Obrazy na stronie
PDF
ePub

que professi sunt; ita ut Ecclesiae censuram haud fuisset vitaturus, qui contumaci animo contrarium placitum propugnasset. Idque iure merito; cum Ecclesia in suis actibus ad cultum speciatim spectantibus Spiritu Dei ducatur, neque falli, neque filios suos decipere queat (1). Quae cum ita

(1) Consule Benedict. XIV. De Beatific. et Canonizat. Sanctorum lib. 1. cap. 42-45.

Quoniam hoc in Capite sermo est de scholasticorum placitis, commoda mihi sese offert occasio proferendi, prout pollicitus sum, antiquiorum scholasticorum sententias quoad originale peccatum, ut exinde magis eluceat, quidnam sibi voluerint, Adum visi sunt adstruere B. Virginem Conceptam in peccato fuisse.

Primus itaque esto Rupertus abbas, qui peccati originalis nomine non aliud intelligit quam vitium seu voluptatis carnalis vitium, quo exempta fuit B. Virgo in activa Christi Jesu conceptione. Comment. in Cantic.lib.1.Opp. edit. Coloniae Agripp. 1577. tom. II Par. 2. fol. 1. col. 1. Sic enim B. Virginem alloquitur: Non fueras experta vitium huius seculi, vinum voluptatis carnalis sine cuius ebrietate nulla unquam mulier praeter te concipere potuit aut poterit. Ex quibus facilius intelligitur eorum verborum sensus quae ibidem adiecit, et nobis obiici solent: Et tu quidem veraciter dicere poteras: Ecce enim in iniquitatibus concepta sum ec.Patet enim de conceptione activa ipsum loqui. Ruperto succedat abbas alter Hunaldus qui s. Bernardi aetate floruit. Is in Epistola ad Ioannem praepositum, quae extat inter Epistolas Philippi Abbatis Bonaespei Duaci impressas pag.97 seqq. videtur reponere peccatum origina

le in carne seu concupiscentia qua caro progignitur: haec enim scribit de Christi conceptione quae in B. Virgine peracta est In conceptione virginali non solius naturae cursus, sed alia penitus causa primum operata est, licet aliae sint subsecutae. Alia causa non creata supervenit, quae carnem Verbo Dei personaliter uniendam de carne Virginis sequestravit, et eandem ab originali peccato mundavit.

Tertius sit Petrus pictaviensis, qui in Summa sententiar. Par. 2. c. 19 ex ed. Hugonis Muthoud monachi Maurini Paris 1655. pag.157. scribit: Praeter hos defectus inest etiam quidam alius defectus humanae naturae post peccatum, scilicet quaedam foeditas, quaedam labes proveniens ex ferventi coitu parentum, quae causa originalis peccati, ET ETIAM ORIGINALE PECCATUM; se

cundum quosdam reatus poenae, id est debitum que homo obligatus est poenae temporali vel aeternae pro peccato primi hominis, et illud debitum non est poena nec est culpa, et ita non est peccatum, sed tantum est originale peccatum. Sicut istud, EST HOMO MORTUUS, NON TAMEN EST HOMO; et dicitur originale peccatum, quoniam ex peccato parentum obligati sunt homines poenae..... Unde pluraliter dicit Propheta: IN

PECCATIS MEIS CONCEPIT ME MA

TER MEA, id est in concupiscentia et ignorantia, quandoque singula

Soliditas argumenti exinde deducti

sint, ea nos ita argumentantes in rem transferimus nostram. Licet anteactis seculis, seu cum nondum Conceptionis festum ab universa Ecclesia fuerat receptum, potuerint et s. Bernardus, et s. Thomas ac reliqui scholastici aut du

riter dicitur peccatum originale, quoniam ignorantia pendet ex concupiscentia.

Deinde pergit referens aliorum sententias pag. 159. Dicunt quidam quod originale peccatum partim est ex vitio concupiscendi partim ex carne corrupta. Unde ad hoc ut Christus immunis esset ab originali peccato, oportuit carnem quam assumpsit mundari. Nam forte si non esset mundata, licet sine concupiscentia conciperetur, originale peccatum haberet Christus. Ex alia sententia Non dicitur originale, quoniam a carne corrupta caro trahitur corrupta. Sic enim Christus habuisset originale peccatum ; quoniam caro eius ex carne Virginis, quae per originale peccatum corrupta erat, traducta fuit; sed ideo originale dicitur, quoniam illa propagatio libidinose fit.

Idem auctor ibidem distinguit peccatum originale a carnis corruptione. Vocat carnem corruptam ob Adae peccatum, dicitque etiam corruptam ob propriam originalem culpam, atque exinde infert carnem Christi fuisse peccato obnoxiam, in priori scilicet sensu. En eius verba: Si quaeratur: an caro Christi fuerit obnoxia peccato, CONCEDI POTEST hoc sensu, id est caro quae est Christi. Falsa vero hoc modo: caro in Christo fuit corrupta... Nec tantum mundata fuit caro Christi in conceptione, sed etiam reliqua caro Virginis, in qua est omnino

extinctus fomes peccati, ut postea non potuerit peccare.

Referens ibidem aliorum placita circa rationem qua per baptismum deletur peccatum ait: Dicunt quidem quod sicut duo sunt in baptismo, id est aqua et Spiritus: ita ibi do duo mundantur, scilicet anima et caro: haec ab ORIGINALI PECCATO, illa a corruptione carnis. Ex quibus patet apertissime, iuxta illius aetatis scholasticos ipsum censuisse pec- 0 catum originale inhaesisse carni ex Adam progenitae, adeoque et mundationem et sanctificationem etiam in Virgine ad carnem referri.

Immo vero nonnulli eo progressi sunt, ut ne in sensu quidem nuper exposito admiserint in Virgine car- дае nem maculatam aut corruptam, uti tar testatur idem Pictaviensis in tract. De fide et operibus scribens: Quidam volunt dicere, quod sicut ante pecem catum, in Adam fuit illa particula munda et sancta; ita post peccatum et in ipso Adam, et in omnibus successoribus recta linea usque ad Ma-et riam iam conservata sit. Et hoc di- ta cunt a Gregorio se habere. Quod ille homo ab ipsa conceptione plenus gratiae et veritatis fuit, et quod tantam habuit sapientiam, quod augeri non poterat, ut multae auctoritates testantur.

Possem eiusmodi auctorum catalogum qui originale peccatum in carne et concupiscentia, qua generatio perficitur, constituerunt longius protrahere; at opus non est, cum

bitare de eius sanctitate, aut vero etiam eam inficiari; post tamen quam illud universim celebratur, et a summis Pon=tificibus est sancitum, profecto ipsi vi admissi theorematis unoque ore proclamati, si aetate hac nostra in vivis agerent, necessario profiteri cogerentur eiusdem conceptionis sanctitatem, seu immunitatem in hoc conceptu a quavis labe ac sorde peccati. Hoc argumentum ineluctabile est, neque alia indiget probatione. Quis enim neget, hos ipsosmet auctores doctoresque ceu temerarios habituros nunc fore illos, qui huic doctrinae refragari auderent? Ne igitur doctores illos aut secum ipsis improvide committere dicamus, aut alogicos vocemus (quod iniurium ipsis esset, imo et iniquum), fateamur necesse est, eos ad unum omnes ex principio ab ipsis recepto, atque ex causalis vinculi ratione quod intercedere professi sunt inter sanctitatem Virginei ortus ac festam eiusdem sollemnitatem in Ecclesia vigentem, causae nostrae seu patrocinio immaculatae Conceptionis absque ulla dubitatione fore adstipulaturos.

2

Exinde sequitur, scholasticos, doctoresque omnes medii quod nuncupant aevi, quamvis primo obtutu piae sententiae de immaculato Conceptu adversari videantur, reipsa tamen totidem esse sententiae eiusdem patronos. Sed et illud praeterea sequitur, haud opponi eos posse velut intermissae per eam aetatem, in qua floruerunt, traditionis testes; cum ipsi habendi omnino sint uti privati doctores, quippe qui fundamento, quod est in Ecclesiae agendi ratione et consuetudine situm, quodque praecipuum hac in re est, carentes, propria tantum prompsere sensa: dum contra quoad Virgineae nativitatis sanctitatem eiusmodi erant fundamentum nacti. In hac porro iidem ipsi adserenda ita

allata testimonia sufficiant. Legesis Strozzi op. cit. Controversia della Concezione ec. lib. 3. c. 24. 25. Quis interim miretur, eos scholasticos qui cunctanter adeo de peccato originali scripserunt, hasque peccati originalis notiones imbiberant, B. Virginem in

peccato originis conceptam tradu-
xisse, cum per id nil aliud significa-
tum voluerint, nisi illam parentum
concupiscentia genitam fuisse? In
quo profecto nihil est quod piae ob-
sistat sententiae.

Corollarium

Scholastici suam protulere sententiam ut doctores privati

S. Bernardi verba

Verba s. Thomae

se gesserunt, ut veluti in antecessum implicite ae virtute sanctitatem Virginei ipsius conceptus professi sint, si quando huic illud ipsum fundamentum, festum scilicet Conceptionis ab Ecclesia celebratum, accessurum esset: quod quidem reipsa videmus a pluribus iam seculis solemniter

accessisse.

Dixi praefatos auctores privatorum doctorum personas, quod ad hoc spectat argumentum, gessisse propria sensa promentes, non autem uti intermissae traditionis testes sese exhibuisse. Siquidem tum s. Bernardus tum Angelicus, de quorum auctoritate potissimum (saltem si adversariorum menti standum esset) solliciti esse debemus, utpote qui ceterorum agmen ducunt, se paratissimos ad propriam sen- o tentiam corrigendam ostendunt, si aliter romanae Ecclesiae, cui addictissimi erant, quoquomodo visum fuisset. His enim verbis claraevallensis Doctor epistolae suae finem imponit: Quae autem dixi, absque praeiudicio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim Ecclesiae auctoritati atque re examini totum hoc, sicut et cetera, quae eiusmodi sunt, uni versa reservo: ipsius si quid aliter sapio paratus iudicio emen- ati dare. Doctor autem aquinas in illo ipso articulo in quo q videtur piam improbare sententiam, infert eam non esse totaliter improbandam ex eo quod romana Ecclesia Conceptionis celebrationem in aliis ecclesiis toleret, etsi ipsa illam non celebret, ut ipse ait. Habes eius verba: Lice romana Ecclesia Conceptionem B. Virginis non celebret, tolerat tamen consuetudinem aliquarum ecclesiarum illud fe stum celebrantium. Unde talis celebritas non est totaliter improbanda (1). Quamvis autem ibidem addat s. Doctor, in nonnullis ecclesiis festum Conceptionis celebratum, quod ignoraretur momentum sanctificationis; tamen oppositam doctrinam ipsemet iam tradiderat in lib. 1. Sent. dist. 44. q. 1. ar. 3. ad. 3 dicens: Puritas intenditur per recessum « contrario, et ideo potest aliquod creatum inveniri, quo esse purius potest in rebus creatis, si nulla contagione peccati

ideo

nihil

(1) 3. P. q. 27. ar. 2. ad 2.

L

༥་

inquinatum sit, et talis fuit puritas B. Virginis, quae peccato originali et actuali immunis fuit. Fuit tamen sub Deo, in quantum erat in ea potentia ad peccandum (1). Ubi duo sedulo sunt animadvertenda. Primo, quod Angelicus eadem ratione dixerit B. Virginem immunem ab originali peccato fuisse, qua eam immunem ab actuali noxa asseruit: iamvero ideo extitit immunis Virgo Maria ab actuali peccato, quia numquam illud admisit: ergo e s. Doctoris sententia immunis pariter fuit ab originali macula, quia illam numquam incurrit. Secundo, quod comparet eius puritatem quoad recessum a peccato cum ipsa Dei puritate, ita tamen ut in ea, quippe mera creatura, potentia ad peccandum extiterit, Deo inesse non potest. Locutus proinde est Aquinas de immunitate omnimoda quam Virgo ex divina largitate in ipso conceptu suo adepta est. Quod vero attinet ad verum cultus obiectum quod in Conceptionis festo proponitur, ceteris omissis, quorum alia suo loco attulimus, alia etiam infra afferemus, nunc pariter dubitatio omnis submota est per pontificias Constitutiones perque ritum adiicendi in Missae praefatione a sacrum facientibus: Et te in Conceptione immaculata; qui in Ecclesia fere universa ac Romae praesertim est receptus. Quae cum ita sint, nemo per se ipsum non perspicit, haud aliam unquam mentem Ecclesiae fuisse, quam insigne hoc B. Virginis privilegium in festa Conceptionis celebratione recolere.

quae

Neque s. Bernardus

neque s.

ciunt dogmaticae definitioni de sanctitate Conceptionis B. V.

Itaque ex hisce concludere nobis fas omnino erit, neque S. Bernardi neque s. Thomae, neque aliorum antiquiorum doctorum, qui eos hac in parte sunt secuti, peculiarem Thomas offisententiam dogmaticae de immaculato Deiparae Conceptu definitioni obsistere quidpiam posse; cum ea praesertim scripserint aetate, in qua nondum penitus manifeste haec liquebat sententia, ac potissimo ipsi destituerentur fundamento, quod huic postmodum accessit quaestioni: hincque eos ut privatos doctores esse existimandos, qui propriam singularemque tulerint sententiam, non autem uti traditionis

(1) Op. edit. Rom. 1570.

« PoprzedniaDalej »