Obrazy na stronie
PDF
ePub

affirmatio nova plane non est (1). Quid autem inde? Concedendum ne propterea erit, scriptores hosce vere existimasse aut Christum originale contraxisse peccatum, aut carnem eius immundam aliquando extitisse? Nemo profeeto sanus id dixerit. Quare per has iisque similes locutiones nec de B. Virgine alterutrum significare dicendi sunt pauci illi Patres scriptoresque antiqui, qui eas usurparunt, neque a Patribus reliquis dissentire in singulari hoc B. Virginis privilegio agnoscendo. Difficultates quae e serioris aevi binis ternisve liturgicis monumentis opponi poterant, satis alibi dilutae a nobis sunt: reliqua porro traditionis internoscendae instrumenta immaculato Conceptui Mariano suffragantur quam quae maxime. Negative igitur si res spectetur, nihil quod vere solidum sit, nobis occurrit, in quo haerere animus debeat.

Age nunc positive rem expendamus, in quo totius quaestionis summa et cardo consistit, atque a verbo Dei scripto exauspicemus. Unum quidem nobis biblicum praesto est testimonium, illud nempe quod πρωτευαγγέλιου nomine venit: at eiusmodi est, ut dum ea quae adversus immunitatem B. Virginis a primigenia labe afferuntur e Scripturis testimonia elidi multiplici ratione possunt, hoc vero non possit. Indubium porro est heic per mulierem xz' x cuius mentio cum liberatoris promissione coniungitur, quaeque alteri opponitur mulieri, quae humani generis ruinae causa

(1) Sane Origenes tom. 14 in Lucam scribit: Ergo Iesus purgatione indiguit. et immundus fuit, aut aliqua sorde pollutus. Temerarie forsilan videor dicere, sed Scripturarum auctoritate commotus. Vide quid in Iob scriptum est: Nemo mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita eius; non dixit: Nemo mundus a peccato; sed: Nemo mundus a sorde. Neque enim idipsum significant sordes atque peccata Opp. edit. De la Rue Paris.1700 tom. III. pag. 947). Ambrosiaster i

tem in Comment. in Epist. ad Rom.
c. 8 v. 3: Quamvis, inquit, eadem
caro (Christi) sit, quae et nostra;
non tamen ita facta in utero est et
nata, sicut et caro nostra. Est enim
SANCTIFICATA in utero, et na-
ta sine peccato... EXPIATA est enim
a Spiritu Sancto caro Domini, ut
in tali corpore nasceretur quale
fuit Adae ante peccatum (Opp. Am-
brosii edit. Maurin. tom. II in append.
col. 70). De huius auctoris nomine
et aetate confer admonitionem edito-
ris Maurini, scilicet Nourryi.

[ocr errors]

Positive

Ex verbo Dei scripto

Ex verbo Dei tradito

Nova Patrum ac scriptor. eccles. testimonia proferuntur

Ex s. Petro chrysologo

facta erat, beatam Redemptoris ipsius Matrem divinitus significari. Indubium item est aliquid de ea praedicari singulare prorsus ac mirum, quod cum pleno qui de morte, de peccato, deque diabolo ferendus erat triumpho arctissime copulatur. Quid vero adamussim huic respondere notioni potest, nisi Mulieris huius, per quam nova hominum generi conditio salutis instauratrix exorsura erat, a quavis diaboli ipsius servitute exemptio, a quavis peccati labe immunitas? Habes ergo non tantum in verbo Dei scripto veluti in semine delitescens, quantum fere iam progerminans immaculati Deiparae Conceptus mysterium. Fateor hoc uno biblico testimonio rem άñodextɩxôs non definiri; sed quidnam repones, cum tanta traditionis vis accedat, quae in id tota conspiret ut mysterium ipsum, paullo adhuc implexum explicet, adumbratum enucleet, contractum dilatet, ac micantissima luce perfundat?

Hoc igitur superest ostendendum, ut nempe verbum Dei scriptum cum verbo Dei tradito ad unum collineare constet, ac mutuo sese subsidio excipere ac fulciri in tanto hoc B. Virgini privilegio adserendo. Singula igitur traditionis instrumenta persequentes, accedamus ad Patres, quorum iam multos ab apostolica aetate ad Augustinum, plures ab Augustino ad Bernardum usque in priori huius lucubrationis Parte protulimus. Sed quoniam heic in traditionis vi insistendum potissimum est, iuverit alios haud paucos adiicere quibus haec opima iam seges magis adhuc ditescat. Neque omnes omnino qui afferri possent aucupabimur: alii forte industriam nostram effugient, alios consulto omittimus, ut potius hac in re parci ac delectu quodam utentes, quam nimis effusi ac faciles videamur.

Sese in primis nobis commendat s. Petrus Chrysologus, qui anno 440 florebat. Is aperte affirmat B. Virginem, cum adhuc fieret, seu in ipsa conceptione a Verbo seu Christo in sponsam sibi oppignoratam fuisse iis verbis: Pervolat ad sponsam festinus interpres, ut a Dei sponsa humanae desponsationis arceat, et suspendat affectum, neque auferat Ioseph Virginem, sed reddat Christo, cui est in utero opp

ab

gnorata CUM FIERET. Christus ergo suam sponsam recipit, non praeripit alienam: nec separationem facit, quando suam sibi totam iungit in uno corpore creaturam (1).

Nec minus praeclara ad Virginis privilegium vindicandum ea sunt, quae s. Sabbas, qui an. 486 adhuc in vivis agebat, sparsim de Deipara scripsit in Graecorum quae collegit Menaeis in usum liturgicum adscitis. Siquidem in Ode I quae ad profestum pertinet Annunciationis, sic B. Virginem affatur: Hic (Archangelus Gabriel) te brevi conveniet, ceu unicam pulchritudinis incorruptae columbam, et plane recreationem generis nostri. Idem ille, o Virgo in omni genere sanctitatis perfecta, sonora te voce salvere iubebit (2). Et luculentius adhuc in Ode II Deiparam alloquens: In te, inquit, quae NULLI UNQUAM CULPAE affinis fuisti spem omnem meam repono. Nemo, ut tu Domina, inculpatus est aeque, nec praeter te incontaminatus quisquam, o naevo nulli subiecta (3)! Hanc vero ab omni labecula immunitatem ad praeservationem ab ipsa originali macula e sancti ipsius mente protendi constat per ea quae habet in Ode XIV in qua scribit: In te primi parentis SUBSTITIT lapsus, ultra progredi facultate sublata (4); tum ex verbis illis quibus ita progenitores B. Virginis compellat: 0 Ioachim afflate divino decore! Tu quoque Anna divinitus clara! Vos genuini estis

(1) Serm. 140 De Annunciatione B. M.V.in Biblioth. Patr. Lugdun. tom. VII pag. 953 col. 1. Solent quoque a nonnullis non omnino indulgentibus, ac satis etiam criticis, adduci in hanc rem verba Fausti ex abbate lerinensi ad episcopalem regiensem sedem evecti an 475 ex eius opusculo: De ratione fidei, quae ita efferuntur: Item de Mariae Virginis generatione. Porta clausa, id est signaculum pudoris, immaculatae carnis integritas: non enim violata est partu, quae magis sanctificata est conceptu, QUAE ABSQUE OMNI PECCATO CONCEPTA EST IN UTERO.

Verum postrema haec verba, in qui-
bus tota vis ponitur, in opusc. cit.
desiderantur, et a pio quodam Virgi-
nis cultore adiecta sunt contra men-
tem et scopum auctoris. Hoc Fausti
opusculum reperies in Haereseologia
vol. fol. Basileae 1556 pag. 700.

(2) Apud Bolland. Acta SS. mens.
mart. tom. III p. 536 col. 1.

(3) Apud Hyppolitum Marraccium in Mariali s. Germani Romae 1650 in nota 4 ad Orationem de zona sanctissimae Dei Matris. pag. 235.

(4) Apud Vangnereckium in lib. cui titulus: Pietas Mariae pag. 212.

Ex s. Sabba

Ex Esychio

lychni, a quibus orta est lampas circa quam NULLUM UMBRAE VESTIGIUM cernimus (1). Quae quidem duo postrema testimonia decretoria plane sunt, eoque pluris facienda, quod luculenter iis definiatur verum festi Virgineae Conceptionis obiectum, quod scilicet festum idem s. Sabbas in suo Typico, seu Ordine recitandi officium, ut suo loco vidimus (2), inter cetera refert sua iam aetate recepta. Exinde enim liquet immunitatem Marianam ab originali labe eo fuisse celebratam. Cum porro hic cultus ex Graecis ad Italos migrarit, ac deinceps per universam Occidentis Ecclesiam peragratus sit, constat non aliud unquam obiectum festae huius extitisse celebrationis.

Sed ut ad alios progrediamur, Esychius hierosolymitanae hierosolym. pariter ecclesiae presbyter an. 595 in hom. 2. de Virgine Maria scribere de ea non dubitavit: Ecce virgo in utero concipiet.... Quaenam? Mulierum egregia, e virginibus electa, praeclarum naturae nostrae ornamentum, gloria luti nostri, quae Evam pudore, et Adamum comminatione liberavit, AUDACIAM DRACONIS abscidit: quam concupiscentiae fumus non attigit, neque vermis voluptatis eam laesit (3). Quae sane quid aliud innuunt, quam fomite ex primigenia contagione derivato caruisse Mariam, eo quod ab illa omnino fuit exempta, adeo ut inde revera Draconis audaciam contriverit?

E s. Andrea

cretensi

Sed uti modo s. Sabbam, ita etiam audire praestat s. Andream cretensem, qui et ipse celebritatem eiusdem Virginei Conceptus memorat, et ipsius obiectum nova luce adspergit. Namque is in Encomio s. Zonae B. Virginem vocat OMNI PECCATO ET SORDE sublimiorem (4); et in Orat. I De Nativ.: Hodie, inquit, Creatoris omnium creatum delubrum exaedificatum fuit; a creatura divinum Creatori nova decentique ratione praeparatur hospitium Hodie ex nobis, nostri loco, Adamus primitias Deo offerens

(1) Ibidem.

(2) Part. I cap. XII pag. 69.
(3) Biblioth. Patr. Graec. Lat.
Paris. 1624 tom. II pag. 423.

(4) In Biblioth. Max. Patrum tom. XII pag. 997 col.2. In quod Encomium cf. admonit. praeviam p. Combelisii.

Mariam primitias facit; et ex toto fermento, EA NON FERMENTATA, per ipsam formatur panis ad humani generis reformationem (1). Ac paullo post ad ea, quae ex actis passionis s. Andreae Apostoli a nobis iam exhibita sunt, aperte alludens, prosequitur: Cum Redemptor generis, novam priori succedaneam nativitatem ac formationem exhibere voluisset, quemadmodum illic prius accepto limo ex virgine ac illibata terra primum Adam effinxit: sic et hic modo, suae ipse incarnationis auctor, alterius, ut sic dicam, vice terrae, mundam hanc, immaculatissimamque Virginem e tota natura eligens, nostrumque ex nobis in ea figmentum nova ratione componens, Adae fictor, novus Adam effectus est, ut recens ipse, temporibusque nihilominus superior, veteri illi salutis causa foret (2). Quo sane nil pro re nostra disertius.

X

(1) In Biblioth. Max. Patr. tom.

pag. 618 col. 2. Heic nonnulla advertenda sunt; ac primo, quod verba: ea non fermentata, exciderint buius Orationis editori; secundo, quod p. Combefisius, qui hanc ipsam Orationem ex graeco vertit, ediditque una cum aliorum graecorum Patrum operibus Paris. 1644 tom. II pag. 1 seqq. pag. 4 obscure valde 5. Andreae sententiam reddat: his siquidem verbis latine eam exhibet: Hodie ex nobis pro nobis Deo Adamus primitias offerens, Mariam primitias facit, iisque, quae de tota conspersione nihil inquinamenti senserunt, in panem formatur, ad recreationem generis. Qua praemissa interpretatione, nota 7 ad solum Christum coarctat illam ab inquinamento originalis peccati immunitatem dicens :« Porro primitiae illae,

, quas de tota conspersione, ex nostris his primitiis, el Maria, in panes formatas, ait non inquinatas, Christus lesus sunt, panis ille viato

rum in eius utero factus, quem solum Scripturae phrasi, aliis quoque Patribus receptissima, ab omni peccati contagio eximit«. At perperam. En graecum s. Andreae textum: Enμspor ἓξ ἡμῶν ἀνθ' ἡμῶν ἀπαρχὴν ὁ Ἀδὰμ τῷ Θεῷ προσφέρων, τὴν Μαρίαν ἀπάρ χεται, καὶ τοῦ ὅλου φυράματος Η ΜΗ ΦΥΡΑΘΕΙΣΑ δὲ αὐτῆς ἀρτοποιεῖται, πρὸς τὴν τοῦ γένους ἀνάπλασιν. Qui sic verbo ad verbum latine reddendus est: Hodie ex nobis pro nobis primitias Adam Deo offerens, Mariam primitias facit, et tota massa fermentata, EA NON FERMENTATA, per ipsam conficitur panis ad novam generis plasmationem. Hoc vidit Gallandius, qui quamvis una cum graeco textu referat versionem Combefisii tom XIII suae Bibliothecae Patrum pag. 95, tamen in margine haec apposuit: Nota Mariam sine labe conceptam.

(2) Ibid. pag. 620 col. 1 et in edit. cit. Combefisii pag. 6. 7.

« PoprzedniaDalej »