Obrazy na stronie
PDF
ePub

Diversus pugoae exitus.

scotisticae addicti eam sibi peculiari ratione vindicandam
sumpserunt. Contra vero qui parti affirmanti B. Virginem in
conceptu fuisse originali noxa maculatam pugnaciter adhae-
serunt, quorum plerique ad Praedicatorum Ordinem specta-
bant, haud minori studio pro suscepta causa decertabant.
Atque hinc duplex veluti acies in campum prodivit, quae
ad haec ferme tempora inter se dimicare non destitit.
· Diversus porro fuit pugnae exitus. Quandoquidem
pia sententia brevi universas pene academias catholicas
pervasit, communis effecta est, nec pauci ex adversariorum
castris ad propugnatores virginei privilegii transierunt (1);
ipsam fidelis populi multitudinem qua latissime patet
penetravit; ac festum de Conceptione ubique gentium in-
stitutum, et ab Ecclesia catholica universa confirmatum
est atque sancitum. Verum hic ipse favor studium incitayit
adversae partis, quae nulli pepercit industriae, ut senten-
tiae negantis propagationi obsisteret. Exinde publicae ac
privatae concertationes, libri magno numero pro utroque
placito conscripti, atque in ipsis ad populum e suggestu con-
cionibus non raro animi oratorum incalescebant. Interdum
notis ac censuris alternis doctrinae contrariae vicissim
inurebantur, ut fit cum dissidia fervent, ac pro veritate
pars quaelibet decertare arbitratur (2).

Quo in numero celebres recensentur theses quas sibi propugnandas in sorbonica academia suscepit Ioannes a Montesono e Praedicatorum Ordine ad gradum doctoratus obtinendum. Hae numero quatuor fuerunt, quibus, uno excepto Christo, omnes ac singulos ex Ada progenitos originaria labe infectos fuisse adstruebat, adversantemque

Theses loannis a Montesono.

(1) Ex his praeter plures alios vel ex ipsis doctoribus Facultatis parisiensis,quae antea, ut innuimus, contrariam doctrinam sectabatur praecipue ob auctoritatem Magistri sententiarum, non pauci fuerunt ex ipso Praedicatorum Ordine, qui deinde piam sententiam tuiti sunt. Horum

catalogum plures texuerunt. Verum
de his postea disseremus.

(2) Cf. Io. Ludov. Schölenbein Or-
bis universi votorum pro definitione
piae et verac sententiae de immac.
Concept. Deiparae. Clangenfurti
1650, lib. 3, c. 2, S. 1, seqq. .

sententiam, quae ex illorum çensu B. Virginém excipit, ut Scripturis sacris fideique aperte contrariam traducebat (1). Parisienses doctores, qui non ita pridem animum suum admodum proclivem erga B. Virginis privilegium patefecerant (licet vero non constet, ut nonnulli autumant, decretum eos tulisse, quo caverent ne quis e suis alumnis quidquam quavis ratione decertans propugnaret, quod immunitatis privilegio adversaretur), aegre omnino nec sine indignatione tulerunt eiusmodi theses a Ioanne propositas (2). Immo vero theses singulas singulis censuris notarunt. Facultas theologica universa hanc censuram probavit, ac dein temporis progressu iurisiurandi religione obstringendos edixit, quotquot ad academiae gradus aspirarent, ut pro viribus piam de immunitate sententiam tuerentur (1). Cum interim loannes a Montesono ex hac sententia ad antipapam Clementem VII Avenione sedentem appellasset, hic sententiam a Facultate latam confirmavit, nec felicius Ioanni negotium cessit apud Urbanum VI Romae degentem.

(1) Propositiones quidem a Montesono propositae atque censura notatae fuerunt numero quatuordecim; sed quatuor tantum sunt, quae ad rem nostram referuntur; nempe X. Non omnem hominem praeter Christum contraxisse ab Adam peccatum originale est expresse contra fidem. XI. Beatam Mariam V. et Dei Genitricem non contraxisse peccatum originale est expresse contra fidem. XII. Tantum contra Scripturam sacram est unum homincm esse exemptum a peccato originali, praeter Christum, sicut si decem homines ponerentur exempti. XIII. Magis est contra Scripturam sacram, beatam Virginem non esse conceptam in peccato originali, quam asserere illam fuisse simul beatam et viatricem ab instanti suge conceptionis, vel sanctificationis, vel fuisse unitam hypostatice. Quae quidem omnes et singulae theses variis censuris a sacra Facultate notatae sunt. Cf. Natalem Alex.Hist. Eccles. sec. XIII et XIV, cap. 3, art. 23. Cf. Praeterea tres hac de re tractatus card. Petri de Alliaco adversus Ioannem à Montesono in Appen

dice ad tomum 1, opp. Io. Gersoni ex editione Ellies Dupin pag. 693, seg. et pag. 697-702.

(2) Id non obscure eruitur ex carmelita Ioanne Bacone, qui ea ferme aetate florebat (nam ex Bellarmino De scriptoribus ecclesiasticis floruit sub Clemente VI, et obiisse dicitur apno 1346, vel ex Trithemio anno 1350), quique in 4 Sentent. Dist. 2, quaest. 4, ar. 3 scripsit: A multis annis disputatum est inter theologos in Universitatibus parisiensi, et oxoniensi , et ubique determinatuin, quod sanctum est Conceptionem beatae Mariae celebrare, habito respectu ad eius sanctificationem: et in dictis Universitatibus celebratur per staTUTUM.Opp.edit. Venet. 1526, tom. II, fol. 97, col. 2. Falsum itaque est,quod refert Strozzi lib. 5, opp. cit. c. 5, tom. I, pag. 504, scripsisse Baconem, tunc temporis U. niversitatem parisiensem tulisse decretum quo caveret ne eius alumni ex cathedra docerent, aut adstruerent in conclusionibus quidpiam quod adversaretur immaculatae Conceptioni. Ast non semel hunc auctorem parum criticum in sua historia expertus sum.

Recruduit ex hoc conflictu controversia inter patrocinatores Ioannis et fautores Scoti: qua de causa factum est, ut qui vindicias susceperint Ioannis a Montesono, molestias non paucas tolerarent (2). Atque hunc in modum alternae velitationes et querelae inter utramque partem usque ad celebratum basileense Concilium anno 1431 sunt protractae. In hoc consessu causa discutienda de immaculato Virginis Conceptu proposita est. Theologi utrimque quaestionem versarunt. Adversus immunitatem strenue depugnavit celebris p. Ioannes a Montenigro ex Praedicatorum Ordine, pro immunitate vero haud minori cum ingenii et eruditionis laude arma sumpsit doctus Ioannes segoviensis,catholici regis ad Concilium orator (3). Concilii patres ut maturius

Controversiae instauratio.

Disceptatio in Concilio basileensi.

P. Ioannes aMontenigro

P. Ioannes segoviensis.

Imo ex Petro De Alliaco, qui tracta tum scripsit contra Ioannem de Monlesono ad tuendam censuram Facultatis parisiensis anno 1387, quo loannis theses damnatae sunt, longe probabilius constat, adbuc liberum fuisse in illa academia pro utraque sententia decertare. .

(1) Nempe iuramento hoc coepit Universitas parisiensis candidatos suos adstringere post Concilium basileense, ut ex eiusdem formula ex. bibita a Nat. Alexandro loc. cit. c. 5, art. 1, S. 11, luculenter patet.'

2 «Nam magister et procurator Ordinis nostri (Praedicatorum), scribit Natalis Alex.loc.cit. c. 3, art. 23, Ioannis de Montesono causam imprudenter susceperunt,et auctoritate sua

effecerunt ne homines nostri censu-
rae sacrae Facultatis subscriberent,
falso arbitrati s. Thomae doctrinam
academiae et episcopi parisiensis iu-
dicio petitam. Propterea docendi
concionandique munere gradibusque
theologicis prorsus nostris interdi-
clum est : et quamvis postliminio
omnes aut plurimi ad conditiones a
sacra Facultate sibi imperatas exe-
quendas praesto fuerint, viros aca-
demicos flectere non potuerunt, et
annos solidos vigintiquinque ab aca-
demia manserunt exclusi.»

(3) Docti huius theologi supersunt
typis edita Allegationes et Avisa-
menta pro immaculata Conceptione
beatissimae Virginis pro informa-
tione Patrum Concilii basileensis;

Decretum Concil. basileensis,

ad agitatae controversiae definitionem progrederentur, p: loanni a Turrecremata viro doctissimo in mandatis dederunt, ut testimonia ex antiquis auctoribus in unum colligeret, quae viderentur adversanti favere sententiae. Quod ipse magna sedulitate praestitit in varias classes distinguens auctoritates a se congestas in opere, cui titulum fecit De veritate Conceptionis (1). Scriptum istud ob diversos tumultus in Concilio excitatos numquam Synodo oblatum fuit. Cum per biennium eoque amplius res discussa esset, demum basileenses patres, praeside Cardinali arelatensi, et agente loanne a Segovia anno 1439, sess. XXXVI decretum tulerunt cuius duplex fuit obiectum. Videlicet definitum eo prius est doctrinam de immaculato Virginis Conceptu piam esse, et ab omnibus catholicis tenendam, tum cultui ecclesiastico fideique catholicae esse consonam, indictumque est silentium adversae partis fautoribus (2). Deinde vero confirmatum est festum sub Conceptionis nomine hactenus celebratum, atque in posterum sub codem titulo ab omnibus ecclesiis celebrandum (3).

opera et studio Petri De Alva colle-
cta. Vol. in fol. Bruxellis 1664.
· (1) Hoc opus demum prodiit Ro-
mae per Antonium Blandum an. 1547.

(2) Eiusmodi sunt verba Concilii
apud Harduinum Acta Concil. tom.
VIII, col. 1266. Nos diligenter in-
spectis auctoritatibus et rationibus,
quae iam a pluribus annis in public
cis relationibus ex parte utriusque
doctrinae coram hac sancta Synodo
allegatae sunt, aliisque etiam plu
rimis super hac re visis, et matura
consideratione pensatis, doctrinam
illam disserentem gloriosam Vir-
ginem Dei Genitricem Mariam prae-
veniente et operante divini Numinis
gratia singulari numquam actuali-
ter subiacuisse originali peccato;
sed immunem semper fuisse ab
omni originali et actuali culpa, san.

ctamque et immaculatam; tanquam piam et consonam cultui ecclesiastico, fidei catholicae, rectae rationi et sacrae Scripturae, ab omnibus catholicis approbandam fore, tenendam, et amplectendam definimus et declaramus, nullique de cetero licitum esse in contrarium praedicare seu docere. Ubi sedulo animadvertendum est, Concilium basileense minime diserte et expresse uti fidei dogma definivisse immaculatam Virginis Conceptionem, sed solum declarasse, illam sententiam, quae stat pro immaculato Conceptu piam esse,consonam cultui ecclesiastico, fidei catholicae, rectae rationi, et sacrae Scripturae.

(3) Prosequitur enim Concilium ibid.: Renovantes praeterea institutionem de celebranda sancta eius

Novae ercitalae turbae.

Constitutio Sisli IV.

At quaestioni extinguendae impar prorsus fuit basileense decretum utpote editum a Synodo reguha atque schismatica post discessum legatorum legitimi pontificis Eugenii IV, a quo Synodus fuit repudiata. Exinde novae excitatae turbae, quas recensere non vacat, donec Sixtus IV ad compescendos tumultus, qui in Italia pariter exoriebantur anno 1476, aut 1477 (1) Constitutionem edidit, qua plures indulgentias in perpetuum iis concessit qui Officium canonicum recitarent, aut Missae de immaculata Conceptione interessent, ut suo loco referemus.

Cum vero nova orta dissidia fuissent inter utriusque contrarii placiti adstipulatores circa eiusdem Constitutionis intelligentiam, novam idem Pontifex Constitutionem vulgavit anno 1482, qua improbat expositiones a fautoribus adversae partis, praecipue vero a Bandello excogitatas (2); damnat praeterea, atque excommunicatione latae sententiae cos mulctat, qui alterutri placito haeresis notam affingerent. Anno denique insequenti, nempe 1483, tertiam Constitu

Altera eiusdem Pontifcis Constitutio.

Conceptione, quae tam per romanam, quam per alias ecclesias sexto idus decembris antiqua et iaudabili consuetudine celebratur; statuimus et ordinamus eamdem celebri tatem praefata die in omnibus ecclesiis, monasteriis et conventibus christianae religionis, sub nomine Conceptionis festivis laudibus colendam esse.

(1) Nempe cum data fuerit prima haec Constitutio a Sixto IV die 27 februarii, hinc fit, ut in supputatione ecclesiastica quae olim penes rom. Pontifices in usu erat, quaque anni incipiebant a dominica Incarnatione seu die 25 martii, spectat ad annum 1476; in supputatione vero civili, ad annum 1477, cum huius initium sumeretur a die 1 ianuarii. Haec autem Constitutio incipit: Cum praecelsa.

2) Siquidem Bandellus typis Bo.

noniensibus opusculum ediderat cui
titulum fecit: Tractatus de singula-
ri puritate et praerogativa Conce-
ptionis Christi, in cuius priori parte
insinuat, sententiam de praeservatio-
ne beatae Virginis ab originali pec-
cato esse contra fidem, erroneam,
haereticam, impiam, item peccare
et haereticos esse appellandos, qui
eam defendunt vel affirmant. In po-
steriori autem parte ad rationem II
desumptam ex indulgentia a Sixto IV
concessa recitantibus Conceptionis
Officium, respondet, festivitatem et
indulgentiam istam intelligendam es-
se de sola conceptione spirituali, seu
de sanctificatione, quae tempore na-
turalem conceptionem subsecuta sit.
Id contigit anno 1481. Cf. Piazza op.
cit. Act. 5, ar. 2. Incipit porro haec
Sixti Constitutio: Grave nimis.
.

« PoprzedniaDalej »