Obrazy na stronie
PDF
ePub

significatum. Quid enim sibi volunt aliud veteres Patres cum Mariam conferunt aut cum ea immaculata terra e qua plasmalus fuit Ada, aut cum lignis corruptioni non obnociis, aut cum Eva incorrupta adhuc atque innocente quae diabolo seductori indulgens communis facta est causa ruinae, dum contra B. Virgo Angelo nuntianti obsequens causa’ nobis omnibus est facta salutis ? Quid cum eam aut venenosis serpentis aflatibus minime infectam praedicant; aut servatam incorruptam', et usque ad caput benedictam dicunt; aut eum fuisse docent modum conceptus et ortus cius, quem solus noverit Deus ? Atqui haec in primi, secundi, ac tertii seculi Patribus occurrunt. Iam vero si seculi quarti et quinti testimonia percurres, Mariam praedicatam invenies uti ab omni sorde et labe peccati alienissimam, per gratiam integram ab OMNI LABE peccati, omni culpa vacantem, sanctam corpore et spiritu, ex mundo formatam luto, idoneum Christo PRO GRATIA ORIGINALI habitaculum; per eam Draconis audaciam contritam; per eam omnia serpentis venena domita; eam paradisum deliciarum vicisse, aliisque huiusmodi praeconiis exornatam, quibus nil pro re nostra luculentius potest desiderari. Quo magis vero temporum processu progrederis, eo rem ad vivum magis expressam, co explicatas ac definitas magis loquendi formulas deprehendes. Iam vero e quonam fonte tanta haec antiquitatis ecclesiasticae in id conspiratio, numquam sane interrupta atque intercisa, sed novas semper sumens vires, seseque in dies magis aperte explicans ac dilatans profluere potuit, nisi ex traduce apostolicae traditionis? Ergo omnino dicendum est, hanc de immaculato Virginis Conceptu veritatem in divini verbi traditi deposito con

tineri.

Alia traditionis instrumenta expenduntur

Atque haec si unum tantum ex pluribus vehiculis adeamus, per quae ad nos pervenit, nobisque patefit divina traditio. Quid si cetera persequamur? Cuinam porro alii causae, nisi huic ipsi apostolicae traditionis germini, quod magis semper ac magis explicabatur, antiquissimus adscribendus est cultus immaculato Virginis Conceptui

220 tribulus ? Cultus scilicet ille quem iam a seculo Ecclesiae saltem quinto in Oriente coepisse, ac non ita postmodum in Occidente etiam inolevisse vidimus, idque ante ipsam quoque festam Nativitatis Partheniae institutionem, et priusquam utriusque festi celebratio parili gradu in Ecclesia progredi inciperet? Iam si praeterea spectetur mira huius ipsius festivitatis propagatio, quae paullatim procedens universam demum Ecclesiam complexa est; si romanorum Pontificum auctoritas consideretur, quorum iteratis decretis illa sancita est, ac simul aperte declaratum obiectum illius et perpetuo fuisse et esse primum conceptionis momentum, scilicet illud in quo B. Virginis anima creata est, corporique coniuncta; si ob oculos babeatur , quod alibi a nobis est animadversum, fieri non posse quin consuetudo et praxis Ecclesiae aliquo principio Gewonti29 seu speculativo innitatur; si demum ratio habeatur consensionis ac persuasionis adeo constantis atque universalis, quae apud Cbristi fideles de hoc mysterio viguit ac viget; profecto tot inde argumenta habemus, quae iterum nobis apostolicam illam , quam defendimus, pro immaculato Conceptu traditionem testantur. Vere igitur ille veluti rivulus, qui ex πρωτευαγγελιoυ oraculo primum emersit, per omnes traditionis canales suas late aquas derivavit, atque in amplissimum demum ac nobilissimum fluvium excrevit.

Hic porro rursus ac luculentius adhuc se prodit vis argumenti illius, quod ex comparatione piae immaculati Conceptus sententiae cum non paucis ex iis veritatibus, quae definitae ab Ecclesia diversis temporibus sunt, deducebamus. Vidimus quippe, allatis in medium exemplis, hasce interdum vel nullo sacrarum litterarum oraculo fultas fuisse, vel nullis disertis antiquitatis monumentis munitas, paucis quandoque suffragantibus Patribus, quandoque etiam aut aliquo Bibliorum in speciem testimonio , aut Patrum auctoritate refragante. Quae tamen nullo fuere impedimento, quo minus Ecclesia dogmaticamn de iis veritatibus ferret sententiam, idque postquam etiam in longum de

Argumentum ex com

paratione petitum inslauralur

argumento ipso pro utraque fuisset parte disccptatum. Siquidem illud semper in memoria habendum, quod pluries inculcavimus, traditionis divinae dignoscendae subsidia aut instrumenta non esse cum divina ipsa traditione permiscenda ; quae scilicet , praeter quam ex Patribus, vivo Ecclesiae ipsius magisterio ac praxi iugiter perseverante, aliave ralione potest patefieri. Atqui si in eiusmodi rerum adiunctis, in quibus veritates illae versabantur, tuto potuit Ecclesia ad earum definitionem procedere; illud planc constabit, multo eam magis ad hanc nostram devenire posse, quam nulla opposita argumenta concutiunt, quam omnigena argumenta, seu potius positiva revelati verbi divini monumenta tradunt, atque confirmant.

CONCLUSIO.

Concluditur

Ut igitur huic disceptationi finem imponamus, nobis liccat tandem ita illam concludere. Si id omne ac solum definitionis dogmaticae est capax, quod divinitus revelatum esse constiterit; si id censendum est revelatum quod in verbo Dei scripto vel tradito sive explicite sive implicite continetur; si denique id existimandum est in Dei verbo implicite saltem contineri, quod et in sacris Bibliis aliqua ratione insinuatum, et in Patrum continuata serie ad plura secula testatum invenitur; et in universali Ecclesiae consuetudine, quae principio theoretico innititur, et in iugi ipsius Ecclesiae ac vivo magisterio, et in publico communique fidelium sensu receptum est; et in pontificiis diplomatis iperte saltem suggestum ; et a plerisque ex episcopatus ordine expetitum (1); et a cunctis fere religiosis familiis

(1) Praeter ingentem episcoporum umerum, qui ex universis ferme toius orbis partibus expetierunt antea. lis annis a Gregorio XVI beatac me Toriae P. el nuper a PIO IX feliciter

regnante facultatem ut in suis dioecesibus adiici posset in Praefatione Missae de Concept. Et Te in conceptione immaculata, atque in litaniis lauretanis invocatio Regina sine labe 0

admissum; et a florentissimis academiis defensum ; cum talis ex dictis sit pia de immaculato Virginis Conceptu sententia sive negative sive positive discussa spectetur , idque tum absolute tum comparative; rite infertur sufficiens

riginali concepta, quorum omnium antislitum catalogum in Appendice exhibebimus, iuverit huc afferre quae de episcopis Hispaniarum scripsit Vincentius Georgius in Adnotationibus suis in Commentarium Mariani Parthenii e soc. lesu de vita et studiis Hieronymi Lagomarsini ex eadem Soc.

Haec igitur habet Georgius adnotat.10.« Facere hoc loco non possum, quin humanissimos lectores, felicissimi cuiusdam evenlus, qui dum haec scribo, mirifica me voluptate cumula vit, certiores faciam, quo ad B. Virginis purissimum Conceptum tuendum venerandumque ardentiori studio semper incumbant. Insperanti enim mihi contigit, ut dum neglectam quamdam, sordibusque obsitam scriptorum molem apud infimae sortis familiam evolverem, in scriptum voJumen inciderem exaratum a Ludovico Andratio, aliis editis iam operibus de catbolica fide egregie merito, quo Deiparae purissimum Conceptum tueri sibi proposuerat, statueratque illud in lucem emittere , si diutius vivere contigisset. Tum duo alia reperta volumina, quibus autographae litterae omnium totius fere Hispaniae episcoporum, Academiarum, religiosorum Ordinum continebantur, quibus Clementem XII P. M. enixe rogabant, ut solemni ex Cathedra iudicio, Deiparae sine ulla labe Conceptum assereret, ut de singulari hoc Virginis ornamento, non iam privato sensu pro arbitrio suo iudicare quis

posset, sed, ut de re Ecclesiae firmis. simo iudicio definita, nefas esse duceret contrarie sentire. Quibus profecto testimoniis, cum non solum ralidissimum optimae causae parari praesidium agnoscerem, sed norum pro Pontifice cum ex cathedraloquitur, fallere, et falli nescio argumentum, ex unanimi tot episcoporum consensione arbitrarer , nibil antiquius habui, quam ut de tota re amplissimum cardinalem Hiacynthum Gerdilium, omni pietatis et doctrinae laude praestantem certiorem facerem, enixeque illum rogarem, ut pro summa in Deiparam, qua praestat pietate, et pro singulari illa qua me immerentem benevolentia complectitur, sanctissimo Ecclesiae Pontifici Pio VII consilium quod mihi hac in re capiendum videbatur, exponera non gravaretur ; ut quando ex apostolico tabulario haec olim fuisse deprompta volumina dubitari noa poterat, remitti Romam illico juberet, iusta quadam remuneratione iš, qui ea hactenus retinuerant, proposita; quod cum ille probasset, tum ss. Pontificis adsensu implorato, sicdalis ad me humanissimis, ut solet, litteris respondit: Notificai l'acquisto, o rk. cupera degli interessantissimi orta ginali anche per intendere la relibuzione da darsi ec. Il s. Padre har sentito con molto piacere la ricupera de menzionati originali ec. (Roma 21 aprile 1801. G. card. Gerdil.") Cf. Iosephi Mariani Parthenii de vita et studiis Hieronymi Lagomare

223 ad eam dogmatice decernendam haberi fundamentum, ita ut tuto possit Ecclesia seu romanus Pontifex hanc dirimere controversiam. Talis est conclusio, ad quam evincendam tota haec lucubratio nostra, qualis demum cumque ea sit, collineat, et in qua tandem, veluti in meta, stadium nostrum emensi iucundissime conquiescimus.

Quae porro heic postremo loco subnectuntur non attingunt nisi variam multiplicemque rationem huius edendae definitionis , et caussas quae ut ea feratur movere possunt.

CA P U T VII.

DE VARIA EDENDAE DEFINITIONIS RATIONE

Dimcultas

Quamvis omni perspicuitate fulgeat veritas, quam adstruximus, nonnullorum tamen animos cogitatio forte sollicitat, arduum videri, ut sub anathematis interminatione, atque sub haereseos nota credendum id proponatur, quod tot seculorum tractu, postque tot disceptationes in hominum arbitrio relictum fuerit. Verum praeterquam quod eiusmodi exceptio communis est tot dogmatibus, quae nonnisi serius, quam putaretur, ac diuturna praemissa concertatione definita sunt, quaeque impune antea, sarta fide, aut negabantur aut in dubium saltem revocari poterant, cuiusmodi sunt et proressio Spiritus Sancti etiam a Filio, et gratiae necessitas ad fidei initium, et admissio ad beatificam visionem conessa animabus plene purgatis proxime post obitum, aliaeque id genus veritates haud paucae ; altera suppetit via jua optatus obtineatur finis, quin reluctantes anathematis Joena mulctentur, aut haereseos nota inurantur. 1 Etenim multiplici ratione firmari ac definiri aliqua veitas catholica potest, aut directe videlicet aut indirecte, idue rursus aut expresse aut tacite. Directe quidem, cum veri

quae circa

decretum edendum suboriri posset

diluta

Multiplici ratione veritas catholica definiri po

test

ini e soc. Iesu Commentarius a
Franc. Carrara Bergomate enar-
ationibus auctus et illustratus, et

nunc primum novis additis adno-
tationibus editus a Vincentio Geor-
gio. Venet. 1801.

« PoprzedniaDalej »