Obrazy na stronie
PDF
ePub

reundam fuisse; ut in aliis bene multis fit magna cum laude, de quibus non ita pridem inter se catholici disceptabaut. Haec aliaque id genus, quae forte obiicientur, adeo me non permovent , ut ne moveant quidem. Sunt enim pleraque aut penitus a veritate aliena, aut etiam eiusmodi, quae in rem meam convertere facili negotio possim.

Ac primum quidem eo spectare nos ut definitionem extor- Diluuntur queamus; id enimvero nobis imponitur, qui non profitemur solum, sed et contendimus, ad unum pertinere supremum Ecclesiae Moderatorem decernere, expediat necne controversiam dogmatica definitione dirimere, et statuere quo potissimum tempore, quibus in rerum adiunctis, quibusque verborum formulis sit definienda , neque eiusdem anteverti iudicium a privato quopiam theologo sine insigni temeritate posse. Quod ergo toto in hoc opere nobis ipsimet praestituimus, Res in se ac cum in definitionis causas inquisivimus, illud unum fuit · theoretice

spectatur ut ipsam quaestionem in se ac theoretice, ut aiunt, examinaremus. Hasce vero causas expendere pro virili atque in omnes versare partes , ne quid veritatis latens maneat quod in lucem non proferatur, nemo prudens perquam utile esse negaverit.

Neque vero illud cum veritate consentire putandum Nulla est ea est, quod confidenter affirmatur, neque privatos quosque,

quae obiici

tur incuria leque reges , neque principes , neque episcopos curare idmodum, ut pia de immaculato Deiparae Conceptu senentia pontificio firmetur decreto. Sed ponamus id esse erissimum; demus et christianorum animos teterrima illa acrarum rerum incuria quam vulgo indifferentiam nuncuant, tamquam peste afflatos , nihil esse de hac definitione illicitos; demus regum studia alio esse conversa ; demus tiam, si placet, episcoporum plerosque aliis curis oppido ravissimis in tanta hac temporum acerbitate distentos tque distractos, nihil de nostra hac controversia cogitare: · uid tandem inde erit consequens ? Illud videlicet, quod iversarii nostri minime volunt, nihil posse hac defini

hac incuria

concessa,dea one opportunius accidere. Et re sane vera, uti quos ve- finitio interrnus forte aliquis oppresserit, nullum esse praesentius

veniret opporlupa

Verum et

remedium putatur, quam eos excutere atque ercitare; ila ad renovanda pietatis studia, et ad christianorum animos, si quidem omnes fere gravis ille torpor aut somnus, quem dictitant, pervasisset, erigendos, praevalido aliquo impulsu opus esse cordatus quisque necesse est fateatur. Atqui huic morbo tam periculoso , tam longe lateque pervagato nullum eo praesentius, quod supra memoravi , afferri posse remedium putarem. Non enim extincta est, sed adhucdum in populorum animis viget erga sanctissimam Dei Matrem pietas, quae numquam non habita est uti tessera ac nota, qua catholica Ecclesia fallacibus a sectis certissime dignosci possit atque secerni. Mihi vero persuasissimum est, si Deiparae decus tam eximium, tamque singulare pontificio decreto asseratur, fore ut omnium pectora vehementissimo illius amore incendantur atque inflammentur, eaque morum conversio sit consecutura, quam germanae in Deiparam observantiae fructum esse certissimum magistri pietatis unanimi consensu tradunt, superiorum aetatum exempla testantur, bo dieque experientia confirmat. Quis porro dubitabit, quin eiusmodi definitio cum tanto christianorum populorum coniuncta emolumento pia ad se sacrorum antistitum, principumque catholicorum studia sit conversura ? Quamquam igitur adversariis darem , minimum christianis curae esse ut immaculatus Dei Matris Conceptus dogmatico firmetur decreto, neutiquam efficerent aetatem hanc nostram parum esse huic dirimendae controversiae opportunam.

Verum non ita se res habet, ut adversariis argutari placet. Quis enim ignorat, sacrorum antistites ex orbe fere universo supplices libellos apostolicae Sedi obtulisse, ut liceret ea verba usurpare in Missae praefatione: Et te in Conceptione immaculata , lauretanis vero quas dicunt litaniis ea verba apponere: Regina sine labe originali concepta: eorumque antistitum numerum in dies adhucdum magis augeri? Nihilo vero remissius , aut etiam fortasse vehementius idipsum postularunt religiosi Ordines sane plurimi (1): idipsum non pauci efflagitarunt reges ac princi

(1) Adi Appendic.

Sollicitudo plurium episcoporum

Religiosorum Ordi

num

Principum

El Christindelium uni

verse

Omnibus oplata accideret haec definitio

pes germane catholici, quibus pro eo quo Deiparam venerantur obsequio, nihil optatius dogmatica illa definitione posset contingere. Quemadmodum autem populorum animos immaculatus Deiparae Conceptus afficiat, non est cur explicem pluribus; quandoquidem hoc nomine privatis in precibus eam decorant frequentissime, in publicis vero sacris ipsi ministris Reginam sine labe originali conceptam invocantibus laetissime concinunt. Pervulgata haec sunt atque eiusmodi, quae in omnium oculos facile incurrant, ac dogmaticum de quo disserimus decretum omnium ordinum gratulatione ac laetitia exceptum iri vel moroso cuique non suadeant modo, sed persuadeant.

Tantus profecto est in hominibus innatus veritatis amor, ut illam assecuti magna afficiantur voluptate, idque tunc etiam cum neque fructibus ullis aut emolumentis, utilitatibusque alliciuntur , neque ipsa rerum nobilitas atque praustantia ad illius cognitionem eos invitat. Egregie, ut solet, Augustinus: Quid. fortius desiderat anima quam veritatem (1) ? Quidni ergo ea qua de loquimur definitio, piis omnibus catholicis accidat iucundissima ? Et sane cui laetandum non sit cum perspiciat, firmitate qua maior in terris haberi nequit, illam constabiliri sententiam, de qua pios omnes vidimus sollicitissimos; quae pietati erga Deiparam fovendae confert tantopere; quae seculis elapsis Lot nobilissima torsit ingenia ? Quis aut est aut esse potest Matris amantissimae laudum tam negligens, qui non sit xultaturus laetitia , et prope gaudio triumphaturus, cum ntelligat immaculatum eiusdem Conceptum ita fuisse tanlem assertum, et vindicatum, ut dubitationi locus superesse iam possit nullus? Nonne ita natura sumus homines comparati, ut quae decora et ornamenta in eum conferuntur quocum magna nobis benevolentia intercedit, ea magnopere ad nos pertinere propemodum arbitremur, quodque eidem gralum esse novimus, id nostros animos non miuori fortasse voluptate perfundat? Iam vero etsi plurima sunt, quae ho

(1) Tract. 6. in loan. n. 5.

B. Virgini perhonorifi

ca

norificentissime de Virgine praedicantur, haud scio tamen;" hoc unum si exceperis, quod Dei Mater appelletur et sit, haud scio, inquam, an aliquid in maiorem eius laudem cedat, quam quod ne minimum quidem labis in suo conceptu contraxerit.

Quid est enim ad laudem praeclarius, vel ad gloriam luculentius quod singularem Dei in suam Genitricem benevolentiam manifestet? Ceteri quidem homines , cum iacerent , erecti sunt; cum certo interiissent naufragio , tumul. tuosis e fluctibus erepti; cum gravissimo servitutis iugo premerentur , in libertatem sunt vindicati. At enimvero Mariam non iacentem et prostratam Deus excitavit, sed ipse, ne corrueret, sustentavit et fulsit; non procellis iactatam et iam demersam liberavit, sed ne naufragium ipsum sabiret, ipse sua manu prohibuit; non iugum ab eius cervice depulit, sed humani generis hostem infensissimum pedibus eius nequidquam reluctantem subiecit. Sed piget me diutius in re perspicua, atque aperta immorari, et ratiocinando colligere quo pium quemque animo in Marianam esse Conceptionem deceat. Quod enim omnes animo sint optimo, sa tis luculenter patet consideranti, quo studio adnitantur sacrum eidem Conceptui diem sancte transigerė, atque ieiunia instituant, precibus et obsecrationibus vacent, animique sordibus salutari confessionis lavacro detersis ad mensam dominicam confluant frequentissimi.

At si haec vera sunt, ut sunt certe verissima, non illud dumtaxat effecimus, banc scilicet definitionem magnopere curae esse catholicis; sed illud praeterea evicimus, nullum scilicet impendere periculum, ne discordiae excitentur ac turbae. Res enim eo deducta est, ut seriae contentioni locus vix esse possit. Quin et hoc mihi videtur affirmari posse verissime, decretum istud iis omnibus gratissimum fore, qui sanctum Virginis Natalem credunt et confitentur, catholicis videlicet universis. Id quod non ideo affirmo, quod Natalis sanctitatem cum sanctitate Conceptus connecti necessario existimem ab illoque pendere. Quis enim neget, ab originali labe, siquidem eam Virgo contraxisset, in utero

Nullum periculum ex definitione pertimescendum

Cederet etiam in illorum favorem

qui Virginei ortus propugnant sanctitatem

In bonum cederet Virginem colentium atque adeo Ecclesiae univer

sae

matris, quod de Ioanne praecursore factum accepimus, de

un accepimus, de tergi potuisse? Sed tamen cum Natalis sanctitas non firniori nitatur fundamento quam quo Conceptus sanctitas vindicatur, hac semel dogmatice constituta, quivis per se facile intelligit, ipsam Natalis sanctitatem firmari et asseri, atque adeo dotes simul egregias, quibus catholici theologi Deiparam supra quam dici aut concipi possit locupletissime ornatam agnoscunt et confitentur.

Atque ista quidem quae hactenus disputavimus etsi eiusmodi sunt, quae ad hanc edendam definitionem permovere vehementissime videantur, tamen quae dicenda restant, multo sunt graviora. Ex quibus nihilominus hoc unum commemorabo, definitionem istam plurimum emolumenti atque utilitatis (contra atque nostrae sententiae adversarii extremo loco ponebant) Ecclesiae universae esse allaturam. Nam sanctissimam Dei Matrem vel minima quaeque obsequia atque officia cumulatissime remunerari, catholicorum nemini non est persuasissimum. Quid est igitur, quod Ecclesia ab eadem Dei Matre iure optimo expectare non debeat, illo edito decreto ex quo tantum gloriae in illam necesse est redundare ? Cuinam dubium esse potest, quin ea, quae populi christiani nullo non tempore fuit patrona salutaris columenque firmissimum, cuius opem et praesidium nemo unquam frustra imploravit, a qua haeresum omnium monstra devicta ac profligata sunt, cuinam, inquam, dubium esse potest, quin hoc inusitato obsequio permota catholicam Ecclesiam, tot undique 'acerbissimo hoc tempore septam et vallatam periculis, singulari studio tutandam et defendendam suscipiat? Non diffiteor equidem, Ecclesiam ipsam aetate hac nostra , frustra obnitentibus eius hostibus, propagari latissime, et fructus edere uberrimos; at illud etiam video, acatholicos qui undique illam circumstant, omnia moliri, omnes exserere vires, ut eam, si fieri possit, qua vi, qua fraudibus, concutiant, subruant, labefactent. Quo ergo illi validius atque acrius student nefaria struere consilia atque perficere, eo magis Reginae clementissimae ope et praesidio indigemus, ut impios eo

« PoprzedniaDalej »