Obrazy na stronie
PDF
ePub

Illatio ex praestitutis principiis

tur, sed sufficere, ut in illo veluti obvolutus saltem delitescat atque adumbratim significatus, seu, uti loquuntur, implicite reperiatur; neque item necessario postulari ut illius nexus cum divino verbo evidentia lucescat physica vel metaphysica sed tantum morali, hunc in modum piae sententiae patroni ad originalem B. Virginis munditiem vindicandam procedunt.

Ex fide est, seu ex fidei constat certitudine, uti ex prolatis divinorum Bibliorum eloquiis et ex unanimi catholicorum consensione patet, Ecclesiam columnam esse et firmamentum veritatis, quae Spiritus Sancti numine afflata, eiusque praesenti tutela atque auxilio protecta falli in iis omnibus omnino nequit, quae ad fidem et religionem christianam spectant. Porro evidens est evidentia facti in tota Ecclesia pervulgati, Conceptionis festum primo in ecclesiis non paucis celebratum esse, romanis Pontificibus id tacite saltem probantibus, deinde vero in Ecclesia universa, ex eorundem summorum Pontificum institutione et praecepto, idque iam aliquot abhinc seculis. Rursum eadem certitudine atque evidentia apud omnes liquet obiectum huius cultus ex Ecclesiae mente, quam plus vice simplici romani Pontifices fidelibus aperuere, semper antehac fuisse atque in praesentia esse beatam Virginem ipsam spectatam uti a peccato originario praeservatam in eo temporis puncto, in quo primum eius corpusculo anima adhaesit (1). Cum igitur certum sit ex fidei certitudine Ecclesiam errare non posse in iis omnibus, quae ad fidem, christianamque pertinent religionem, ac certa praeterea sit ex evidentia facti in Ecclesia catholica notissimi festae immaculatae Conceptionis celebratio, sequitur, propositionem, qua adseritur immunitas Deiparae ab omni peccati sorde in sua conceptione, implicite seu virtute habendam esse uti revelatam divini

(1) Consulesis Eusebium Nieremberg De perpetuo obiecto festi immaculatae Conceptionis Virginis Valent. 1653. Fatendum quidem est hunc auciorem parum se criticum

praeferre, quoad ea praesertim quae ex antiquitate allegat: quod tamen attinet ad monumenta recentiora, diligens est et accuratus.

tus, ac proinde uti proxime definitu possibilem, quin ultra longiori opus sit examine, aut novi Concilii convocatione.

Rursum: ex fide credendum est B. Virginem OsOTÓNOV seu Dei esse genitricem. Iamvero evidentia constat morali, quae assensum cuiusvis prudentis viri absque ulla oppositi erroris formidine profecto elicit, non posse cum tanta dignitate simul consistere originalis peccati maculam quae candidissimam Dei matris animam infuscaret, immo lethali inficeret veneno, irae filiam faceret, diabolo manciparet morte spirituali perderet. Ergo ex praeiactis principiis ilerum inferatur necesse est, eiusmodi immunitatem proxime definiri posse, cum ea liquido constet tum ex propositione quae de fide est, tum ex propositione quae evidens est evidentia morali, seu evidenter cum propositione, quae de fide est, connectitur (1). Haec autem moralis evidentia novum certitudinis gradum e declaratione Tridentini obtinuit, quod decreto suo B. Virginem comprehendere noluit, immo eam exclusit a propositionibus generalibus seu universalibus, quibus Apostolus ad omnes extendit homines primigeniae noxae propagationem; et praeterea eadem de causa tridentina ipsa Synodus declaravit sentire se cum universa Ecclesia, B. Virginem nullo unquam vel levi fuisse peccato inquinatam, speciali singu

Confirmatur

(1) Horret auris pia et religiosa, merito inquit Cornel. Mussus,dicere in Matre Dei quae invenit gratiam apud Deum... hanc tanlam,vel per instans,labem (originalem) fuisse etc. Conciones in Canticum B. V. MAGNIFICAT, ex italico idiomate in latinum versae. Coloniae 1618. Huic etiam rationi innititur card. Bellarminus in cit. consultatione sua pro definitione immaculatae Conceptionis sub Paulo V, ut inferat B. Virginem immunem omnino servatam Dei gratia ab omni labe in suo conceptu fuisse. Ait enim: Scripturae testan

tur B. Virginem esse veram Matrem
Dei Luc. 2: Concipies et paries ec.
Patres multi dicunt, et nulli contra-
dicunt, B. Virgini,qua Mater Dei est
convenire dignitatem et eminentiam
sanctitatis et gratiae super omnem
puram creaturam. Chrysostomus in
liturgia, et Theodoretus in Cantica
dicunt, B. Virginem esse puriorem
et honoratiorem quam Cherubim et
Seraphim. S.Gregorius M. primo cap.
libri primi Reg. dicit, B. Virginem
esse montem in vertice montium,
quia merita sua erexit super omnes
Sanctos et Angelos etc., etc.

Auctores ae

que graves qui negant proximam

larique Dei privilegio (1). His non minimum pondus accedit ex tot academiis, ex tot religiosis familiis, ex tot denique gravissimis theologis doctisque viris, paucis omnino prae illis refragantibus, qui uno ore B. Virginem, pro sublimissima divinae Matris dignitate, immunem a quavis originariae culpae labe proclamarunt (2). Haec demum omnia firmissimo veluti sigillo obsignat totius christiani populi consensus, qui uno et animo et corde et mente atque ore, ut saepe diximus, privilegium hoc in Virgine profitetur a veneratur pro summo Dei Genitricis munere quod in ipsa suspicit; ex quo proinde universali christianorum consensu ad illam moralem de qua hucusque disseruimus evi dentiam prope cumulus accedit.

S. II.

Argumenta theologorum negantium

definiri posse immaculatum B. Virginis Conceptum

Inter theologos, qui prorsus inficiantur controversiam quam agitamus, saltem proxime in eo quo explicavimus sensu, definiri posse, praecipui numerantur card. a Tur

(1) Sess. VI can. 23 qui ita se habet:Si quis hominem semel iustifica tum dixerit.... posse in tota vita sua peccata, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de Beata Virgine tenet Ecclesia, anath. sit. Cf. s. Thomam in 4. dist. 4 quaest. 2 et in Summa par. 3 quaest. 84 ar. 16. Item Suarezium tom. II in 3 P. disp. 4 sect. 4. Ex tridentini declaratione patet universales Scripturarum propositiones seu locutiones quibus dicitur: non est homo qui non peccet ; in multis offendimus omnes, septies cadit iustus; si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seduci

mus et veritas in nobis non est, alias que eiusmodi non minus universales quam illae sint, quibus praedicator originalis peccati in omnes Adae posteros propagatio,exceptionem admit. tere quoad B. Virginem. Quare igitur eadem exceptio non erit admittenda quoad immunitatem ab originali noxa in Conceptione eiusdem Virginis sanctissimae?

(2) Legesis Theophilum Raynau dum in op. Pietas Lugdunensis Opp. edit. Lugdun. 1665 tom. VIII TraAdi ctationis card. prim. §. 16. seqq. etiam Marraccium in cit. Bibliothe ca Mariana eiusque appendice.

recremata (1), Caietanus (2), Melchior Canus (3), card. Pallavicinius (4), Launoius (5), Lampridius (6). Ex his igitur potiora depromemus argumenta.

Nihil ab Ecclesia definiri ex fide potest, quod aperte atque expresse in sacris litteris, aut traditione non contineatur, aut saltem non intimo connectatur nexu cum eo quod expresse revelatum est, hicque nexus evidentia affulgeat vel physica vel metaphysica, atque ideo necessario ex eo deducatur. Cum vero eiusmodi non sit articulus de immunitate B. Virginis ab originaria labe in primo eiusdem conceptionis momento, consequitur eam decreto dogmatico definiri ab Ecclesia nulla ratione posse (7).

Sane si intimius rem perscrutemur, facili deprehendemus negotio nullum piae, quam vocant, sententiae fundamentum sive in sacris litteris, sive in traditione translucere, immo has aperte satis eidem adversari; sed illam unice ac totaliter inniti in agendi ratione quam servavit Ecclesia sequiori in aevo, et qua factum, ut festum Marianae Conceptionis ab ea probaretur. Iam vero qui plane hospes in theologicis disciplinis non sit, optime noverit, Ecclesiam in his instituendis, quae ad cultum et consuetudinem spectant, ratione aut probabili aut probabiliori posse moveri, prout vel ipse animadvertit Vasquezius (8). Quae cum ita sint, patet nullum exinde fundamentum ad edendam fidei definitionem Ecclesiae suppetere.

(1) In Conc. Basileensi, et in op. Tractatus de veritate Conceptionis beatissimae Virginis, pro facienda relatione coram patribus ConciliBasileae an. Domini MCCCCXXXVII. Mense Iulio. Romae 1547.

(2) Tom. III. Opusc. 6. Tract. I de Concept. B. Virginis. Lugduni 1541 fol. 70 seqq.

(3) De locis Theolog. lib. VII c. 3 n. 8 edit. Coloniae Agripp. 1585 fol. 222.

(4) In peculiari dissert. de Concep. B. M. V. Mss. mihi commodata.

(5) De B. Virginis Conceptu, de quo postea.

(6) In lib. De superstitione vitanda Mediol. 1740: in quo sub Lampridii nomine latet Muratorius.

(7) Ita card. Turrecremata et Caietanus in oper. cit. Qui tamen autumant adversam sententiam definiri posse.

(8) Tom. III. in 3. Par. s. Thomae disp. 227 c. 3, et ex eo refert probatque Franc. Veronius in Regula fidei cath. Cap. I §. 4.

definitionis possibilitatem

Rationum momenta

Confirman

tur

Ulterius confirmantur ex agendi ratione quam tenuere rom. Pont. et Concil. trid.

Festi Conceptionis 0biectum est dubium

Ex s. Thoma

Quam quidem ob causam neque Sixtus IV, neque lateranense Concilium sub Leone X celebratum, neque Sy-i nodus tridentina quaestionem hanc deciderunt. Quod satis ! cuilibet indicio est, neque romanos Pontifices neque Concilia alterutram sententiam tanquam fidei dogma definire potuisse (1). Et sane, quomodo quaestionem hanc definire potuissent, si nullum efficax testimonium pro Mariano privi- n legio, de quo disserimus, e Scripturis suppetit; e Patribus vero, qui in eius rei mentionem incidere, ii uno ore asseverarunt B. Virginem in peccato originali conceptam? Id videlicet Ambrosius super Psal. 118. conc. 6. Id Augustinus super Ps. 34 in illum vers.: Ego autem cum mihi molesti essent etc.; et lib. 2 De Bapt. Parvul. c. 24, et lib. 10 super Genes. ad litter. c. 18, et lib. 53. contra Iulian. cap. 9. Id Chrysostomus super Matth. Id Eusebius emissenus in 2 Conc. nativit. Dom. Id Remigius super Ps. 21, et Maximus in Serm. De Assump. B. V. adstruxere. Idem quoque affirmat Beda, super Missus est, Anselmus in lib. Cur Deus homo c. 16, Bernardus, ut posteriores mittamus (2); neque ullus Sanctorum contravenit. Hoc argumentum illud achilleum est, quo Erasmus omnium etiam Sanctorum testimonio non se existimat obruendum, si quando universis repugnaverit (3).

Adde adhuc incertum esse, num Ecclesia in festa Conceptionis Marianae celebratione sibi ut obiectum proposuerit immunitatem Virginei conceptus a peccato originali quandoquidem s. Thomas cum sibi obiecisset consuetudinem nonnullarum Ecclesiarum Conceptionis festum celebrantium, respondet eiusmodi celebritatem non esse totaliter spernendam eo quod saltem toleraretur ab Ecclesia romana, quae hoc festum non celebrabat, ac deinde subdit: Nec tamen per hoc quod festum Conceptionis celebratur, datur intelligi quod in sua conceptione fuerit sancta. Sed quia quo tempore sanctificata fuerit ignoratur, celebratur festum

(1) Ita Canus loc. cit.

(2) Quos enim hic deinceps recenset Canus, omnes praetergrediuntur

epocham de qua nos agimus.
(3) Ibid. cap. I.

« PoprzedniaDalej »