Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ex Alcuino seu Albino

Flacco

Ex epist. syn. Theodori patr. hie

rosolym. probata in Concil. nicaen. II.

Gemina fere sunt quae habet Alcuinus, Albinus Flaccus nuncupatus, qui anno floruit 780, ita in Serm. de B. Virginis Nativitate B. Virginem ipsam alloquens: Et recte quidem aurorae implesti officium. Ipse enim Sol iustitiae de te processurus, ortum suum quadam matutina irradiatione praeveniens , in te lucis suae radios copiose transfudit, quibus potestates tenebrarum, quas Eva induxerat , in fugam convertit..... T'u pulchra es ut luna , imo et pulchrior luna, quia tota pulchra es et macula non est in te, neque vicissitudinis obumbratio (1).

Nec minus perpiscue id ipsum adstruitur in epistola synodica Theodori patriarchae hierosolymitani , quae omnium consensione probata fuit in Concilio oecumenico VII seu nicaeno II an. 782 celebrato. In ea haec de B. Virgine leguntur: Quae vere Dei Mater est, et ante partum et post partum virgo , atque omnis intelligibilis ac sensibilis naturae gloria et claritate Create sublimior (2). Idem vero testimonium Deiparae reddit Concilium alterum, nempe francofordiense eadem ferme aetate in Occidente coactum, scilicet an. 794, in quo Patres ita felicianos seu adoptianos perstringunt: Sed et hoc volumus a vobis audire, ! an Adam primus humani generis pater, qui de terra virgine creatus est, liber esset conditus, sive servus ? Si serrus , quomodo tunc imago Dei? Si liber, quare et Christus quoque non ingenuus de Virgine? Meliore quidem terra , etiam animata ET IMMACULATA, Spiritu Sancto operante factus est homo , dicente Apostolo : Factus est primus homo de terra terrenus, secundus de coelo caelestis. Si terrenum liberum conditum confitemur, quare non multo magis caelestem li berum confitemur? Unde Aslam fuit servus factus, nisi ex peccato (3) ? Si enim Virgo terra fuit illa terra virgine potior ex qua plasmatum fuit prioris Adae corpus, immo el

Ex Patribus Concilii fran. cofordiensis

(1) In Biblioth. Virginali Petri Alva Tom. I pag. 631 col. 1 Matriti 1648. Hic Sermo desideratur in op. Alcuini edit. Andreae Quencetani Lutetiae 1617 vol. un. fol. A Labbeo

tribuitur Paulo diacono qui anterior Alcuino est ; nam floruit an. 774.

(2) In Collect. Concil. Coleti Ve net. 1768. Tom. XII col. 1140.

(3) Ibid. Tom. XIII col. 893.

[ocr errors][merged small][merged small]

immaculata fuit iuxta Patres francofordienses, liquidum est ex istorum mente immunem semper eam a macula extitisse.

Quae ex his Conciliis attulimus in mentem nobis revocant quae in Concilio, longe antiquiori eoque oecumenico, videlicet ephesino, praeclare omnino in rem hanc tota plaudente Synodo protulit in homilia quam habuit in die Natalis Domini Theodotus episcopus ancyranus. Is quippe ex triplici fonte theologico commendat B. Virginem, quam primo comparat cum terrestri paradiso; secundo cum Eva; tertio cum ipso Redemptore. Sed praestat eiusdem sanctissimi praesulis, qui post s. Cyrillum primas partes habuit in dogmate catholico adversus Nestorium tuendo, verba ipsa proferre, quae ad primam comparationem spectant, et haec sunt : 0 Virginem , quae ipsum vicit deliciarum paradisum! Ille namque genus sativarum stirpium protulit, ex virgine terra ecortis plantis: haec autem virgo melior est illa terra. Non enim pomorum protulit arbores, sed virgam Iesse fructum salutarem hominibus afferentem: et illa terra virgo erat, et ista virgo: sed ibi quidem arbores nasci praecepit Deus; huius autem virginis ipse Creator secundum carnem factus est germen. Neque illa terra ante arbores plantaria suscepit; neque haec ex partu virginitatem laesit. Virgo paradiso gloriosior facta est. Ille enim Dei cultura factus est ; haec autem secundum carnem Deuṁ ipsum excoluit , ubi voluit hominis copulari naturae. Vidisti quomodo factum est admirabile sacramentum transcendens naturae rationem. Rem supernaturalem vidisti sola Dei virtute factam (1).

Porro cum ex eiusdem sanctissimi antistitis oratione extra Concilium recitata alterum praebuerimus testimonium (2), eidem adnectere heic lubet verba patriarchae constantinopolitani non minus doctrina ac sanctitate illustris, scilicet s. Germani, cuius aliud pariter in priori huius lucubrationis Parte testimonium adduximus (3). Hic igitur in

(1) Ibid. Tom. V col. 186; cele (2) Par. 1 cap. XI pag. 61. bratum autem est Concilium ephe (3) Ibid. pag. 65. sinum an. 431.

E s. Germapo patr. constantinop

NEM

E Joanne Geomelra

Encomio venerandae Zonae sanctissimae Deiparae palmaria haec habet, quae praetermitti nullo modo poterant: Eristimo eum (Davidem) manifestissime, et sine contradictione dicere eam, quae vere est electa et omnibus superior, non domorum excellentia, et altitudine excitatorum aedificiorum: sed divinarum et sublimium virtutum magnitudine, et puritate omnibus antecellentem, Mariam, nullI PENITUS CULPAE AFFINEM (1),

Sed ut regrediamur ad ordinem chronologicum paullulum intermissum, seculo X, circa annum videlicet 980, loannes cognomento Geometra praeterquam quod in commentario in Lucam B. Virginem Terram semper sui similem nuncupavit, quae et plena sit reperta divinis alimentis (2), in hymnis quos in eiusdem Deiparae laudem composuit, eamdem ut gaudeat hortatur ex eo quod corpus in Olympo, seu in paradiso efformatum concretumque habuerit sine vitii originalis labe, hisce carminibus:

: Gaude concretum sublimi corpus Olympo,
: Et vitii nostri crimine, Virgo carens.
Gaude, quae Christo corpus mortale dedisti ;

Gaude PRIMAEVI LIBERA LABE PATRIS (3).

Ex Herreo

Quibus postremis verbis expresse piam enunciavit sententiam.

Hoc et praestitit doctus Herveus s. Bernardo suppar in commentario in epistolas s. Pauli, ubi haec in rem nostram praeclara habet: Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, demPTA MATRE DEI, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel

(1) In s. Germani Mariali Hippölyti Marraccii. Romae 1650 pag. 133 seq.

(2) Apud Corderium in Catena se. xagintaquinque Patrum Graecorum in s. Lucam, Antwerpiae 1628: in cap. I v. 36 pag. 15 col. 1. Lege quae in praefat. n. XXXII scribit Corde

rius de Ioanne Geometra.

(3) Hymn. III In Beatissimam Dei Genitricem; extant graeco-latine in Collect. graecor. poëtaruni lyricorum Leclii Tom. III pag. 746 sega.: laline tantum in Bibliotb. Max. Patrum Tom. XXVII pag. 472.

sciendo, nec faciendo quod iustum est (1); qui iam ibidem adstruxerat B. Virginis carnem mori debuisse propter Adae peccatum, licet ab eo divinitus praeservata fuerit. Habes eius verba: Maria ex Adam, mortua propter peccatum, nisI DIVINITUS EXEMPTA FUISSET ; et caro Domini er Maria mortua propter delenda peccata (2). Quibus verbis Herveus describere, seu potius enarrare voluisse visus est magni Augustini locum ex epistola, ut olim adducebatur, 34: Adam est mortuus propter peccatum, Maria ex Adam mortua est propter peccatum Adae; caro Domini ex Maria mortua propter delenda peccata. Ex quo deinceps' piae sententiae impugnatores argumentum pro suo placito promere adnisi sunt, licet non absque aliqua eiusdem textus depravatione (3).

Adeo vero ratum fixumque sub aetatem s. Bernardi erat, B. Virginem sine labe fuisse conceptam, ut Fulbertus carnotensis episcopus, qui anno 1007, solido videlicet ante claraevallensem Abbatem seculo, floruit, non modo et ipse perspicue hoc privilegium B. Virgini vindicet, sed praeterea rationem reddat, quare vetustiores Patres parcius hoc expresserint mysterium. Ac primo quidem vindicat privilegium immaculati Conceptus, cum in quodam de B. Virginis Nativitate sermone inter cetera et haec scribit: Quanta putamus provisio fuerit sanctorum Angelorum circa tam Deo gratissimos parentes ab initio suae procreationis, et excubatio

Ex Fulberto carnotensi

(1) In II epist. ad Cor. c. 5, v. 14 inter opera s. Anselmi cantuariensis, cui olim eiusmodi commentarium tribuebatur, edit. Colon. Agrippinae an. 1612 Tom. II pag. 196 col. 1.

(2) Ibid. Tom. II in epist. ad Rom. c. 8 v. 1 seqq. pag. 48 col. 1.

(3) Nempe card. Caietanus, qui in op. cit. De veritate Conception. inter decem Patres, quos recenset, hunc allegat Augustini textum, atque sic eum effert: Adam est mortuus propter peccatum, Maria ex Adam mor

tua est propter peccatum. Caro Do-
mini etc.:quem locum expendens Bel-
larminus in Voto manuscripto, quod
citavimus, pro eo quo praeditus erat
animi candore, respondet : Hic deest
unum verbum; dicit enim Augusti-
nus: Maria mortua est propter pec-
catum ADAE, ex quo omnes morti
addicti sumus, etiam post peccatum
deletum; non tamen Maria est mor.
tua propter peccatum sibi inhae-
rens.

super tam insignem sobolem? Numquid abfuisse credendus est Spiritus Sanctus ab ista eximia puella, quam sua obumbrare disponebat virtute ? .... Laetare, Tu Mater omnium, non solum, quia evertisti proscriptionis excidium; sed etiam quia de tua consimili prole profudisti Eum in seculum, qui te tamquam progeniem mortis de compede misericorditer eruit (1). Rationem vero reddit de prudenti, qua usi sunt cautione veteres Patres cum de Mariae primordiis dissererent, inquiens: Sane si qui sollicita mente et studiosa investigatione perquirant, cur Sanctorum praecedentium memoriae huius praefatae Virginis temporanea initia suis fidelibus sequacibus enucleatim non exornaverunt, ut ad omnium notitiam vulgarent; noverint non ignaros eos extitisse haereseos, quae pro insigni et admirando huius sacrae puellae pracconio exortura erat; et ob id si quid ex eius ortu protulerunt, sagaci industria celandum aemulis et infidelibus decreverunt, ne inveniret caeca garrulitas perfidorum, unde maternum sinum Ecclesiae verberaret sua multiplici fallacia (2).

Porro si nova haec testimonia cum iis coniungantur, quae in priori huius operis Parte allata sunt, quadraginta et amplius habebimus Patres, vel in Conciliis id testantes, scriptoresque ecclesiasticos pietate omnes, doctrinaque praestantes, qui ab aevo fere apostolico ad sanctum usque Bernardum continentem seriem seu potius catenam pro nostra causa esformant: quot in paucis aliis dogmatibus forte reperies. Omnes siquidem in hoc Conceptionis virgineae privilegium, licet diversis modis, digitum veluti intendisse videntur. Nam aut ca ponunt principia, quae illud necessario involvunt, aut illud aequipollentibus verbis significant, aut disertis etiam conceptisque formulis exhibent, ita ut revera nihil aliud praestent, nisi illud pedetentim magis ac magis explicare, evolvere, illustrare, quod in Bibliorum oraculo subobscure fuerat

Quid ex lot Patrum et scriptor. eccles.lestinio pii lur, colligi

tur

(1) Sermo in ortu almae Virginis Mariao inviolalae in Biblioth. Mar.

Patr. Tom. XVIII pag. 40-41.

(2) Ibid. pag. 40.

« PoprzedniaDalej »