Obrazy na stronie
PDF
ePub

significatum. Quid enim sibi volunt aliud veteres Patres cum Mariam conferunt aut cum ea immaculata terra e qua plasmatus fuit Ada, aut cum lignis corruptioni non obnoxiis, aut cum Eva incorrupta adhuc atque innocente quae diabolo seductori indulgens communis facta est causa ruinac, dum contra B. Virgo Angelo nuntianti obsequens causa nobis omnibus est facta salutis? Quid cum eam aut venenosis serpentis afflatibus minime infectam praedicant; aut servatam incorruptam, et usque ad caput benedictam dicunt; aut eum fuisse docent modum conceptus et ortus eius, quem solus noverit Deus? Atqui haec in primi, secundi, ac tertii seculi Patribus occurrunt. Iam vero si seculi quarti et quinti testimonia percurres, Mariam praedicatam invenies uti ab omni sorde et labe peccati alienissimam, per gratiam INTEGRAM ab OMNI LABE peccati, omni culpa vacantem, sanctam corpore et spiritu, ex mundo formatam luto, idoneum Christo PRO GRATIA ORIGINALI habitaculum; per eam Draconis audaciam contritam; per cam omnia serpentis venena domita; eam paradisum deliciarum vicisse, aliisque huiusmodi praeconiis exornatam, quibus nil pro re nostra luculentius potest desiderari. Quo magis vero temporum processu progrederis, eo rem ad vivum magis expressam, co explicatas ac definitas magis loquendi formulas deprehendes. Iam vero e quonam fonte tanta haec antiquitatis ecclesiasticae in id conspiratio, numquam sane interrupta atque intercisa, sed novas semper sumens vires, seseque in dies magis aperte explicans ac dilatans profluere potuit, nisi ex traduce apostolicae traditionis? Ergo omnino dicendum est, hanc de immaculato Virginis Conceptu veritatem in divini verbi traditi deposito contineri.

Atque haec si unum tantum ex pluribus vehiculis adeamus, per quae ad nos pervenit, nobisque patefit divina traditio. Quid si cetera persequamur? Cuinam porro alii causae, nisi huic ipsi apostolicae traditionis germini, quod magis semper ac magis explicabatur, antiquissimus adscribendus est cultus immaculato Virginis Conceptui

Alia tradi

tionis instrumenta expenduntur

Argumen

tum ex comparatione petitum instauratur

tributus? Cultus scilicet ille quem iam a seculo Ecclesiae saltem quinto in Oriente coepisse, ac non ita postmodum in Occidente etiam inolevisse vidimus, idque ante ipsam quoque festam Nativitatis Partheniae institutionem, et priusquam utriusque festi celebratio parili gradu in Ecclesia progredi inciperet? Iam si praeterea spectetur mira huius ipsius festivitatis propagatio, quae paullatim procedens universam demum Ecclesiam complexa est; si romanorum Pontificum auctoritas consideretur, quorum iteratis decretis illa sancita est, ac simul aperte declaratum obiectum illius et perpetuo fuisse et esse primum conceptionis momentum, scilicet illud in quo B. Virginis anima creata est, corporique coniuncta; si ob oculos habeatur, quod alibi a nobis est animadversum, fieri non posse quin consuetudo et praxis Ecclesiae aliquo principio potez seu speculativo innitatur: si demum ratio habeatur consensionis ac persuasionis adeo constantis atque universalis, quae apud Christifideles de hoc mysterio viguit ac viget; profecto tot inde argumenta habemus, quae iterum nobis apostolicam illam, quam defendimus, pro immaculato Conceptu traditionem testantur. Vere igitur ille veluti rivulus, qui ex πρωτευαγγέλιου oraculo primum emersit, per omnes traditionis canales suas late aquas derivavit, atque in amplissimum demum ac nobilissimum fluvium excrevit.

Hic porro rursus ac luculentius adhuc se prodit vis argumenti illius, quod ex comparatione piae immaculati Conceptus sententiae cum non paucis ex iis veritatibus, quae definitae ab Ecclesia diversis temporibus sunt, deducebamus. Vidimus quippe, allatis in medium exemplis, hasce interdum vel nullo sacrarum litterarum oraculo fultas fuisse, vel nullis disertis antiquitatis monumentis munitas, paucis quandoque suffragantibus Patribus, quandoque etiam aut aliquo Bibliorum in speciem testimonio, aut Patrum auctoritate refragante. Quae tamen nullo fuere impedimento, quo minus Ecclesia dogmaticam de iis veritatibus ferret sententiam, idque postquam etiam in longum de

[merged small][ocr errors][merged small]

argumento ipso pro utraque fuisset parte disceptatum. Siquidem illud semper in memoria habendum, quod pluries inculcavimus, traditionis divinae dignoscendae subsidia aut instrumenta non esse cum divina ipsa traditione permiscenda; quae scilicet, praeter quam ex Patribus, vivo Ecclesiae ipsius magisterio ac praxi iugiter perseverante, aliave ratione potest patefieri. Atqui si in eiusmodi rerum adiunctis, in quibus veritates illae versabantur, tuto potuit Ecclesia ad earum definitionem procedere; illud plane constabit, multo eam magis ad hanc nostram devenire posse, quam nulla opposita argumenta concutiunt, quam omnigena argumenta, seu potius positiva revelati verbi divini monumenta tradunt, atque confirmant.

CONCLUSIO.

Ut igitur huic disceptationi finem imponamus, nobis liceat tandem ita illam concludere. Si id omne ac solum definitionis dogmaticae est capax, quod divinitus revelatum esse constiterit; si id censendum est revelatum quod in verbo Dei scripto vel tradito sive explicite sive implicite continetur; si denique id existimandum est in Dei verbo implicite saltem contineri, quod et in sacris Bibliis aliqua ratione insinuatum, et in Patrum continuata serie ad plura secula testatum invenitur; et in universali Ecclesiae consuetudine, quae principio theoretico innititur, et in iugi ipsius Ecclesiae ac vivo magisterio, et in publico communique fidelium sensu receptum est; et in pontificiis diplomatis aperte saltem suggestum; et a plerisque ex episcopatus ordine expetitum (1); et a cunctis fere religiosis familiis

(1) Praeter ingentem episcoporum numerum, qui ex universis ferme tolius orbis partibus expetierunt anteactis annis a Gregorio XVI beatae memoriae P. et nuper a PIO IX feliciter

regnante facultatem ut in suis dioece-
sibus adiici posset in Praefatione Mis-
sae de Concept. Et Te in conceptio-
ne immaculata, atque in litaniis lau-
retanis invocatio Regina sine labe o-

Concluditur

admissum; et a florentissimis academiis defensum; cum talis ex dictis sit pia de immaculato Virginis Conceptu sententia sive negative sive positive discussa spectetur, idque tum absolute tum comparative; rite infertur sufficiens

riginali concepta, quorum omnium antistitum catalogum in Appendice exhibebimus, juverit huc afferre quae de episcopis Hispaniarum scripsit Vincentius Georgius in Adnotationibus suis in Commentarium Mariani Parthenii e soc. lesu de vita et studiis Hieronymi Lagomarsini ex eadem Soc.

Haec igitur habet Georgius adnotat.10. Facere hoc loco non possum, quin humanissimos lectores, felicissi mi cuiusdam eventus, qui dum haec scribo, mirifica me voluptate cumulavit, certiores faciam, quo ad B. Virginis purissimum Conceptum tuendum venerandumque ardentiori studio semper incumbant. Insperanti enim mihi contigit, ut dum neglectam quamdam, sordibusque obsitam scriptorum molem apud infimae sortis familiam evolverem, in scriptum voJumen inciderem exaratum a Ludovico Andrutio, aliis editis iam operibus de catholica fide egregie merito, quo Deiparae purissimum Conceptum tueri sibi proposuerat, statueratque illud in lucem emittere, si diutius vivere contigisset. Tum duo alia reperta volumina, quibus autographae litterae omnium totius fere Hispaniae episcoporum, Academiarum, religiosorum Ordinum continebantur, quibus Clementem XII P. M. enixe rogabant, ut solemni ex Cathedra iudicio, Deiparae sine ulla labe Conceptum assereret, ut de singulari hoc Virginis ornamento, non iam privato sensu pro arbitrio suo iudicare quis

posset, sed, ut de re Ecclesiae firmissimo iudicio definita, nefas esse duceret contrarie sentire. Quibus profecto testimoniis, cum non solum validissimum optimae causae parari praesidium agnoscerem, sed novum pro Pontifice cum ex cathedra loquitur, fallere, et falli nescio argumentum, ex unanimi tot episcoporum consensione arbitrarer, nihil antiquius habui, quam ut de tota re amplissimum cardinalem Hiacynthum Gerdilium, omni pietatis et doctrinae laude praestantem certiorem facerem, enixeque illum rogarem, ut pro summa in Deiparam, qua praestat pietate, et pro singulari illa qua me immerentem benevolentia complectitur, sanctissimo Ecclesiae Pontifici Pio VII consilium quod mihi hac in re capiendum videbatur, exponere non gravaretur; ut quando ex apostolico tabulario haec olim fuisse deprompta volumina dubitari non poterat, remitti Romam illico iube ret, iusta quadam remuneratione iis, qui ea hactenus retinuerant, proposi ta: quod cum ille probasset, tum ss. Pontificis adsensu implorato, sic datis ad me humanissimis, ut solet, litteris respondit: Notificai l'acquisto, o ricupera degl' interessantissimi originali anche per intendere la retribuzione da darsi ec. Il s. Padre ha sentito con molto piacere la ricupera de' menzionati originali ec. (Roma 21 aprile 1801. G. card. Gerdil.") Cf. Iosephi Mariani Parthenii de vita et studiis Hieronymi Lagomar

ad eam dogmatice decernendam haberi fundamentum, ita ut tuto possit Ecclesia seu romanus Pontifex hanc dirimere controversiam. Talis est conclusio, ad quam evincendam tota haec lucubratio nostra, qualis demum cumque ea sit, collineat, et in qua tandem, veluti in meta, stadium nostrum emensi iucundissime conquiescimus.

Quae porro heic postremo loco subnectuntur non attingunt nisi variam multiplicemque rationem huius edendae definitionis, et caussas quae ut ea feratur movere possunt.

CAPUT VII.

DE VARIA EDENDAE DEFINITIONIS RATIONE

Difficultas quae circa decretum edendum su

diluta

Quamvis omni perspicuitate fulgeat veritas, quam adstruximus, nonnullorum tamen animos cogitatio forte sollicitat, arduum videri, ut sub anathematis interminatione, atque sub haereseos nota credendum id proponatur, quod boriri posset tot seculorum tractu, postque tot disceptationes in hominum arbitrio relictum fuerit. Verum praeterquam quod eiusmodi exceptio communis est tot dogmatibus, quae nonnisi serius, quam putaretur, ac diuturna praemissa concertatione definita sunt, quaeque impune antea, sarta fide, aut negabantur aut in dubium saltem revocari poterant, cuiusmodi sunt et processio Spiritus Sancti etiam a Filio, et gratiae necessitas ad fidei initium, et admissio ad beatificam visionem concessa animabus plene purgatis proxime post obitum, aliaeque id genus veritates haud paucae; altera suppetit via qua optatus obtineatur finis, quin reluctantes anathematis poena mulctentur, aut haereseos nota inurantur.

Etenim multiplici ratione firmari ac definiri aliqua veritas catholica potest, aut directe videlicet aut indirecte, idque rursus aut expresse aut tacite. Directe quidem, cum veri

sini e soc. Iesu Commentarius a Franc. Carrara Bergomate enarrationibus auctus et illustratus, et

nunc primum novis additis adno-
tationibus editus a Vincentio Geor-
gio. Venet. 1801.

Multiplici ratione veritas catholica definiri potest

« PoprzedniaDalej »