Obrazy na stronie
PDF
ePub

non adversantur

Ecclesiae

praxis per se fidei dogma non constituit

sari sententiae. Si enim ita se res haberet, numquam romani Pontifices piam illam vocassent sententiam, quae cum Scriptura ac traditione confligeret; neque tridentinum Concilium declarasset suae intentionis non esse, comprehendere in suo decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Dei Genitricem. Quandoquidem non potuisset sancta Synodus non id comprehendere, quod Scripturae ac traditioni est conforme, immo quod Scriptura ac traditio ex Dei ipsius revelatione continent. Itaque si non comprehendit, argumento id inelu ctabili est, generales Bibliorum ac traditionis propositiones, quibus omnes Adae posteri originali noxa dicuntur infecti, admittere posse, ac vero etiam debere, exceptionem quoad B. Virginem, secus ac adversae partis theologi asseverent. Utrum autem eidem piae sententiae Scriptura ac traditio positive faveant, paulo post expendemus. Heic satis sit ostendisse neutram immaculato Virginis Conceptui adver sari atque opponi.

[ocr errors]

Tertio: assero Vasquezii doctrinam id unum evincere, usum sive praxim Ecclesiae in se spectatam haud constituere fidei dogma, neque illud necessario supponere, id quod et ipsimet sentimus. Ast exinde inferri nequit, praxim illam ac consuetudinem non in aliquo fundari principio theoretico, unde Ecclesiae mens circa aliquod obiectum patefiat. Et re quidem ipsa saepe Ecclesiae Doctores atque inter hosce Augustinus, ex universalis Ecclesiae consuetudine deducebant Ecclesiae doctrinam quoad articulum quempiam, qui forte in controversiam fuisset vocatus. Namque hipponensis praesul ex praxi tingendi infantes colligebat adversus pelagianos doctrinam in Ecclesia receptam tum de propaga tione originalis peccati in ipsos, tum de baptismi necessitate ad illud eluendum (1). Auctor librorum Vocationis gentium ex Ecclesiae pariter usu orandi pro omnibus, doctrinam deducebat Ecclesiae esse, Deum velle sincere cun

(1) Lib. 6. contr. Iulian. c.19. n. 9 lib. I De peccator. merit. et remiss.

c. 24 n. 34 et ibid. c. 26 n. 39 et alibi passim.

ctorum hominum salutem (1); atque ita porro. Sane vidimus ipsum s. Bernardum, s. Thomam ceterosque scholasticos coniungere causali nexu celebritatem festi B. Virginis, quae in Ecclesia universa iam tum obtinebat, cum illius ortus sanctitate. Quidni igitur idem valeat argumentum ex celebratione Conceptionis sanctae Dei Genitricis desumptum, quam universa aliquot abhinc seculis frequentat Ecclesia tanto pietatis sensu, ad eiusdem conceptus sanctitatem constabiliendam? Quid? quod vel ipse Vasquezius hac festi celebritate utitur ad immaculatam B. Virginis Conceptionem propugnandam (2). Certe nisi Ecclesia uti sanctum haberet eiusmodi conceptum, numquam festum hoc celebraret, immo vero nec ratum haberet, si alicubi coleretur. Antiquioris autem et sequioris aevi Ecclesia una eademque est, atque ab eodem Dei Spiritu ac numine quocumque aevo illustratur ac regitur, adeo ut pro catholicis non inutilis modo, sed iniuriosa plane eiusmodi esset distinctio (3).

(1) Lib. I cap. 12. Inter opp. s. Leonis edit. Ballerin. Venet. 1756 tom. II col. 185: de huius operis auctore confer dissert. II ibid. col. 615 seqq.

(2) Etenim Vasquezius tom. II in 3 Par. s. Thomae disp. 117 sic caput V inscribit: Ratione ducta ex celebritate et festo Conceptionis, idem Ostenditur, praeservatio scilicet B. Virginis a peccato originali. In hoc igitur capite Vasquezius primum adstruit auctoritate Sixti IV in Const. Cum praecelsa, omnes fideles invitatos fuisse ad celebrationem huius festi, et largitione indulgentiarum allectos; ab Alexandro VI, Iulio II et Leone X confirmatum Ordinem religiosum monialium sub titulo immaculatae Conceptionis; deinde infert : Porro autem ex celebratione alicu

sanctam fuisse, disput. 114 cap. 2 ex
professo confirmavimus, non solum
multorum scholasticorum auctoritate,
sed etiam testimonio Bernardi et I-
delphonsi nostri, et ratione manifesta
qua utitur Idelphonsus ». Demum, ce-
teris omissis, solvit difficultates, qui-
bus adversarii eiusmodi argumentum
eludere satagebant, scribens: « Hoc ar-
gumento male torquentur adversarii,
variisque modis illud dissolvere con-
tendunt «.

(3) Eiusmodi enim est distinctio,
quam invexerunt haeretici quavis ae-
tate, qui ut se subducerent ab anathe-
mate, quo eos confodiebat Ecclesia,
constanter ad Ecclesiam superioris
aevi se receperunt; deinde illam ian-
seniani eamdem ob causam instaura-
runt, quin adverterent eiusmodi di-
stinctionem esse absurdam,imo et im-

ius rei in Ecclesia recte colligi eam piam: quasi nempe Christus promis

[merged small][ocr errors]

Fidei definitioni non obstat eius dilatio

Sine fundamento plerique Patres piae sententiae adversari dicuntur

Quarto: nullius admodum esse roboris argumentum affirmo, quod ex definitione cuiuspiam veritatis in longum dilata arcessitur. Quandoquidem novimus haud pauca dogmata nonnisi sero fuisse ab Ecclesia definita, etsi tempestive de illis mota fuerit quaestio, ac diutina acque ex utraque parte perseveraverit contentio ac disceptatio. Hinc quamvis multa Augustinum inter et Massilienses ferveret quaestio circa fidei initium, circa omnimodam divini auxilii gratuitatem, aliosque articulos; attamen insequenti tantum seculo, nempe anno 529 a conc. Arausicano II, quod Bonifacius II romanus Pontifex an. 531 confirmavit, controversi articuli sunt definiti (1). Idem dicendum de Spiritus Sancti processione a Patre et Filio; de admissione animarum ad beatificam Dei visionem proxime post mortem, aliisque plane multis. Perperam profecto quispiam ante dogmaticam harum veritatum definitionem obiecisset, illam neque edici posse, neque edicendam eo quod hactenus a nullo Concilio, aut summo Pontifice edita fuisset. Itaque ex hoc quod nondum definita fuerit praesens controversia, legitime inferri nequit aut eam definiri non potuisse, aut etiam in posterum non posse.

Quinto falsum esse pronuncio, Patres omnes, qui in huius rei inciderunt mentionem, uno ore asseverasse Virginis conceptionem peccato fuisse contactam: contrarium enim testimoniis in medium prolatis ostendimus. Neque Ambrosius, neque Chrysostomus, neque Eusebius emissenus, aut Rhemigius et Maximus adstruxere quod illis falso atque iniuria adscribitur. Quandoquidem Ambrosii locus, qui afferri solebat, ipsis editoribus Maurinis adnotantibus, mendosus erat (2). Chrysostomus neque in cita

siones suas aut ad pauca saecula, imo
ad paucos annos coarctasset, aut si
perpetuas fecit, eas servare non po-
tuisse!.

(1) Adi quoad capitula constituta a
concilio Arausicano II Harduinum
Acta Concil. tom. II col. 1097: quoad

eorum vero confirmationem ex parte Bonifacii II consule ibid. epistolam eiusdem Pontificis ad Caesarium arelatensem col. 1109.

(2) Bandellus scilicet hunc locum lib. cit. c. 10 primus ex Ambrosio allegavit comm. in Ps. 118 conc. VI

10

[ocr errors][merged small]

to loco neque alibi uspiam scripsit quae illi appinguntur; immo vero, prout Bellarminus animadvertit, neque scribere illa potuisset (1). Sermo de Assumptione B. Virginis Maximo taurinensi adscriptus subdititius est, cum eius aetate nondum hoc festum agi fuisset coeptum (2). Supposititii quoque sunt commentarii in Psalmos qui Rhemigio rhemensi tribuebantur, quorum verus auctor est Rhe

haec verba: Venit Dominus Iesus, et in carne, quae peccato in MATRE fuerat obnoxia, militiam virtutis exercuit. A Bandello deceptus Caietanus in opusc. cit. De Concept. c. 4 edit. Lugdun. 1541 fol. 71 col. 1 eadem ratione descripsit; Canus vero eundem locum, etsi verba non afferat, ab utroque pariter deceptus allegavit lib. VII c. 1. Iam vero editores Maurini Opp. s. Ambrosii tom I serm VI in Ps. 118 col. 1039 n. 21 haec habent:« Hunc locum Catharinus opusc. De Concept. B. Mariae laudat; sed ita refert: Et in carne, quae peccato in matre fuerat obnoxia etc. Verum iam viris doctis observatum est, haec verba in matre nusquam apud Ambrosium inveniri. Et certe s. Doctor id tantum hoc loco significat, Christi carnem eiusdem ac nostram, quae peccato obnoxia est naturae esse : neutiquam vero inficiatur B. Virginis immunitatem ab omni peccato; quippe quam non obscure adstruat in ultimum huius psalmi versiculum illis verbis: Suscipe me non in carne, quae in Adam lapsa est, suscipe me non ex Sara, sed ex Maria; ut incorrupta sit Virgo, sed Virgo per gratiam, ab omni integra labe peccati«. Ubi notandum est Maurinos ex calami lapsu Catharinum pro Caietano posuisse. Siquidem Catharinus in Disputat pro immacul. ed. Rom. cit. 1551 col. 64 bac ipsa de causa ar

9

guit Caietauum dicens:« Hic addam, in citandis auctorum sententiis eos (adversarios) saepe numero non fideliter citare; tanta est affectio et cupido victoriae, non veritatis... Sic citat Caietanus »; attulit enim verba ex s. Ambrosio.

(1) In Voto exhibito in sac. congreg. Inquisitionis sub Paulo V de quo iam supra diximus : itaque ex Bandello affertur c. 13 s. Io. Chrysostomus dicens super Matth. quod Christus naturam humanam de peccatrice suscepit. Hunc textum refert Caietanus opusc. cit.; et ex utroque pariter allegat Canus et hic deceptus.

(2, S. Maximi martyris nullus prorsus extat sermo. Quoad s. Maximum taurinensem in edit. Romana 1784 duo exhibentur sermones inscripti De Assumptione in appendice, serm. XI et XII tanquam spurii, quique inscribi polius debuissent de Naivitate quam de Assumptione. Utrumque legi; neque in iis inveni quae attulit Bandellus: B. Virgo fuit in utero matris sanctificata, et ab omni contagione originalis culpae, antequam nasceretur, per Spiritum s. mundata. Attamen hunc locum affert Caietanus, et ex utroque citat Canus. Quoad ea quae dixi de celebratione festi Assumptionis cf. Bened. XIV De festis lib. II c. 8 n. 15 ed. Rom. 1751. Opp. tom.X p. 497.

migius antissiodorensis monachus Benedictinus, qui tamen illa ipsa, quae ei adscribuntur, revera non habet (1). Imo potius obiecti Patres in genuinis operibus suis ea scripsere, quae piae maxime favent sententiae (2). Quod vero ad s. Augustinum attinet, eae in ipsius operibus occurrunt locutiones, uti suo loco expendimus, quae sensum admittere possunt et vero etiam debent, quo cum immunitate B. Virginis a primigenia labe optime componuntur. Beda autem, si ad vivum eius resecarentur verba, nedum Virginis privilegio quo de agimus, sed sanctificationi eius in utero atque etiam immunitati a concupiscentia et a desideriis temporalibus adversari comperirentur (3). Quoad Anselmi ac Bernardi mentem diximus, quantum satis (4).

(1) Adi Bellarm. de Scriptor. ecclesiasticis cum additamentis Labbei edit. Venet. 1728 p. 311: nec tamen verba adducta a Bandello, deinde a Caietano, postea citata a Cano le

guntur.

(2) Ut constat ex adductis testimoniis s. Ambrosii, s. Maximi etc.Atque hic adnoto,a Cano citari post Bandel-lum et Caietanum verba B. Herardi seu Erardi episcopi et mart. ex serm. 'de Nativitate B. V. ita dicentis: Felix puella, quae concepta in peccato, purificatur ab omni peccato etc. Attamen numquam extitit eiusmodi sanctus Martyr, neque auctor huius nominis. Bellarminus in Voto cit. Non habemus,inquit,in martyrologio,nec scimus quis sit. Et reipsa nuspiam reperitur. Consule Plazzam op. cit. act. II. p. 117.

(3) Canus citat Bedam in Hom.super Missus est. Porro Beda in hac homilia,quae reperitur in Opp. edit. Basileae 1563 Tom. VII haec habet col. 470. Superveniens in Virginem Spiritus Sanctus duobus modis, in ea divinae suae potentiae efficaciam ostendit: quia ei mentem illius adeo,

quantum humana fragilitaspatitur, AB OMNI VITIORUM SORDE castif cavit, ut caelesti digna esset partu..... Cbumbravit autem beatae Dei Genitrici virtus Altissimi : quia Spiritus Sanctus cor illius cum implevit, 48 OMNI AESTU CONCUPISCENTIAE CARNALIS temperavit, EMUNDAVIT A DESIDERIIS TEMPORALIBUS, ac donis caelestibus mentem simul illius consecravit et corpus. Quis autem adversariorum haec in B. Virgine admittet?

(4) Nil de Eusebio emisseno seu emeseno dixi,ex cuius Homiliis nobis auctoritas obiicitur,quia quae sub Easebii emisseni viri ariani nomine circumferuntur homiliae, illius foetus non sunt, sed a variis auctoribus collectae, ac diversis etiam scriptoribus tribuuntur a criticis. Cf. Petavium De incarn. lib. XIV c. 2 §. 5 qui tamen Eusebii auctoritatem adducit. Ast etiam omissis voculis illis per se, non aliud hic auctor, quisquis tandem is sit, in obiectis verbis significat, quam debitum quo tenebatur B. Virdego contrahendi peccatum, de quo bito nos non disputamus.

« PoprzedniaDalej »