Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nobis tamen non probatur

tandi ratio

quam plures

piae senten

tiae patroci

natores sectantur

cimus, eas minus opportunas ad rem nostram videri, quia neque ex congruentia, neque ex mera decentia vindicamus Virginem in Conceptu immaculatam, sed ex argumentis positivis, uti satis constat ex dictis, et satius ex iis quae mox dicturi sumus constabit.

Septimo: denique haud diffitemur neque nobis eam ea argumen- probari argumentandi rationem, quam baud pauci piae sententiae patrocinatores sectantur, ut evincant dogmatice definiri posse quaestionem de qua est sermo. Quasi nempe ad definitionem veritatis de immaculata Virginis conceptione omnino syllogismo indigeremus, cuius aut ambae propositiones praemissae, aut alterutra saltem ex fide esset, altera autem evidentia polleret ut minimum morali. Quod autem secundo loco adstruitur de inerrabili Ecclesiae auctoritate, profecto id unum ostendit, Ecclesiam haud falli posse sive in edendis definitionibus dogmaticis, si quas edixerit, sive in obiecto cultus proponendo, quod nequit esse erratum aut perversum, cum hoc foret contra promissum ipsi divinitus iuge ac praesens auxilium. Verumtamen nondum id plane evincit, immaculatum Mariae Conceptum esse obiectum dogmaticae definitionis capax, qua de re tandem inquiritur. Multo vero minus quidpiam conficitur ex tertio quod afferebatur argumento; illud enim in congruentiae rationes relabitur, de quibus paulo ante dis

seruimus.

His igitur in utramque partem pro veritate discussis reliquum est, ut eam aperiamus viam cui hac in re insistendum esse ducimus, quippe quae solidior nobis omnino appareat, omnibusque ambagibus expedita.

S. IV.

Possibilitas immaculati Conceptus degmatice definiendi rursus excutitur ac magis firmatur

Quo aliqua veritas ad christianam religionem pertinens dogmaticae queat esse definitionis obiectum, minime necessarium esse, ut ea 9 atque años, expressis sci

[ocr errors]

licet conceptisque verbis in verbo Dei revelato contineatur, sed plane sufficere, si in ipso implicite saltem habeatur, constitutum in antecessum a nobis est, exemplisque variis firmatum. Verum enimvero et illud est a nobis declaratum, non uno id, sed pluribus contingere modis posse: qui tamen modi ad duo haec demum capita revocantur. Nam aut aliquid ex veritatibus expresse revelatis vi necessarii nexus atque consecutionis, legitima argumentatione instituta, deducitur: vel in verbo Dei implexius, contractius, ac subobscurius aliquid indicatur, quod clariori dein concepluum explicatione atque ampliori paraphrasi evolvi potest, ac veluti delitescens in apertam lucem proferri. Primi generis veritates mediate seu in altero revelatae dici possunt; veritates alterius generis, licet subobscure, proxime tamen atque in se sunt revelatae.

Quae porro graviter disceptant theologi de natura nexus, qui intercedere debet inter eas veritates, quae revelatae expresse sunt, atque illas quae naturae lumine deducuntur, ut istae implicite revelatae haberi debeant, ad primum pertinent veritatum genus. Quandoquidem de iis, quae altera illa ratione in revelatione continentur, nulla potest esse neque est apud theologos controversia. Atqui ratum nobis fixumque est, immaculati Virginei Conceptus mysterium implicite quidem, sed hoc altero modo in verbo Dei revelato haberi, adeo ut nulla egeat syllogistica argumentatione, qua per necessarium nexum naturae lumine evidentem inde deducatur. Quare graves illae theologorum disceptationes ab hac quaestione nostra alienas plane arbitramur: et quamvis circa naturam illius nexus de quo inter eos disputatur, satis nostram aperuerimus mentem, non in eo tamen vim argumenti ad hanc de immaculato Conceptu controversiam dirimendam collocamus. Contendimus quippe B. Virginis ab omni prorsus labe immunitatem, licet implexe, contracte ac subobscure, proxime tamen et immediate tum in verbo Dei scripto revelatam esse, tum, quod caput est, ita verbo Dei tradito commissam fuisse, ut per omnia traditionis numquam interruptae ve

Veritates

quae impli cite in verbo Dei continentur, ad duo capita revocari

queunt

Ad quod ex

istis capitibus veritas immac. Conceptus pertineat declaratur

Quae de nexu disceptant theologi cum veritate expresse revelata, huc non spectant

Proxime et immediate immaculatus Virginis Conceptus in verbo Dei contineri dicen

dus est

Probatur primo negative

Ex verbo Dei scripto

Et ex verbo Dei tradito

hicula magis semper ac magis explicata atque in conceptu suo distincta sese progressione quadam perpetua proderet, donec in apertissimam demum lucem veniret. Quod si ita se res habet, ecquid porro reliquum esse poterit dubitationis, num illa dogmatico valeat decreto definiri? Hoc ergo, veluti coronidis loco, illustrandum suscipimus, duplici iterum ratione, negative scilicet ac positive rem totam excutiendo.

Ac negative primum. Quandoquidem neque in verbo Dei scripto, neque in verbo Dei tradito quidpiam occurrit, quod impedire vel minimum possit quo minus immaculati Conceptus veritas uti hoc pacto revelata divinitus habeatur. Non quidem in verbo Dei scripto. Quid enim obsistere aliud in co posset, nisi generalissimae illae sententiae de primigenia noxa, quibus omnes plane homines, nullo exempto, comprehendi viderentur ? Atqui generalissimae aeque in Bibliis sententiae occurrunt quibus aut omnes homines in peccato nasci aut concupiscentiae obnoxii, aut levioribus saltem noxis inquinati dicantur. Ergo (liceat id saepius inculcare) si haec ad litterae rigorem exigerentur, acquo profecto iure tum B. Virginis ortus sanctitatem, tum eius immunitatem sive a concupiscendi fomite, sive ab actualibus quibusvis vel levissimis culpis impeterent.

Sed idem, si te ad traditionis monumenta, quae Conceptui immaculato refragari videntur, convertas, omnino dicas oportet. Nam si in Patribus et Conciliis generales occurrunt de primaeva in omnes homines derivata labe enunciationes, generalia pariter de iis quae altero loco hic memorabamus effata deprehenduntur (1). Quid? quod Patres nonnulli eo de

(1) Iam supra biblica produximus testimonia, quibus generalibus effatis non modo homines concipi in peccato,verum etiam nasci dicuntur; nunc praestat id ipsum ex Conciliorum ac Patrum testimoniis, prout sumus polliciti, conficere. Atque ut aliquid prius de Conciliis dicamus, Con

ne

cilium milevitanum II celebratum an. 416 in can. 2 haec habet: Item placuit, ut quicumque parvulos recen tes ab utero matrum baptizandos gat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati,quod regenerationis lavacro

4

mum usque progressi sunt ut aliquot B. Virgini naevos revera impegisse videantur (1). Iamvero ecquisnam catholicorum est, praesertim post Concilium tridentinum, qui idcirco subdubitet aut de virginalis ortus sanctitate, aut de

expietur...anath. sit. (apud Harduin. Acta Concil. Tom. I col. 1217). Concilium item foroiuliense an. 791

in Symbolo fidei dicit: Solus enim (Dei Filius) sine peccato natus est homo, quoniam solus et incarnatus de Spiritu Sancto, et immaculata Virgine novus homo (Ibid. Tom. IV col. 856). Ex Patribus vero sese offert s. Ambrosius, qui lib. 1. de Poenit. c. 2 col. 3 scribit: Omnes homines sub peccato nascuntur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum dicente David: Ecce in iniquitatibus sum; et in delicto peperit me mater mea. Quem textum affert s. Augustinus in lib. 2. De peccato originali c. 41 n. 47 : qui ibid. alium allegat ex s. Ambrosio locum, nempe ex lib. 2. in Lucam n. 56. Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit, sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus S. infudit. Solus enim per omnia ex natis de foemina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit. Iam attuli etiam 8. Augustini testimonium ex epist. ad Dardanum;nunc ex eodem adiicio, quae scribit lib. 1 De peccatorum meritis et remiss. c. 29. Solus sine peccato natus est, quem sine virili complexu etc. et lib. 4. Opp. imperf. contra Iulianum c. 76. Ex hominibus qui nascuntur in mundo peribunt, nisi renascantur in Christo;et iterum contra eundem Iulianum pas

sim adstruit, quod nullus hominum praeter Christum est sine peccato infantilis exorsus, etiam si unius diei sit super terram; et in lib. 3 De peccat. meritis c. 6 etiam ad hoc allegat auctoritatem s. Hieronymi ex cap. 3 Comment. super Ionam. Omitto S. Gregorium M. et s. Hilarium, qui adducunt verba s. Ambrosii supra recitata. Huc referuntur omnes antiqui Patres, qui verba Ps. 50 legerunt: et in peccato peperit me mater mea, quos ingenti numero refert Sabatier in Veteri Itala Tom. II pag. 103. Ex quibus luculenter patet sive Concilia sive Patres promiscue, uti Scripturam, locutos esse tum de hominum omnium conceptione, tum de nativitate, neque excipere nisi solum Christum; adeoque, ut consequens est, si eiusmodi testimonia urgeantur ab adversariis,ex aequo impetere sanctitatem nativitatis Virgineae, quam tamen, illis non obstantibus, ad unum omnes sanctam proclamant.

(1) Horum testimonia Petavius refert lib. 14. De Incarn. c. 1: sunt autem s. Basilius, qui B. Virginem fluctuationem et scandalum passam dicit in morte Christi; Io. Chrysostomus, qui eamdem vanam gloriolam captasse asserit non semel, aliaque indigna de ea affirmat; item Cyrillus alex., Amphilochius seu auctor Orat. III De Occursu Domini, Proclus in Orat. VI, Maximus taurinensis hom.

1.in Epiphaniam, Anselmus in lib. De excellentia B. Virginis, seu potius Eadmerus verus huius libri au

Nonnulli Pa

tres inter

dum disserentes de B. Virgine aliquid humani passi sunt

Veterum dicta posse ac debere cum pia sententia componi iterum urgetur

eiusdem exemptione omnimoda a quavis vel levi actualis peccati labecula? Id sane et ab Ecclesiae christianaeque plebis sensu, atque adeo a catholica veritate alienum foret. Quamobrem si generalia Bibliorum testimonia, si universales Patrum, Conciliorumque affirmationes privilegiis in B. Virgine recensitis nullo pacto officiunt, eccur uni immaculatae Conceptionis privilegio generalia eiusmodi effata sive Scripturarum sive Patrum, sive Conciliorum officere poterunt? Haec, fateor,mihi plane ineluctabilia videntur.

Ad haec, si de Patribus loquamur, nullum est apud ipsos testimonium, in quo expresse directeque Deiparam in peccato originali conceptam fuisse, asseratur; quod certe, uti alias animadvertimus, divino propemodum consilio factum esse dixeris. Sed vel eos ipsos ecclesiasticos scriptores, qui prima fronte eidem praerogativae videntur adversari, tali usi sunt temperamento, ut ad aliam plane sententiam haud incommode possint, aut potius debeant traduci. Certe praecipuum difficultatum caput ex eo peti vidimas, quod caro Virginis vocata a nonnullis Patribus fuerit caro peccati. Atqui et illud inter cetera adnotatum a nobis est, vel ipsam Christi carnem ab aliquibus Patribus peccati carnem, ratione scilicet originis ex Adae carne, fuisse appellatam. Rursus magnum facessere negotium videbatur, quod quidam e Patribus Virginis carnem dixerint mundatam, purgatam, sanctificatam fuisse. At, praeter quam quod germana harum locutionum vis minime necessario importat, uti suo loco declaravimus, aliquam quae praecesserit inquinationem corruptionemque, scholasticos non defuisse vidimus, qui Christi ipsius carnem mundatione eguisse affirmarint. Imo et apud veteres etiam scriptores eiusmodi

ctor, Origenes hom. 17 in Lucam,
Tertullianus in lib. De carne Christi,
Auctor Quaestionum in Novum Te-
st., ut alios praetereamus quos etiam
allegat Huetius in Origenianis lib 2
Quaest. quarta, praesertim §. 3
pag. 66 et seq. Quod si haec, quam-

vis diserte apud Patres non paucos le gantur, patroni maculati conceptus non admittunt, qua ratione urgere poterunt nonnulla generalia Patrum et ambigua effata ad immaculatam Con ceptionem Virginis impetendam?

[ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »