Obrazy na stronie
PDF
ePub

affirmatio nova plane non est (1). Quid autem inde? Concedendum ne propterea erit, scriptores hosce vere existimasse aut Christum originale contraxisse peccatum , aut carnem eius immundam aliquando extitisse? Nemo profecto sanus id dixerit. Quare per has iisque similes locutiones nec de B. Virgine alterutrum significare dicendi sunt pauci illi Patres scriptoresque antiqui, qui eas usurparunt , neque a Patribus reliquis dissentire in singulari hoc B. Virginis privilegio agnoscendo. Difficultates quae e serioris aevi binis ternisve liturgicis monumentis opponi poterant, satis alibi dilutae a nobis sunt: reliqua porro traditionis internoscendae instrumenta immaculato Conceptui Mariano suffragantur quam quac maxime. Negative igitur si res spectetur, nihil quod vere solidum sit, nobis occurrit, in quo haerere animus debeat.

Age nunc positive rem expendamus, in quo totius quaestionis summa et cardo consistit, atque a verbo Dei scripto exauspicemus. Unum quidem nobis biblicum praesto est testimonium, illud nempe quod TEOWTEVKYYécou nomine venit: at eiusinodi est, ut dum ea quae adversus immunitatem B. Virgin is a primigenia labe afferuntur e Scripturis testimonia elidi multiplici ratione possunt, hoc vero non possit. Indubium porro est heic per mulierem %Z7' Epxvv cuius mentio cum liberatoris promissione coniungitur, quaeque alteri opponitur mulieri, quae humani generis ruinae causa

Positive

Ex verbo Dei scripto

(1) Sane Origenes tom. 14 in Lucam scribil: Ergo Iesus purgatione. indiguit. et immundus fuit, aut aliqua sorde pollutus. Temerarie forxilan videor dicere, sed Scripturatum auctoritate commotus. Vide quid in Iob scriptum est: Nemo mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita eius; non dixit: Nemo mundus a peccato; sed: Nemo mundus a sorde. Neque enim idipsum significant sordes atque peccala Opp. edit. De la Rue Paris. 1700 tom. III. pag. 947). Ambrosiaster i

tem in Comment, in Epist. ad Rom.
c. 8 v. 3 : Quamvis , inquit , eadem
caro (Christi) sit , quae et nostra;
non tamen ita facta in utero est et
nata, sicut et caro nostra. Est enim
SANCTIFICATA in utero , el na-
ta sine peccato... EXPIATA est enim
a Spiritu Sancto caro Domini, ut
in tali corpore nasceretur quale
fuit Adae ante peccatum (Opp. Am-
brosii edit. Maurin. tom. Il in append.
col. 70). De huius auctoris nomine
et aetate conser admonitionem edito-
ris Maurini, scilicet Nourryi. -

Ex verbo Dei tradito

facta erat, beatam Redemptoris ipsius Matrem divinitus significari. Indubium item est aliquid de ea praedicari singulare prorsus ac mirum, quod cum pleno qui de morte, de peccato, deque diabolo ferendus erat triumpho arctis. sime copulatur. Quid vero adamussim huic respondere notioni potest, nisi Mulieris huius, per quam nova hominum generi conditio salutis instauratrix exorsura erat, a quavis diaboli ipsius servitute exemptio, a quavis peccati labe immunitas? Habes ergo non tantum in verbo Dei scripto reluti in semine delitescens, quantum fere iam progerminans immaculati Deiparae Conceptus mysterium. Fateor hoc uno biblico testimonio rem åttoo ELXTirās non definiri ; sed quidnam repones, cum tanta traditionis vis accedat, quae in id tota conspiret ut mysterium ipsum, paullo adhuc implexum explicet, adumbratum enucleet, contractum dilatet, ac micantissima luce perfundat ?

· Hoc igitur superest ostendendum, ut nempe verbum Dei scriptum cum verbo Dei tradito ad unum collineare constet, ac mutuo sese subsidio excipere ac fulciri in tanto hoc B. Virgini privilegio adserendo. Singula igitur traditionis instrumenta persequentes, accedamus ad Patres, quorum iam multos ab apostolica aetate ad Augustinum, plures ab Augustino ad Bernardum usque in priori buius lucubrationis Parte protulimus. Sed quoniam heic in traditionis vi insistendum potissimum est, iuverit alios haud paucos adiicere quibus haec opima iam seges magis adhuc ditescat. Neque omnes omnino qui afferri possent aucupabimur: alii forte industriam nostram effugient, alios consulto omittimus, ut potius hac in re parci ac delectu quodam utentes, quam nimis eífusi ac faciles videamur.

Sese in primis nobis commendat s. Petrus Chrysologus, qui anno 440 florebat. Is aperte affirmat B. Virginem, cum adhuc fieret, seu in ipsa conceptione a Verbo seu Christo in sponsam sibi oppignoratam fuisse iis verbis: Pervolal ad sponsam festinus interpres, ut a Dei sponsa humanae de sponsationis arceat, et suspendat affectum, neque auferat as Ioseph Virginem, sed reddat Christo, cui est in utero oppr

Nova Patrum ac scri• plor. eccles.

testimonia proferuntur

Ex s. Petro chrysologo

Ex s. Sabba

gnorata CUM FIERET. Christus ergo suam sponsam recipit, non praeripit alienam: nec separationem facit, quando suam sibi totam iungit in uno corpore creaturam (1).

Nec minus praeclara ad Virginis privilegium vindicandum ea sunt, quae s. Sabbas, qui an. 486 adhuc in vivis agebat, sparsim de Deipara scripsit in Graecorum quae collegit Menaeis in usum liturgicum adscitis. Siquidem in Ode I quae ad profestum pertinet Annunciationis, sic B. Virginem affatur: Hic (Archangelus Gabriel) te brevi conveniet, ceu unicam pulchritudinis incorruptae columbam, et plane recreationem generis nostri. Idlem ille, o Virgo in omni genere sanctitatis perfecta , sonora te voce salvere iubebit (2). Et luculentius adhuc in Ode II Deiparam alloquens: In te, inquit, quae nullI UNQUAM CULPAE affinis fuisti spem omnem meam repono. Nemo, ut tu Domina, inculpatus est aeque, nec praeter te incontaminatus quisquam, o naevo nulli subiecta (3)! Hanc vero ab omni labecula immunitatem ad praeservationem ab ipsa originali macula e sancti ipsius mente protendi constat per ea quae habet in Ode XIV in qua scribit: In te primi parentis substitit lapsus, ultra progredi facultate sublata (4); tum ex verbis illis quibus ita progenitores B. Virginis compellat: 0 Ioachim afflate divino decore! Tu quoque Anna divinitus clara! Vos genuini estis

(1) Serm. 140 De Annunciatione B. M.V. in Biblioth. Patr. Lugdun. tom. VII pag. 953 col. 1. Solent quoque a nonnullis non omnino indulgenti. bus, ac satis etiam criticis, adduci in banc rem verba Fausti ex abbate le rinensi ad episcopalem regiensem sedem evecti an 475 ex eius opusculo: De ratione fidei, quae ita efferunlur: Item de Mariae Virginis generatione. Porta clausa, id est si gnaculum pudoris , immaculatae carnis integritas: non enim violata est parlu, quae magis sanctificata est conceptu, QUAE ABSQUE OMNI PECCATO CONCEPTA EST IN UTERO.

Verum postrema haec verba, in qui-.
bus tota vis ponitur, in opusc. cit,
desiderantur, et a pio quodam Virgi-
nis cultore adiecta sunt contra men-
tem et scopum auctoris. Hoc Fausti
opusculum reperies in Haereseologia
vol. fol. Basileae 1556 pag. 700.

(2) Apud Bolland. Acta SS. mens.
mart. tom. III p. 536 col. 1.

(3, Apud Hyppolitum Marraccium in Mariali s. Germani Romae 1650 in nota 4 ad Orationem de zona sanctissimae Dei Matris. pag. 235.

(4) Apud Vangnereckium in lib. cui titulus: Pietas Mariae pag. 212.

lychni, a quibus orta est lampas circa quam nuLLUM UMBRAE VESTIGIUM cernimus (1). Quae quidem duo postrema testi·monia decretoria plane sunt, eoque pluris facienda, quod

luculenter iis definiatur verum festi Virgineae Conceptionis obiectum, quod scilicet festum idem s. Sabbas in suo Typico , seu Ordine recitandi officium, ut suo loco vidimus (2), inter cetera refert sua iam aetate recepta. Exinde enim liquet immunitatem Marianam ab originali labe eo fuisse celebratam. Cum porro hic cultus ex Graecis ad Italos migrarit , ac deinceps per universam Occidentis Ecclesiam peragratus sit, constat non aliud unquam obie'ctum festae huius extitisse celebrationis.

Sed ut ad alios progrediamur, Esychius hierosolymitanae pariter ecclesiae presbyter an. 595 in hom. 2. de Virgine Maria scribere de ea non dubitavit: Ecce virgo in utero concipiet .... Quaenam? Mulierum egregia, e virginibus electa, praeclarum naturae nostrae ornamentum, gloria luti nostri, quae Evam pudore, et Adamum comminatione liberavit, AUDACIAM DRACONIS abscidit: quam concupiscentiae fumus non attigit, neque vermis voluptatis eam laesit (3). Quae sane quid aliud innuunt, quam fomite ex primigenia contagione derivato caruisse Mariam, eo quod ab illa omnino fựit exempta, adeo ut inde revera Draconis audaciam contriverit? . Sed uti modo s. Sabbam , ita etiam audire praestat s. Andream cretensem, qui et ipse celebritatem eiusdem Virginei Conceptus memorat, et ipsius obiectum nova luce adspergit. Namque is in Encomio s. Zonae B. Virginem vocat omnI PECCATO ET SORDE sublimiorem (4); et in Orat. I De Nativ.: Hodie, inquit, Creatoris omnium creatum delubrum exaedificatum fuit ; a creatura divinum Creatori nova decentique ratione praeparatur hospitium ..... Hodie ex nobis, nostri loco, Adamus primitias Deo offerens Mariam primitias facit ; et ex toto fermento, A NON FERMENTAT A, per ipsam formatur panis ad humani generis reformationem (1). Ac paullo post ad ea, quae ex actis passionis s. Andreae Apostoli a nobis iam exhibita sunt, aperte alludens , prosequitur: Cum Redemptor generis, noram priori succedaneam nativitatem ac formationem exhibere voluisset, quemadmodum illic prius accepto limo ex virgine ac illibata terra primum Adam effinxit: sic et hic modo , suae ipse incarnationis auctor, alterius, ut sic dicam, vice terrae, mundam hanc, immaculatissimamque Virginem e tota natura eligens, nostrumque ex nobis in ea figmentum nova ratione componens , Adae fictor, novus Adam effectus est , ut recens ipse, temporibusque nihilominus superior , veteri illi salutis causa foret (2). Quo sane nil pro re nostra disertius.

Es Esychio hierosolym.

S. Andrea cretensi

(11 Ibidem.
(2) Part. I cap. XII pag. 69.

(3) Biblioth. Patr. Graec. Lat.
Paris. 1624 tom. II pag. 423.

(4) In Biblioth. Max. Patrum tom. XII pag. 997 col.2. In quod Encomium cf. adınonit. praeviain po Combelisii.

(1) In Biblioth. Max. Patr, tom. X pag. 618 col. 2. Heic nonnulla advertenda sunt; ac primo, quod verba: ea non fermentata, exciderint buius Oralionis editori ; secundo, quod p. Combefisius, qui hanc ipsam Orationem ex graeco vertit, ediditque una cum aliorum graecorum Patrum operibus Paris. 1644 lom. II pag. 1 seqq. pag. 4 obscure valde S. Andreae sentenliam reddat: his siquidem verbis latine eam exhibet: Hodie ex nobis pro nobis Deo Adamus primilias offerens, Mariam primitias facit, iisque, quae de tota conspersione nihil inquinamenti senserunt, in panem formatur, ad recreationem generis. Qua praemissa interpretatione, nota 7 ad solum Christum coarctat illam ab inquinamento originalis peccati immunitatem dicens :« Porro primitiae illae , quas de tota conspersione, ex nostris his primitiis, el Maria, in panes formatas , ait non inquinatas, Christus lesus sunt, panis ille viato

rum in eius utero factus, quem solum Scripturae phrasi, aliis quoque Patribus receptissima, ab omni peccali contagio eximit«. At perperam. En graecum s. Andreae textum: Anpepov ŠE nuôvergo nuôv å noe.pxido ó Adònge tā Ol@ Te poopépwy, Thu MapiavetrapXETAL, xai toŰ Ölou qupápatos H MH PYPAOEIEA di atrás & PTOTOLETTui, repòs Thy TOü yé vous avezdaolvi Qui sic verbo ad verbum latine reddendus est : Hodie ex nobis pro nobis primitias Adam Deo offerens, Mariam primitias facit, et tota massa fermentata , EA NON FERMENTATA, per ipsam conficitur panis ad novam generis plasmationem. Hoc vidit Gallandius, qui quamvis una cum graeco textu referat versionern Combefisii tom XIII suae Bibliotbecae Patrum pag. 95, tamen in margine haec apposuit: Nota Mariam sine labe conceptam.

(2) Ibid. pag. 620 col. 1 et in edit. cit. Combefisii pag. 6. 7.

« PoprzedniaDalej »