Obrazy na stronie
PDF
ePub

Veteres scholastici operum antiquiorum Patrum inopia laborarunt

Confirma

tur ex Bellarmino

Ecclesiaeque sensus testes. Et haec quidem si tum s. Bernardi, tum s. Thomae opinio reipsa uti piae sententiae adversans traducatur: quod tamen nobis non probatur, uti ex iis, quae de germana angelici praesertim Doctoris mente suis locis attulimus, abunde constat.

Sed alia hoc loco, gravis sane, praetereunda non est generalis licet animadversio, quae cum ad excusandos hac in re veteres illos scholasticos plurimum facit, tum non parum confirmat id quod contendimus, nihil nempe validum ex illorum auctoritate posse adversus piam sententiam opponi. Nam scholastici illius aetatis doctores in iis versabantur temporum rerumque adiunctis, ut tum ob veterum ecclesiasticorum monumentorum inopiam, tum ob artis criticae neglectum, tum etiam, ad graecos atque orientales Patres quod attinet, ob linguarum imperitiam et versionum defectum, germana Patrum antiquiorum scripta maximam partem ignorarent. Libet hoc cl. Bellarmini auctoritate comprobare in ea consultatione, quam de hac ipsa cui inhaeremus quaestione, de immaculato scilicet Virginis Conceptu, exaravit (1). Cum enim principio negasset Bellarminus fieri posse ut Patres omnes piae huic sententiae refragarentur, sibi deinde ex Caietano obiicienda proponit verba s. Bonaventurae in 3. Sent. Dist. 3 ita scribentis: Communiter sancti solum excipiunt Christum ab illa generalitate, qua dicitur: Omnes peccaverunt in Adam. Quid porro ad haec Bellarminus ? « 2. Dico, reponit, sanctum Bonaventuram nullum Patrem sanctum, nisi s. Bernardum et s. Anselmum citasse; neque enim poterat, quia paucissimos noverant illo tempore scholastici, qui Magistrum sequebantur, qui vix citat Augustinum, Ambrosium et Hilarium. Itaque verba illa Bonaventurae: Communiter Sancti solum excipiunt Christum, intelliguntur de paucis illis, quos noverant tunc scholastici. 3. Dico quod verba eadem s. Bonaventurae satis indicant eum

(1) In Voto ms. ex autographo eiusdem cardin. in Congregatione s. Inquisitionis pro immaculata B. Vir

ginis Conceptione habita sub Paulo V. die 31 augusti an. 1617; quod apud me servo.

loqui de Sanctis, qui non expresse loquuntur de B. Virgine, sed solum in genere dicunt solum excipi Christum a peccato originali, quod est verum de illis, qui ex vi Conceptionis concipiuntur sine peccato originali; sed inde non sequitur excipi non debere Virginem, quae non ex vi conceptionis, sed ex gratia Christi praeservata fuit. Itaque absolute negamus omnes sanctos antiquos esse contra nostram sententiam, immo vix unus aut alter invenietur. Et nos habemus multos in contrarium. Ego vidi quos citat Ioannes a Turrecremata, et quos Ioannes Capreolus: et cardinalis Caietanus, qui est ultimus, adducit decem Patres et quinque scholasticos, et de Patribus dicit se distincte posuisse nomina et loca et verba. Excutiam breviter loca decem Patrum ». Ostendit porro Bellarminus nullum eorum penitus piae contraire sententiae; nonnullos ex iis inter Patres minime recensendos, utpote haereticos; nonnullos demum ne extitisse quidem (1). Quos cum et nos excutierimus in priori huiusce lucubrationis Parte, non vacat ea heic iterare. Ad Caietanum autem speciatim quod attinet, paulo post, unde is deceptus fuerit in decem Patribus illis recensendis, et ex ipso Melchior Canus, aperiemus.

Interim ex illa sanctorum Patrum tum latinorum tum potissimum graecorum ignoratione factum est, ut scholastici illi veteres de gravissimis catholicae doctrinae capitibus perractantes, cum sibi plurima traditionis internoscendae intrumenta praesto haud essent, in pelagus, ut ita dicam, lumanarum ratiocinationum sese coniicere coacti sint. Neque proinde mirum si aliqui ex ipsis, uti iam pridem Caus (2), postea vero eruditus auctor, quem supra laudaimus (3), scite observarunt, in hoc veluti pelago naufragium dentidem perferre debuerint; cum humanae mentis, utut ubtilis ac peracutae, rationes ex se infirmae semper exi

(1) Quinam ii sint ex dicendis pa

efiet.

(2) De locis lib. 8. c. 1.
(3) Io. Bapt. Federicius ord. Bene-

dict. in op. cit. La immacolata Can-
cezione della B. Vergine Maria.
pag. 312. seq.

Quo sensu ex eod. Bellarm.veteres Patres exceperint solum Christum ab

originali pec

cato

Quo scholasticos duxerit inopia monumentorum

stant ad capita christianae fidei constituenda. Id porro ipsum contigisse dici merito poterit in hac etiam de Virgineo immaculato Conceptu doctrina: quamquam, cardinali Toleto rite adnotante (1), non omnes antiquiores illi scholastici in adversa sententia consenserunt, sed ex illis non pauci omnino repugnarunt. Sed dum illi theoretice e penu suo philosophantes varia inter se promebant, pastores eccleptabant,pra- siarum, Christique sub illorum regimine fideles Virgineae Conceptionis cultum practice quotidie magis provehebant, ceptionis cul- atque hinc in eiusdem mysterii studio ac veneratione christianorum corda incalescebant.

Dum theoretice scholastici disce

ctice promo

vebatur Con

tus

Quare sileamus de recentioribus scriptoribus

sive

hu

De scriptoribus porro reliquis, qui aetatem illam scholasticorum veterum subsecuti sunt, quique magno numero ex professo de hac egerunt quaestione, nihil dicendum nobis esse duximus. Cum enim controversia isthaec in scholis theologicis late agitari coepta fuerit, prout iam animadvertimus, alii theologorum aienti, alii vero neganti tenaciter adhaesere placito, sive quod reipsa ita sentirent, etiam quod partium studio, uti non raro fit, commoverentur: atque adeo acriter ac perdiu utrimque dimicatum est. Quare in tanto animorum conflictu, non est cur iusmodi scriptorum ulla pro re nostra ratio sit habenda. Et quamvis adversae partis sectatores in causae suae patrocinium haud paucos e veteribus de schola theologis proferre potuerint, tamen progressu temporis factum est, ut quantum illa pars et numero decresceret, et auctoritate caderet, tantum altera et asseclarum numero augesceret, et auctoritate ita praevaleret, ut aemulam vix inde non obrutam diceres (2). Siquidem pleraeque omnes religiosae fa-va miliae, academiae quotquot in Europa universa sunt celebriores, doctores scientia ac sanctitate praestantes piam

(1) Comment. in 3. Part. s. Thomae quaest. 27, quod manuscriptum asservatur in bibliotheca Collegii romani.

(2) Sane Caietanus in Tractatu de

Conceptione Lugduni 1841. cap.5. scribit: Doctores tenentes B. Virginem esse praeservatam (ab originali peccato) esse numero infinitos, si ad modernos spectemus. Martinus vere

ultro amplexi sunt sententiam (1); immo ex academiis non paucae sacramenti sese religione obstrinxerunt ad eam strenue defendendam (2).

Sed contentiones hasce premere magis silentio praestat, quando et romani Pontifices Constitutionibus suis silentium eisdem districte indixerunt (3); et ipsum lenius seculi huius ingenium ab eiusmodi concertationibus abhorrens, ut de illis taceatur facile suadet.

CAPUT VI.

DE VARIIS THEOLOGORUM PLACITIS

CIRCA DOGMATICUM DECRETUM

DE IMMACULATO VIRGINIS CONCEPTU

Gravis quam inivimus disceptatio de immaculati Virginei Conceptus sententia, in eum iam videtur deducta locum, ut satis in illa fundamenti inesse liqueat, quo dogmaticae definitionis sit capax; nimirum ut veluti articulus ex fide credendus proponi ab Ecclesia possit. Sed quoniam e recentioribus theologis alii affirmant, alii vero negant, nostrarum esse partium ducimus utrorumque singillatim ex

Lipenius in Bibliotheca reali theolog. Tom. II verb. Mariae Conceplio immaculata, intra sec. XVII centum et triginta septem auctores recenset, qui peculiares libros seu Tractatus ad Conceptionem immaculatam adserendam vindicandamque typis vulgarunt.

(1) Consule inter ceteros Io. Antonium Velasquezium Dissertationes et adnotationes de Maria immaculate concepta Lugduni 1653. Diss. IX De cunctis sacris ordinibus et religiosis familiis Mariam immaculate conceptam profitentibus et docentibus pag. 361 seqq.: : nec non Diss. VIII De cunctis orbis chri

stiani academiis piam de immuni-
tate opinionem tenentibus pag. 356
seqq. praeterea Hippolytum Marra-
cium, Bibliotheca Mariana, et ap-
pendix ad Biblioth. Marianam Co-
loniae Agripp. 1683.

(2) Adi Bened. Plazzam op. cit.
Causa immac, etc. Act. VII. art. 3.

(3) Silentium istud adversanti parti prior indixit Paulus V Constitut. edita die 6 iul. 1616, ac iterum decreto ss. Inquisit. die 31 augusti an. 1617, quoad actus et conciones ; postea Gregorius XV decreto pariter ss. Inquisition. die 24 maii 1621 illud extendit ad scripta et ad sermones privatos.

Theologi discrepantes circa dogmaticum decre

tum de immaculato Virginis Con

ceptu

Ordo disquisitionis

Controver

sia definiri potest

pendere ac simul conferre rationum momenta, quibus ad proprium placitum tuendum permoventur. Hoc enim haud parum novae lucis toti huic disceptationi allaturum confidimus, ac illud demum facilius inde constiturum, quid hac in re verum sit, aut ad verum magis videri debeat accedere. Ne autem si haec simul omnia complectamur prolixitas lectori fastidium creet, disquisitionem hanc quatuor exequemur paragraphis, in quarum prima theologorum affirmantium, in altera theologorum negantium afferemus argumenta, in tertia utriusque partis argumentorum collationem instituemus, in postrema demum magis idoneam, quae nobis visa est, viam indicabimus quae ad optatum finem perducat,

S. I.

Argumenta theologorum asserentium

immaculatum B. Virginis Conceptum posse definiri

Heic mens nobis non est eorum texendi catalogum qui censuerunt definiri immaculatae Conceptionis controversiam posse siquidem hoc alii iamdiu abunde praestitere (1).

(1) Nempe p. Thomas Strozzi S. I. qui in sua Historia controversiae cit. Par. II. lib. 10. c. 6 iam retulerat, plures academias editis thesibus propugnasse immaculatae Conceptionis definibilitatem: cumque huic placito sese opposuissel Hyacinthus Arpalego, eum confutavit Crespi a Borgia episcopus oriolensis in op. cui titulum fecit:Propugnaculum theologicum definibilitatis proximae sententiae pie negantis beatissimam Virginem Mariam in primo suae Conceptionis instanti originali labe fuisse injectam. Valent. 1653. Deinde vero ibid.cap. 28 catalogum texuit auctorum qui eiusmodi definibilita

tem, ut vocant, propugnarunt, ac supra viginti recenset ex diversis Ordinibus, et episcopis; septemdecim praeterea sola Soc. Iesu; quibus adiecit saltem uti privatos doctores, episcopos illos ac theologos, qui in Concilio basileensi pro definitione huius privilegii steterunt, nec non eos omnes qui in Concilio tridentino pro eadem definitione decertarunt ; qui quidem, referentibus Ambrosio Catharino atque Pallavicinio, plerique fuerunt, quos inter Ludovicus Alliaga viginti quinque episcopos ex Ord. Praedicat. recenset. His plures alii ex recentioribus adiici possent, et prae ceteris bonoris causa cl. card. Lambruschinium

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »