Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

tas sub anathematis poena credenda proponitur; indirecte, cum in obliquo, ut aiunt, res tenenda proponitur, in recto autem infallibilitas Ecclesiae, quae ita docet esse sentiendum. Expresse dum conceptis verbis ius credendum exprimitur; tacite demum dum factum cum iure servandum, seu factum, quod a iure pendet atque in eo fundatur, adstruitur.

Diversas huiuscemodi rationes in edenda definitione dogmatica luculenter videre est in exemplis apprime perspicuis quae tridentina suppeditat Synodus. Nonnulla ex hisce in rem nostram delibemus. Primum definitionum ordinem canones fere omnes, qui adversus novatores sanciti sunt, exhibent; uti sess. VII can. 1 de baptismo : Si quis direrit, baptismum Ioannis habuisse eandem vim cum baptismo Christi , anathema sit, atque alii huius similes. Ad secundum definitionum ordinem spectat exemplum can. 7 sess. XXIV, in quo cum vellent tridentini Patres, ut supra diximus, parcere Graecis qui autumant matrimonium christianum propter adulterium coniugis alterutrius posse dissolvi, cumque simul vellent eadem definitione percellere novatores, qui ob contrariam Ecclesiae doctrinam et consuetudi.nem erroris eam incusabant, ipsi canonem suum, oratore supplicante veneto, ita attemperarunt ut catholica veritas fuerit asserta, novatoresque damnati, Graeci vero ab anathemate abierint immunes. Siquidem illum in haec verba, quae alias retulimus, expressere: Si quis dixerit, Ecclesiam errare, cum docuit et docet, iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam , propter adulterium alterius coniugum matrimonii vinculum non posse dissolvi .... anathema sit. Tertii ordinis definitiones tot subministrat eadem Synodus, quot veritates catholicas diserte credendas proponit; atque ut in eadem sess. XXIV sistamus, cum can. 1 constituit : Si quis dixerit matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino institutum , sed ab hominibus in Ecclesia inventum , neque gratiam conferre; anathema sit. Quarti denique ordinis ex iis quos recensuimus, exempla praestat eadem Synodus sess.

VIII De baptismo can. 2, qui ita se babet: Si quis dixerit
in Ecclesia romana , quae omnium ecclesiarum mater est
et magistra , non esse veram de baptismi sacramento doctri-
nam, anathema sit. Quo canone , ut patet, dum expresse
doctrinae veritas constabilita est , quae circa baptismum
eiusque administrationem in Ecclesia romana obtinet , ta-
cite sancita est forma quam Ecclesia haec in baptismi
collatione adhibet, ritusque pariter probatus, quo eadem
per infusionem tingere consuevit. Item in sess. XIII can. 9:
Si quis negaverit, omnes et singulos Christifideles utriusque
sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis
annis , saltem in Paschate, ad communicandum, iuxta prae-
ceptum sanctae matris Ecclesiae, anathema sit. Per hunc cano-
nem dum obligatio sancitur communicandi singulis annis,
adstruitur simul ius quod Ecclesia habet eiusmodi obliga-
tionem statuendi , atque imponendi praeceptum. Sic etiam
in sess. XXII in cuius can. 7 definitur: Si quis dixerit, caere-
monias, vestes, et externa signa , quibus in Missarum celebra-
tione Ecclesia catholica utitur, irritabula impietatis esse ma-
gis, quam officia pietatis, anathema sit. Et in can. 9: Si quis di-
xerit Ecclesiae romanae ritum,quo submissa voce pars canonis,
et verba consecrationis proferuntur, damnandum esse; aut
lingua tantum vulgari Missam celebrari debere ; aut aquam
non miscendam esse vino in calice offerendo, eo quod sit con-
tra Christi institutionem ; anathema sit. Horum canonum
obiectum per se mere disciplinam attingit; attamen canones
dogmatici sunt, eo quod ius involvant seu potestatem Ec-
clesiae in eiusmodi disciplina sancienda.
· Haec porro si in rem traducantur nostram, pronum
erit cuipiam intelligere, Ecclesiam, si quando ipsi oppor-
tunum fuerit visum, posse immaculatum Deiparae Conce-
ptum dogmatice definire per quemlibet eorum quos re-
censuimus, modum. Videlicet aut per anathematis intermi-
nationem, aut per solemnem declarationem quae fideles ad
ita sentiendum adstringat , aut directe etiam aut indire-
cte, aut expresse aut tacite, uti antea planissime expo-
suimus.

Dicta ad rem nostram accommodantur

Si directa ferreturdefinilio firunior esset

Finis etiam per solam definitionem

indirectam obtineretur

Si primo edicatur modo dogmatica definitio, solidior facile erit, neque oppugnationi locum relinquet apud catholicos, quotquot tales et nomine et re extiterint. Tamen quia apud nonnullos, qui morosiores sunt ac difficiliores, facile inde exoriri querimoniae contentionesque possent, ideo satius fortasse foret ab eo abstinere. Ceterum alia suppetit via quae et planior est et omni asperitate carens, qua finis quo spectamus obtineri ex aequo posset; directe videlicet definiendo Ecclesiam non falli circa veritatem obiecti cultu hoc propositi , quo nempe recolitur B. Virginis ab omni labe immunitas in primo eius Conceptionis momentoaut etiam , ut aliis idipsum efferamus verbis, definiendo Ecclesiam non falli dum iuxta piam , veram atque ab omnibus , tenendam sententiam B. Virginis ab omni labe immunitatem in primo eius Conceptionis momento celebrandam proponit. Quandoquidem si ita se res haberet , haereseos notam tantum incurrerent, qui eiusmodi inerrantiae refragarentur; quod ex catholicis profecto nemo unus tentaverit; cum veritas haec penes omnes firma sit ac rata. Interim sartum tectumque obiectum de quo agitur maneret: Ecclesiae namque mente ita declarata, nemo unus citra insignis temeritatis notam illud in dubium vocare , multo vero minus impugnare posset. Quod si neque haec arriserit definiendi ratio, nihilo secius propositum obtineri posset per tacitam definitionem, qua decerneretur sanctitas ecclesiastici ritus, cuius fit usus in colendo B. Mariae Virginis Conceptu , prout nunc obtinet. Hac sane ratione tridentina Synodus, ut vidimus, plures Ecclesiae ritus eorumque sanctitatem sancivit, qui cum iure coniuncti sunt, ac finem quem sibi praestituit est assecuta.

Quoniam vero dogmatica unius sententiae sanctio necessario improbationem proscriptionemque sententiae adversantis includit, quam non pauci insignes doctique viri propugnarunt, et quorum in Ecclesiam merita praeclara extitere, ratio illorum pariter habenda est. Quocirca ita decreti verba emollire par esset, ut dum alterum placitum adstruitur, alterius placiti patronis nulla inuratur nota;

Aut etiam per tacitam definitionein

Rilio haben.

da eorum qui pro con1raria decerlarunt sen

tenlia

Non sunt timenda haereticorum con vicia

immo potius et zelus et pietas ipsorum commendanda forent, ut omnibus palam fieret, eos, qui contrariae sententiae anteactis seculis sunt adstipulati, id veritatis amore impulsos praestitisse. Eo vel magis, quod iis destituti fuerint praesidiis, quae postea accesserunt, quaeque nunc ipsorum animos, vi principiorum quae ab ipsis constituta sunt, in piam sententiam certo inclinarent. Quo sane pacto omnis amoveretur invidia ab opposita sententia, ob cuius reiectionem nonnulli facile possent offendi.

Haereticorum autem convicia nulla sunt ratione pertimescenda, tum quia illorum magna pars in rationalismi, ut ita dicam, barathrum prolapsa est, neque de hisce ullam sollicitudinem gerit, imo elato ea supercilio contemnit; tum quia notum est, sectas omnes in pium erga Beatam Virginem cultum studiumque odio ferri, ita ut eiusmodi aversio ac furor sit veluti propria illarum tessera; ac proinde neque mirum neque plane curandum si tali permoverentur decreto; tum demum quia nihili faciendi sunt canum strepitus ad aedis fores collatrantium, si perbreve illud excipias fastidium , quod ex eiusmodi temporario latratu auribus praesertim teretibus creari solet.

Ceterum totum negotium ad modum etiam quod attinet illud definiendi , prudentiae sapientiaeque supremi Ecclesiae Moderatoris est permittendum. Ideo vero nos multiplicem edendae eius qua de agimus definitionis rationem insinuavimus, ut aspellerentur difficultates, quae enasci possent, dum ad eam ventum fuerit. Absit a nobis tumor aut stulta arrogantia docendi doctores nostros, qui omnium nos discipulos lubentissimo animo profitemur. Sed negligenda obstacula penitus non erant, quae iter obstruerent, omnesque erant viarum asperitates, quoad eius fieri poterat, complanandae. Siquidem dissimulare non possumus nervosiorem. difficultatem, quae sese dogmatico iudicio in re nostra edendo opponit, minime illi e natura rei, aut ex causae, ut ita loquar, visceribus, sed ab externis potius quibusdam considerationibus obvenire. Hae namque sunt, quae potissimum retardare possent auspicatum rei exitum. Quapro

Totum negotium prudentiae summi Pontificis relinquen

dum

pter sicuti cum acriter nimis negotium urgetur, improvide amittitur quod inconsulto intenditur zelo; ita cum ea qua par est prudentia quis procedit, longe facilius optatam pertinget metam. Porro hac de causa varias proposuimus rationes, quibus et dogmaticum edi queat decretum, et simul animi qui offendi possent, nimium non percellantur, uti quisque, qui eas perpenderit, facile per se percipiet.

CA P U T VIII.

DE CAUSIS QUAE PERSUADERE POSSUNT
UT DOGMATICUM DECRETUM DE IMMACULATO

VIRGINIS CONCEPTU RE VERA EDATUR

traducunt

Inquirenti mihi ac sedulo cogitanti, quaenam potissiArguinenla quae defini- mum causae suadeant, ut immaculatus Deiparae Conceptus tionen ut in

dogmaticis fidei articulis adnumeretur, occurrebat animo consultam

neutiquam defuturos, qui me inconsiderato quodam animi aestu abreptum, atque immoderata quadam in Deiparam religione elatum traducerent. Quorsum, inquiunt, spectare videris, nisi eo ut dogmaticam definitionem alieno plane tempore elicias, vel potius extorqueas ? Quotus enim quisque est, quem definitio haec anxium in praesentia habeat atque sollicitum? Haec certe cura neque privatis quibusque christianis insidet, cum eo, quo Deiparae Conceptum prosequuntur obsequio contenti, nihil praeterea requirant; neque regibus virisque principibus, quippe qui hanc a Sede apo stolica implorare atque exposcere iamdiu desivere; quod etiam de episcopis plerisque est dicendum. Quid igitur causae est, quamobrem animos catholicorum concordia, quod ad hanc attinet controversiam, coniunctissimos distrahas, et iur· gia, dissensiones, ac dissidia commoveas; cum praesertim

nullam sanctissimae Dei Matri honoris laudisque accessionem, neque Ecclesiae universae emolumenti aliquid isthaec sit definitio allatura? Sed si haec ita sunt, nemo profecto non sentit, totam hanc disputationem, quae sine gravi aliquorum offensione institui non potest, silentio consultius praele

« PoprzedniaDalej »