instante Rmo Epi

scopo.

« PoprzedniaDalej »