Obrazy na stronie
PDF
ePub

Achilleum igitur Erasmi argumentum nullo solvi negotio poterat, negando quod audacter nimis criticus ille asseruit.

Sexto: item affirmo exploratum omnino esse, Ecclesiam universalem, quidquid sit de peculiaribus ecclesiis quas s. Thomas commemorat, non aliud sibi unquam proposuisse obiectum in festa Conceptionis Marianae celebratione, quam immunitatem ab originali noxa in ipso animationis, quam vocant, momento. Ceteris enim omissis, quae haud pauca sunt, id declaratum habemus luculentissime in Constitutione Alexandri VII Sollicitudo omnium Ecclesiarum edita die 8 decembr. an. 1661, in qua haec ad verbum leguntur : Nos considerantes, quod sancta romana Ecclesia de intemeratae semper Virginis Mariae Conceptione festum solemniter celebrat, et speciale, ac proprium super hoc Officium olim ordinavit, iuxta piam, devotam, et laudabilem institutionem, quae a Sixto IV praedecessore nostro tunc emanavit; volentesque laudabili huic pietati, et devotioni et festo, ac cultui secundum illam exhibito in Ecclesia romana post ipsius cultus institutionum NUMQUAM IMMUTATO rom. Pontificum praedecessorum nostrorum exemplo favere, nec non tueri pietatem et devotionem hanc colendi, et celebrandi beatissimam Virginem, praeveniente scilicet Spiritus Sancti gratia a pec

[ocr errors]

Auctores reliquos a Melch. Cano allegatos, quamvis non pauca de iis dici possent, persecuti non sumus quia omnes sunt posteriores epocha a nobis constituta. Illud tamen sine animadversione praeterire non possumus, ne cuipiam eius auctoritas sit fraudi, quod citet s. Augustinum lib. 53 contra Iulianum, prout constanter in omnibus editionibus legitur incipiendo ab edit. Coloniensi an. 1585 qua et ego utor,usque ad Migne Curs. complet. Theol. an. 1837; cum tamen Augustinus in utroque opere contra Iulianum non exaraverit nisi sex libros. Citat praeterea Damas. lib. III Sentent. cum neque Damasus Ponti

fex, neque Damascenus umquam li-
bros sententiarum scripserint. Demum
citat Hugonem de sancto Victore Sa-
cram part 2 cap. 4. Iam vero Hugo
victorinus in libr. de sacram. qui ex-
tant in tom. III edit. Venetae 1588
a fol. 207, neque in par. 2 libri I
сар.
4, neque in par. 2 libr. II c. 4 ullum
verbum, quod huc referri possit, fa-

cit.

Contra Caietanum autem praeter Catharinum in Disputat. citata consule Hyppolitum Marraccium in op. Fides Caietana in Controversia Conceptionis B. V. M. Panormi 1655.

Ecclesia in Conceptionis festo semper

ut obiectum Virginem a peccato originali immunem coluit

Id ab Alexandro VII in sua Consti. tutione declaratur

Ita rom. Pontifices anteriores sensere

Quo sensu scripserit Bellarminus quae ex eo obiiciuntur

cato originali praeservatam... Constitutiones, et Decreta a
romanis Pontificibus praedecessoribus nostris, et praecipue a
Sixto IV Paulo V Gregorio XV edita in favorem sententiae
asserentis, animam beatae Mariae Virginis in SUA CREA
TIONE ET IN CORPUS INFUSIONE Spiritus Sancti gratia do- 1
natam, et a peccato originali praeservatam fuisse, nec non
et in favorem festi, et cultus Conceptionis eiusdem Virginis
Deiparae, secundum piam istam sententiam, ut praefertur,
exhibiti, innovamus, et sub censuris et poenis in eisdem Con-
stitutionibus contentis observari mandamus (1). Et clarius
adhuc iam praemiserat Alexander VII eadem in Constitu-
tione: Vetus est Christifidelium erga eius beatissimam Matrem
Virginem Mariam pietas, sentientium, eius animam IN PRI-
MO INSTANTI creationis atque infusionis in corpus fuisse
speciali Dei gratia, et privilegio, intuitu meritorum Iesu
Christi eius Filii, humani generis Redemptoris, a macula pec-
cati originalis praeservatam immunem, atque IN HOC SENSU
eius Conceptionis festivitatem solemni ritu colentium et cele-
brantium (2).

Ex his perspicue et ulla absque ambage novimus tum obiectum cultus ac festi Conceptionis B. Virginis esse, quinimo et fuisse semper primum illud momentum quo eius anima creata atque in foetum infusa est, et in quo divina gratia praeventa singulari privilegio immunis servata est ab originali peccato per Iesu Christi Redemptoris merita; tum non aliam ullo unquam tempore fuisse et adhucdum esse sanctae romanae Ecclesiae mentem in huius festi institutione et celebratione; tum denique romanos Pontifices eius praecessores, praecipue vero Sixtum IV, Paulum V, Gregorium XV, non aliud sibi obiectum proposuisse in cultu hoc probando amplificandoque.

Quae cum ita se habeant, nullus dubitandi relinquitur locus circa verum festivitatis obiectum, quod sibi in colenda Virginis Conceptione proposuit ac proponit Ecclesia. Quo

[blocks in formation]

eirca Bellarminus in adducto textu refellens haereticos, respondet hypothetice, nempe stante etiam adversa sententia, quam tamen ipse non probat, (quum praemiserit in maiore parte Ecclesiae credi B. Virginem sine peccato originali conceptam) minime inferri posse quod haeretici autumabant; cum fundamentum praecipuum (non autem obiectum) huius festi sit in quacumque sententia conceptio Matris Dei futurae, cuius memoria singulare gaudium affert mundo; tunc enim primum habuimus pignus certum redemptionis. Ex quibus verbis patefit, Bellarmino auctore, divinam Dei Matris dignilatem fuisse rationem ut immaculatae Conceptionis, ita et festi in huius memoriam colendam instituti (1). Ceterum doctus piusque cardinalis cum ex propria sententia de B. Virginis Conceptione locutus est, non modo eam immaculatam =propugnat (2), sed et argumentum, quo id evincat, instituit ex cultu quem eidem sub hoc titulo Ecclesia tribuit (3). Nobis heic satis erit verba eius adducere ex laudata iam consultatione qua suam aperuit sententiam in congregatione eum in finem habita sub Paulo V: haec enim in ea scribit: Probatur, quia hoc esset dicere, quod Sedes apostolica erraverit in approbando Officio Conceptionis, et tota Ecclesia erraverit in eo recipiendo, quod certe falsissimum et erroneum est. Neque potest responderi, quod in Officio Conceptionis non approbatur conceptio corporalis immaculata, sed sanctificatio in utero post animationem. Nam Sixtus IV qui approbavit Officium, declaravit animum suum tum in Extravagante GRAVE NIMIS, quae est in Corpore iuris: tum in approbando Officio Leonardi de Nogarolis, in cuius collecta dicitur: Virginem per merita Christi praevisa, praeservatam ab omni

t

[merged small][merged small][ocr errors]

Bellarminus Conceptionem immaculatam propugnans argumentum ducit ex obiecto festi

Eiusdem cardinalis consultatio sub Paulo V

Eius consi

lium ad sedandam controversiam

macula. Praeterea in responsorio nono dicitur sancta conceptio: at non est conceptio nisi in illo primo instanti, in quo infusa est anima corpori, in quo coepit esse in rerum natura persona integra Virginis. Alioquin si accipiatur conceptio pro sanctificatione post animationem, etiam Ieremias et loannes Baptista dicentur concepti sine peccato originali. Denique communis sensus fidelium est, celebrari Conceptionem solius Virginis, quia ipsa sola vere concepta est sine peccato originali. Obiicientibus porro adversariis, Patres omnes pro affirmativa stare parte, pro maculato videlicet conceptu, id impossibile omnino asserit, dicens: Ad hoc argumentum respondeo, non posse fieri, ut omnes Sancti fuerint nobis contrarii: nam sic nostra Ecclesia erraret, et Sixtus IV errasset. At Ecclesia numquam errat, quia est columna, et firmamentum veritatis, et contra quam portae inferi non praevalebunt: neque Pontifex errat, dum Ecclesiam docet, cum Christus pro illo oraverit, ut non deficiat fides eius. Demum ad sedandam de Mariana Conceptione controversiam, usque eo dum definitur, isthoc suggessit consilium: Sed si non placet nunc illa formalis definitio, saltem deberet fieri praeceptum omnibus ecclesiasticis secularibus et regularibus, ut recitarent Officium de Conceptione quomodo recitat Ecclesia; sic enim sine definitione haberetur intentum (1).

Exinde non modo evidentissime patet Bellarmini mens circa verum festi Conceptionis cultum, nec non circa definitionis possibilitatem; verum etiam via praecluditur Pal Pallavicinius lavicinio interpretandi conceptionis vocem de tempore quod

Refellitur

proxime conceptionem sit subsecutum. Sane si admitti eiusmodi expositio posset, cum dicimus sanctam fuisse nativitatem B. Virginis, de sanctitate ex aequo id intelligi posset quam B. Virgo tempore a nativitate proximo esset adepta, quod nemo quidem sanus dixerit. Nec valet comparatio deducta ex recepta phrasi, qua dum aliquid contigisse mundi initio dicitur, non de primo physico creationis momento id necessario intelligitur, sed de proximo quo

(1) In Voto cit.

[merged small][ocr errors]

dam temporis intervallo: nam et usus loquendi et materia, qua de agitur, latiorem hunc sensum facile admittunt: id quod in re nostra secus omnino se habet. Quod vero ad Urbanum Pontificem huius nominis octavum attinet, qui nempe regis catholici postulationi restitit, id enimvero ipsum cuiusdam oeconomiae gratia fecisse dicendum. Ceterum quod praestare renuit Urbanus, praestitit paulo posthac cumulatissime, uti vidimus, Alexander VII, a quo et ipse Pallavicinius in Patrum Cardinalium collegium coopta

tus est.

Inconcussum igitur ratumque maneat, fundamentum quod praecipuum pro pia sententia dicitur, ex festi celebratione constitutum, una cum argumentis reliquis sive e Scriptura sive ex traditione desumptis, pro singulari hoc Deiparae privilegio in sua firmitate subsistere.

Inconcussum manet argumentum ex festi celebratione pe

titum

Quod demum spectat ad congruentiae rationes, nos ipsi ultro fassi sumus illas non praestare satis efficax definitioni dogmaticae fundamentum, nec nisi persuasibilem facere sententiam cui suffragantur. Admittimus proinde, Difficultates licet non absque temperamento aliquo, Gersonii regulas : qui tamen ipse ex prima, quam descripsimus, veritatem infert de immaculato Virginis Conceptu (1). Ast et illud adii

(1) En Gersonii verba ex undecima veritate: Christus praeservando Matrem suam ab originali, non ob hoc dedit dignitatem aequalem sibi ipsi, etiam secundum humanitatem viatricem (ut nonnulli obiiciebant adversus immaculatam Conceptionem). Ratio, quia numquam Christus habuit necessitatem originale peccatum contrahendi, quia non descendit per naturalem propagationem; propterea ratio sumpta ex hac aequalitate, quod Maria contraxit originale, prorsus est invalida; similiter et altera, quod Maria non indiguisset redemptione; nec valet Apostoli consequentia, Christus pro omnibus mortuus est,

ergo omnes mortui sunt, 2 cor. 5, 14
Hoc, inquam, argumentum potius est
ad oppositum: quia si Christus fuit
omnium perfectissimus Redemptor
mortem pro omnibus sustinens, de-
cuit quod Matrem perfectissime redi-
meret: hoc autem non potuit conve-
nientius fieri, quam praeservando ne
caderet, potius quam iam lapsam re-
levaret. Veritas haec probabilis est et
pia, super quam mirum est quod non-
nulli volentes Virginem benedictam
super limites honorare, praedicant ni-
hilominus quod contraxit originale
Edit. cit. tom. I col. 451. Plura alia
omitto, quae ex eodem Gersonio pos-
sem adducere.

[ocr errors]

rationibus congruentiae obiectae nihil ad rem nostram fa

ciunt

« PoprzedniaDalej »