Obrazy na stronie
PDF
ePub

Comprobatur experimento celebris sodalitatis in honorem Virginis immaculatac in Galliis institutae

Propulsatur enthusiasmi

incriminatio

rum impetus retundamus. Quamquam vota nostra tam angustis terminis definiri non decet; sed sperandum est, vel confidendum potius, fore ut auspice ac duce Dei Matre sanctissima, victricia signa in ipsa inferamus adversariorum castra, eorumque animos vi veritatis perculsos tandem aliquando expugnemus. Quod quidem victoriae genus est tum nobile in primis atque praeclarum, cum vero etiam aetate hac nostra frequentissimum; ut aperte testantur viri plurimi, multisque nominibus insignes, qui ubique terrarum, sed in Anglia praesertim, in America et Germania, eiuratis sectarum erroribus, romanae Ecclesiae nomen dederunt. Optandum propterea est, atque enixis precibus a Deo postulandum, ut quorum mentibus adhuc tenebrae offusac sunt, horum etiam oculos splendor veritatis percellat. Id vero esse nos a Deo Optimo Maximo impetraturos, exorata Virgine in suo conceptu intemerata, non coniiciendo solum affirmamus, sed pignus etiam certissimum tanti beneficii hisce temporibus nacti sumus. De illa loquor sodalitate percelebri quae ad impiorum animos a scelerum contagione liberandos salutari prorsus consilio instituta immaculatum Cor Virginis praecipuo cultu, atque obsequio veneratur; idque tam laeto exitu, ut plurimos ubique gentium homines flagitiosos ac perditos vitiis atque impietate ad honestatem pietatemque traduxisse ac porro in dies traducere eiusdem sodalitatis annales probent luculentissime (1). Quid igitur sperandum non est, cum animi catholicorum dogmatico hoc decreto de immaculato Virginis Conceptu inflammati ardentiori pietatis sensu ad candem confugient?

At enimvero, dum isthaec scribo, videor mihi audire qui clamitent, superstitionem hanc esse, non religionem; neque ab alio haec proficisci potuisse, nisi ab eo, qui aestui pietatis improvido, atque enthusiasmo, ut nuncupant,

(1) Consulesis Annales de l'Archiconfrérie du trés-saint et immaculé Coeur de Marie publiés par M. l'abbé Dufriche - Desgenettes curé

de la paroisse de Notre-Dame-des Victoires à Paris et recteur de l'Archiconfrérie. Paris 1841 1842 1843 1844 etc.

25

laxissimas permittat habenas. Quidnam his ego non argumentis, sed conviciis respondebo? Hoc unum nempe si superstitiosum est et animi non satis providentis singulari prosequi affectu immaculatum Deiparae Conceptum, et optare vehementissime atque etiam postulare ut a supremo Ecclesiae Moderatore dogmatica asseratur definitione; non tanquam in unum de multis haec in me convicia convenire, sed singulari plane ratione confiteor: tantum enim abest ut ea moleste feram, ut maximae potius mihi laudi illa ducam. Nam et illud Virginis decus veneror quam qui maxime, eiusdemque definitio ita mihi est in optatis, ut summopere cupiam ad illum me diem beatissimum reservari, cum tantum ad eamdem Virginem ornamentum tantusque honor accedet. Hanc enim definitionem tandem aliquando editum iri, nullus dubito; ipsaque rei expectatione mirifice recreor, et maxima laetitia perfundor.

Haec sunt quae mihi visum est de tota hac controversia disputare; de qua cum in theologicis praelectionibus propositus mihi finis certam thesim constituere non sineret; ne cui suspicio oboriretur me animo haerentem quoad immaculatum Mariae Conceptum fuisse, volui qualecumque hoc meae erga illam pietatis et observantiae monimentum posteritati commendare. Quem quidem laborem a me Virginis immaculatae causa susceptum oro, ut ipsa benignissima Virgo propitia ac volens respiciat, in cuius fidem ac tutelam totum me tradidi meaque omnia, quamque uti Matrem amantissimam diligo, et cuius suavissimo adspectu me aliquando recreatum iri confido in perpetuas acternitates.

Scriptoris Votum

APPENDICES

« PoprzedniaDalej »