Obrazy na stronie
PDF
ePub

Neque, si sermo sit de re in abstracto, ut aiunt, spectala circa alterutrum placitum, aliquis est qui iure id inficiari possit, cum hoc toties romani Pontifices aperte declaraverint. Quotquot enim Pontifices a Sixto IV in posterum Constitutiones hoc de argumento ediderunt, hac expressa formula usi constanter sunt: Cum ab Apostolica sede nondum hoc fuerit decisum, vel alia eiusmodi, qua plane significatur posse romanos Pontifices, cum'id expedire iudicaverint, dogmatice rem hanc definire. Controversiae igitur cardo in eo vertitur, utrum pia sententia possit ab Ecclesia in concreto, ut loquuntur, definiri, et quidem quin longiori examine ac discussione opus sit, utpote satis ad liquidum explorata, atque omnimoda constans certitudine: id quod vocant proxime definibile. Quo quidem discriminatur ab ea definitione quae adhuc inquisitione eget, quippe cum res, qua de agitur, incerta adhuc, et dubia obscuraque permabeat: id quod ab iisdem remote definibile nuncupatur. Quo. circa in illorum theologorum sententia, qui tenent immaculatum Virginis Conceptum proxime definibilem esse, necessitas excluditur aut Concilii oecumenici, aut solemnis alterius inquisitionis ad articulum hunc definiendum.

Plures porro iique gravissimi auctores ita sentiunt, quos inter eminent Ambrosius Catharinus (1), card. Toletus (2) ac Bellarminus (3), Suarezius (4), Vasquezius (5), Gregorius

Quid sit , proxime, aut remote defe

nibile

Plures gravesque auclores censuere hanc

nominatum volo, qui in egregio suo opusculo de immaculata Conceptione superioribus annis Romae edito fervens desiderium suum pro hac de finitione dogmatica patefecit.' Cf. e. liam Mazzola De Beata Virgine Novarae 1845.

(1) Disputatio pro veritate imma. culatae Conceptionis B. Virginis Mariae. Senis 1532. lib. 3.

(2) Comment. in 3 P.s. Thomae quaest. 27 ar. 1 et 2 quod ego mss.

13UI palet ex cit. Consultatione seu Voto quod dedit card. Bellarminus in congregatione sac. Inquisit. Cardinalium habita sub Paulo V. an. 1617 die 31 augusti : quod quidem ex autographo eiusdem cardinalis delatum est ad Philippum IV Hispan. Regem, quodque nos infra afferemus.

(4) In 3. Par. Tom. II disp. 3. sect. 6.

(5) In 3. Par. Tom. II disp. 117. cap. ult.

legi.

controversiam esse proxime de

finibilem

Primum ble ius sententiae argumen

tum

Secundum argumentum

de Valentia (1), ut ceteros praeteream. Horum argumenta ad ea quae sequuntur revocari facile possunt.

Primo quidem ita arguunt. Certum est Ecclesiam posse controversiam hanc in se spectatam in alterutram partem dirimere ac definire. Iamvero nequit Ecclesia eam in partis adversantis favorem dirimere , cum iamdiu ac saepe sententiam de immaculato Conceptu piam vocaverit ac declaraverit; cum huic ipsi Virginis privilegio recolendo ac celebrando cultum, Officium canonicum , Missam , festumque decreverit; cum denique indulgentiis, favoribus, privilegiis huius mysterii cultores cumulaverit. Constat igitur, Ecclesiam posse piam unice sententiam definitione sancire (2).

Rursum: illud definitionis capax censetur et est, quod deducitur ex duabus propositionibus seu ut vocant praemissis quae ex fide sunt, aut saltem ex una praemissa quae ex fide est, et ex altera quae naturali ratione evidenter cognoscitur. Eiusmodi enim obiectum, seu veritas, aut, si lubet, propositio est implicite ac tacite, uti scholae loquuntur, a Deo revelata, ob necessarium nexum quo coniungitur cum iis, quae clare atque expresse a Deo revelata sunt. Si porro iis accedat Ecclesiae, seu romani Pontificis definitio, nemo catholicorum inficias ibit, illud obiectum, seu veritatem aut propositionem illam ab omnibus ex fide esse credendam (3).

Verum enimvero dillicultas circa eiusmodi nexum versatur , quem praeseferre debet propositio implicite a Deo revelata cum alia , seu cum aliis veritatibus, quae expresse , seu explicite ab ipso Deo revelatae sunt, ut edi queat dogmatica fidei definitio. Quandoquidem nonnulli autumant ad definitionis possibilitatem necessario exposci , ut propositio, quae definienda est, contineatur expresse alque explicite sive in Scriptura, sive in traditione, aut saltem ut ab hisce fontibus per consequentiam certam, necessariam atque evidentem deduci possit, et quidem non eviden

De nesu qui requiritur in

ter deductam propositionem et

veritatem expresse re

velatam

11) In 3. Par. disp. 2. quaest. 27.
(2) Ita Suarezius loc. cit.

(3) Ita Crespius in op. cit. Propugnaculum 2 disp. 2.

tia modo logica aut ratiocinativa, verum etiam physica aut metaphysica, quae in ipsa materia, ut aiunt, et in consequente fulgeat, cum scilicet altera praemissarum propositionum evidens naturae lumine sit, altera vero certitudine fidei certa. Quod si altera praemissarum propositionum ρηθως και απλως seu ad verbum et simpliciter in Bibliis minime contineatur vel reperiatur, aut altera certa quidem sit, sed sola certitudine morali, vel etiam solum propositione opposita probabilior, ex horum auctorum sententia enunciatio, quae inde descendit, definitu impossibilis censenda est. Plerique tamen huic principio refragantur vehementer, quibus scilicet ad possibilitatem definitionis obtinendam satis est, ut propositio ad christianam religionem spectans implicite in Scriptura aut in traditione contineatur; vel saltem ut ex certa fidei propositione atque ex altera evidente deducatur necessario, sive isthaec evidentia e facto exurgat in Ecclesia notissimo, sive moralis evidentia sit quae omnem prorsus formidinem contrarii excludat; idque etiamsi pauci catholici de tali dubitent evidentia, seu de intimo ac necessario nexu quo illa doctrina cum veritatibus expresse a Deo revelatis copulatur.

Posterior haec conclusio, quippe quae maximi est ne gotii, pluribus, iisque gravissimis auctoritatis ac rationum momentis exemplisque a suis patronis adstruitur atque illustratur (1).

Ceteris porro brevitatis ergo praetermissis, eam ex generalibus evincunt promissis quae Christus saepe fecit Ecclesiae de iugi praesentique Spiritus Sancti ope atque auxilio in iis omnibus, quae ad fidem moresque pertinent, quin id ad ea coangustetur quae expresse ac diserte sunt revelata, aut ad ea tantum quae metaphysica ac physica evidentia cum iis connectuntur. Eiusmodi sunt, quae Matthaei ultimo leguntur: Ecce Ego vobiscum sum (docentibus) omnibus diebus usque ad consummationem seculi: nec non lo. 14, 26

Quomodo constituatur

sufficientia nexus quoda

agitur

Generales Christi proParaclitus autem Spiritus Sanctus , quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. Hunc ipsum iam vocaverat Christus ibidem Spiritum veritatis, ut maneat vobiscum, inquit, in aeternum. Et c. 16, 12. 13. item discipulis suis dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere : sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. His aliisque pollicitationibus Ecclesia fulta haud dubitavit plures dirimere controversias identidem erortas, quamvis conceptis verbis definitae veritates in Scriptura aut traditione nusquam reperirentur , neque ille physice aut metaphysice evideos nexus cum iis, quae expresse sunt revelata, constaret.

missiones

(9) Legesis Tb. Strozzi Op. cit. P. II lib. X. Plura de his scribit Suarezius in Tractatu de Fide Disput. 2

de obiecto seu subiecto materiali fi-
dei sect. 1 seqq.

Et quidem, hi pergunt auctores, numne semel, antequam aliqua ex eiusmodi veritatibus dogmatice ab Ecclesia definiretur, vel inter ipsos doctores catholicos maximae dubietates ortae sunt ac graves diu incaluere quaestiones ? Ex quo sane apertum fit, veritales illas non ea mataphysica aut physica consecutionis evidentia affulsisse. Id porro , ceteris exemplis omissis, luculentissime videre est in controversia de librorum divinorum canonicitate, quam vocant; omnium scilicet illorum qui divini habentur tum veteris tum novi Testamenti, quos deuterocanonicos appellant. De horum enim plerisque nulla iniicitur sive aperta sive tacita mentio in libris qui protocanonici nuncupantur. Dein temporis successu deficientibus monumentis traditio in aliquibus ecclesiis incerta ac subobscura permansit, adeo ut paulo ante tridentinam Synodum nonnulli e catholicis adhuc in dubitatione haercrent (1). Tamen a tridentinis Patribus decreto dogmatico dirempta est controversia , Confrmatur ulterius

Confirmatur

(1) Sic Nicolaus de Lyra sec. XV in praefat. super librum Tobiae ed. Lugdun. 1590. Tom. II col. 1195. Ilem s. Antoninus Chronic. Par. I tit. 3 cap. 4 edil. Lugdun. 1586. Tom. I pag. 65 Alphonsus Tostatus Comment. in Hieronymi prolog.Ga

leat. sec. XVI. Poxofat Bibl. Complut. 1515. Card. Caietanus Praefalo com. in omnes libros authenticos Vet Test. Lege lamen quae scripsimus in tract. De locis theol. Par. 2. sect. 1 cap. 1 Prop. 1 n. 60 seqq.

atque uti ex fide credenda proposita fidelibus est divinitas omnium et singulorum librorum cum suis partibus omnibus prout in editione vulgata legi consuevere (1).

Quapropter Magnus Gregorius in epistola Ad universos Regni Childeberti episcopos pro certo id sibi assumens scribebat: Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit ; aut negotium emerserit , cuius vehemens sit fortasse dubietas, et pro sua magnitudine iudicio Sedis apostolicae indigeat; examinata diligentius veritate , relatione sua (episcopus arelatensis) ad nostram studeat perducere notionem; quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari (2). Exinde s. Thomas generatim constituit : Hoc pertinere ad auctoritatem summi Pontificis , ad quem maiores et difficiliores Ecclesiae quaestiones referuntur, ut dicitur in Decret. dist. 43 ... et huius ratio est, quia una fides debet esse totius Ecclesiae secundum illud I. ad Cor. 2: Idipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Quod servari non posset, nisi quaestio fidei de fide exorta determinetur per eum, qui toti Ecclesiae praeest: ut sic eius sententia firmiter teneatur. Et ideo ad solam auctoritatem summi Pontificis pertinet nova editio Symboli, sicut et omnia alia quae pertinent ad totam Ecclesiam (3). Itaque in catholicis controversiis nulla est praescribenda coarctatio ad ea tantum quae expresse sunt revelata.

His addunt, adversariorum theorema novatoribus favere, qui nihil aliud de fide admittendum esse contendunt, quam quod expresse in verbo Dei contineatur, atque hac de causa inficiantur Ecclesiam aut romanum Pontificem iudicem esse controversiarum, prout iam ante animadverterat Catharinus (4).

Cum vero praestabilitum firmiter illud sit principium, haud necessario ad alicuius articuli definitionem requiri, ut hic in Dei verbo scripto aut tradito expresse continea

Urgentur adversae sententiae incommoda

(1) Sess. IV. (2) Lib. V Epist. 54. Opp. edit: Maurin. Tom. II col. 784.

(3) 2 2 q. 1 ar. 10.

14) In Disputatione pro immaculata.B. Virginis Conceptione lib. la et lib. III,

« PoprzedniaDalej »