Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

Quidquid enim de his criticis disceptationibus sit, illud ratum compertumque est, s. Bernardum, aliosque quos memoravimus doctores, in primis vero s. Thomam, ad unum omnes sanctum habuisse Mariae Virginis ortum, ea impulsos ratione, quod eius Nativitatis sollemnitas ab Ecclesia universa celebraretur. Quamvis notum id sit atque ab omnibus admissum, iuverit tamen tum Abbatis claraevallensis tum angelici Doctoris testimonia describere, quippe quae fini quem spectamus peropportuna. Haec porro sunt quae habet s. Bernardus in epistola quam saepius laudavimus ad canonicos lugdunenses: Sed et ortum Virginis didici nihilominus in Ecclesia et ab Ecclesia indubitanter habere festivum atque sanctum, firmissime cum Ecclesia sentiens, in utero eam accepisse ut sancta prodiret..: fuit procul dubio et Mater Domini ante sancta quam nata: nec fallitur omnino sancta Ecclesia sanctum reputans Nativitatis eius diem, et omni anno cum exultatione universae terrae votiva celebritate suscipiens (1). Sanctus vero Thomas, propositis

logiae contrariam adstruere senten-
tiam videatur, exinde factum, ut im-
maculatae Conceptionis vindices di-
versas iniverint vias, quibus s. Docto-
rem ad piae sententiae patrocinium
adducerent. Nonnulli, uti card. Sfon-
drati in op. Innocentia vindicata ty.
pis monast. s. Galli 1695 in 4, alle-
gant testimonia ex supposititiis opu-
sculis s. Thomae, cuiusmodi est 4 De
salutatione angelica: dein ex opusc.
6 verba proferunt ex Comment.in E-
pist. ad Galatas et ex Comment. in
Epist. ad Rom.: quem cardinalem
hac in re plures sive antiquiores si-
ve posteriores vel praecesserunt vel
secuti sunt. At fr. Bernardus Maria
de Rubeis in suis Dissertat. criticis et
apologeticis. Venet. 1750 ostendit
ea esse adscititia. Alii eo se recepe-
runt,
ut contenderent illa Aquinatis
loca in quibus contrariam adstruit

[ocr errors][merged small]

sententiam, quae quidem ad 15 numerantur, fuisse corrupta: verum eruditus idem auctor Diss. cit. falsum dir id esse luculenter evincit. Alii deni- edit que adnisi sunt ostendere, ex principiis s.Thomae aliorumque illius aelatis scholasticorum circa generationis rationem, ac circa modum transfusionis peccati originalis, huiusque naturam, eum nulla ratione in locis, quae ex ipso aliisque scholasticis adducuntur, piae adversari sententiae: quos inter eminet doctus p. Nicolaus Cr chovius in cit. opusculo: Angelici Doctoris s. Thomae Aquinatis de beatissimae Virginis Deiparae immaculata Conceptione; et Ioan. a s, Thoma in suo cursu theologico pari. ter cit. quibus ego libenter assentior. Adi quae scripsimus P. I. cap. III. (1) Epist. cit. n. 3. et 5.

sibi de more difficultatibus adversus sanctitatem nativitatis B. Virginis, ita sequitur: Sed contra est, quod Ecclesia celebrat Nativitatem beatae Virginis; non autem celebratur festum in Ecclesia nisi pro aliquo Sancto. Ergo B. Virgo in ipsa sua Nativitate fuit sancta. Fuit ergo in utero sanctificata (1). Aliorum testimonia silentio praeterimus; cum his enim ceteri omnes consentiunt. Interim constans haec animadvertatur illatio: Ecclesia festum celebrat Nativitatis B. Virginis: ergo B. Virgo sancta nata est.

Collatio inter nativitatem et conceptionem B. M. V. Scripturae

ortu prorsus

tacent

Heic praestat, antequam ulterius procedamus, collationem instituere inter nativitatem B. Virginis, atque ipsius conceptionem. De ortus B. Virginis sanctitate alte silet Scriptura, nulla plane facta nativitatis Marianae mentione, sicuti et de conceptione conticescit. Ad haec Scriptu- de B. M. V. ra, ut alias animadvertimus, promiscue tum de hominum conceptione tum de eorumdem ortu in peccato loquitur, ubi expressam nonnullorum exceptionem non exhibet, uti de sanctissimo Praecursore, et, quod plerisque placet, de Hieremia. Patres quoque eadem sese gessere ratione; quos inter Augustinus in epistola ad Dardanum sine ulla exceptione affirmat, neminem renasci, qui natus, seu qui in lucem editus ex matris utero non sit; sic enim scribit: Illa sanctificatio, qua efficimur et singuli templa Dei, et in unum omnes templum Dei, non est nisi renatorum, quod et Concilia nisi nati homines esse non possunt (2)... Dominus cum hinc

loqueretur,

NISI QUIS, inquit, RENATUS FUERIT denuo, eam scilicet computans primam nativitatem, quae fit matre pariente, non concipiente atque praegnante; quae fit ex ea, non quae fit in ea (3); hinc fatetur s. Thomas, Augustinum loqui secundum legem communem, secundum quam per sacramenta non regenerantur aliqui nisi prius nati (4). Quare e sacris litteris sanctisque Patribus iuxta communem legem debuisset et ipsa Virgo Maria in peccato nasci perinde ac concipi. Tertio, Nativitatis Virgineae festum per

(1)3. p. q. 27. ar. 1.

(2) Epist. 187. n. 32. ed. Maur.

(3) Ibid. n.
(4) 3. p. q.

33.

27.
.ar. 1. ad 2.

Scripturae promiscue loquuntur de conceptione atque ortu hominum

Item Patres

Festum Nativitatis B. V. diu in Ecclesia non viguit

Festum Conceptionis festum Nativitatis in Ecclesia praecessit

multa non obtinuit in Ecclesia secula; et perinde ac Conceptionis festum in orientali primitus Ecclesia coeptum est celebrari; deinde ad Ecclesiam occidentalem eiusmodi celebratio traducta est. Quandoquidem eiusdem primordia seculo nonnisi septimo penes Graecos (1) occurrunt, penes autem Latinos aliquanto etiam serius factam illius offendimus mentionem. Nam Augustinus, qui supremum obiit diem an. 433, in Sermone de nativitate s. Ioannis Baptistae, aperte festum de B. Virginis ortu excludit dicens: 1m Natales dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriarcharum, nemini Apostolorum celebravit Ecclesia: solos duos natales celebrat, huius (Ioannis Bapt.) et Christi (2). Nonnulla deinde i festi huius indicia quidam deprehendere sibi visi sunt sub ma aetatem Leonis M., qui ad Petri cathedram an. 440 fuit evectus (3). Verum haec incertissima sunt. Prima monu- Das

(1) Dixi nonnisi VII sec. penes Graecos primordia reperiri natalitii festi B. M. V; quandoquidem primus auctor, qui de eo festo agit est s. Andreas cretensis, qui floruit an. 685, et cuius habetur Oratio in sanctissimae Dei Genitricis ac semper Virginis diem Natalem in Biblioth. Maxima veterum Patrum Lugdun. 1677 tom. X pag. 619. Quamvis enim Baronius in notis ad martyrolog. romanum ad diem 8 septembris scripserit, de hac solemnitate in graeco codice bibliothecae Sfortianae num. 65 Sermones legi nomine s. Ioannis Chrysost. et s. Procli, quorum alter vita functus est an. 407, alter vero obiit an. 446, exploratum nunc est illos esse pseudepigraphos. Nam non modo Homilia s. Io. Chrysostomi in Nativitatem Deiparae non reperitur in editionibus Commeliniana, Saviliana Ducaeana, Maurina nempe Monfauconii,sed de ea Io.Alb. Fabricius in Biblioth. Graeca ed. Hamburg. 1802. vol. VIII in indice

[ocr errors]
[ocr errors]

Lib

Homil. s. Chrysostomi pag. 531.legitur: φαιδρά σήμερον ἡμέρα καὶ θαυ· μαστή. In Nativitatem Deiparae (spuria et omissa). De homilia item s. Procli idipsum dicendum; nam in Bibliotheca Gallandi tom. IX non exhibentur ex edit. Combefisii nisi tres Orationes in laudem Deiparae, Hen nulla vero inscribitur in Nativitatem Deiparae: et citatus Fabricius in eadem Biblioth. graeca vol. IX, pag. 506 refert in Biblioth. Paris. in cod. CXXXVII n. 7 et tribus aliis extare Procli orationem modo in Nativitatem Deiparae, modo in laudem B. Mariae scilicet Deiparae inscriptam, ut alibi.

(2) Opp. edit. Maur. tom. V serm. 287. n. 1.

(3) Ex fide Richardi Wassumburgii lib. 2 Antiquit. Galliae Belgicae apud Io. Bollandum in Act. SS. februar. tom. III pag. 12, cuius auctoris iudicium criticum ibidem exhibetur n. 3.

menta, quae certitudinem de celebratione B. Virginis ortus aliqua suppeditare ratione videntur, occurrunt in Sacramentario Gelasiano (1), edito post an. 492 (2), et rursus in Sacramentario s. Gregorii M. qui an. 590 pontificatum capessivit. In eo quippe V idus septembr. signatur: Nativitas s. Mariae Virginis; ac praeter propriam praefationem sex orationes leguntur, quarum adhuc tres in sacro vigent ritu. Verum et haec non sunt plane certa (3). Deinceps autem magis iugiter ac magis huius festi celebratio in Ecclesia romana invaluit adeo, ut iam inde a seculo VII labente, cum Sergius Petri cathedram occuparet, inter praecipuas Virginis sollemnitates natale eius festum recensitum comperiatur (4), Ab Ecclesia postmodum romana temporis progressu in alias occidentales ecclesias pedetentim eadem festivitas derivata est atque universe propagata.

(1) Opp. Card. Thomasii edit. Vezzosi Romae 1751 tom. VI pag. 150 lib. II. Sacramentorum. num. LIIII. (2) Adi eiusdem cardin. praefationem ibid. pag. II. III.

(3) Ex Lib. Sacramentorum opera Hugonis Menardi restituto apud editores Maurinos opp.s.Gregorii M.tom. III col. 127. Attamen heic animadvertunt editores Maurini cum Grimoldo abbate,sentiendum de festo hoc Nativitatis, quod de festo Assumptionis, quod in eodem libro Sacramentorum s. Gregorii M. refertur XVIII Kal. septembr. ibid. col. 123: omittitur autem in kalendario rom.et in calensi et in cod. regio. Ast vetustum esse Nativitatis B. M. V. festum patet ex Ordine romano pag. 84, ubi etiam stationis ad s.Adrianum fit mentio, ad quam prima collecta pertinet: Missa autem ad s. Mariam. Facit huius orationis et collectae mentionem Radulphus Tungr. cap. 13 et 23, ubi institutam hac die fuisse a d. Grego

rio letaniam scribit a s. Adriano ad s. Mariam Maiorem. Hoc vero festum et Officium habentur in cod.reg. suec, et in al. necnon in kalend. rom. ubi assignatur ad diem 9 septemb. et praescribitur Evangelium: Exurgens Maria abiit in montana. Quapropter hoc videtur festum Gregoriano Sacramentario paulo post adiectum, ut nonnulla alia.

(4) Sic enim legitur in Vitis rom. Pontificum sub nomine Anastasii bibliothecarii vulgatis pag. LXXXV sect. 164 de Papa Sergio: Constituit autem, ut diebus Annunciationis Domini, Nativitatis, et Dormitionis sanctae Dei Genitricis semperque Virginis Mariae, et sancti Simeonis, quod hypapantem Graeci appellant, litania excat a s. Adriano, et ad Sanctam Mariam Maiorem occurrat. edit. Rom. Franc. Blanchinii 1718 tom. I pag. 154, et tom. IV pag. 137. Assumptus autem est Sergius ad pontificatum an. 687.

Eiusdem est conditionis sanctitas

Quibus praeiactis fundamentis, sic pergimus. Eodem sunt in loco conceptio B. Virginis et ortus, si Bibliorum ac primaevae traditionis ratio habeatur, immo vero si et B. Virginis ipsa utriusque festi spectetur institutio: quandoquidem

conceptionis

et nativitatis

Inductio 8. Bernardi et s. Thomae ex festi Nativitatis celebra

tione

prima utriusque vestigia in seculo Ecclesiae V, aut VI
reperiuntur, si iis quae in Sacramentariis Gelasiano et
Gregoriano referuntur, fidem adiungimus. Secus enim in
seriorem protrahenda esset aetatem celebratio Nativitatis.
At esto ut saeculo V vel VI celebrari hoc festum in Ec

clesia fuerit coeptum. Quid inde? Ratum semper fixum-
que ex adductis monumentis manebit, Conceptionis festum
aliquandiu ante Nativitatis sollemnitatem institutum fuis-
se (1); licet non continuo post eius institutionem in oc-
cidentis Ecclesiis fuerit adscitum. Porro tum s. Bernardus, te pe
tum s. Thomas, quem ducem totum scholasticorum agmen
sequitur, sanctitatem Marianae nativitatis cum festa eiusdem
natalis celebratione in universa Ecclesia vinculo ita neces-

sario arctoque connectunt, ut ex hac ad illam tamquam ad
causam ascendant. Nam hoc firmi statique apud ipsos ve-
lut theorematos loco fuit: Ecclesia Nativitatis Deiparae fe-
stum celebrat; ergo sancta fuit Virgo in sua nativitate,
seu nativitas eius sancta est, atque adeo ipsa in utero
saltem fuit sanctificata. Hoc autem theorema seculo Ec-
clesiae V aut etiam VI praedicari ac vindicari non poterat,
nondum festo Nativitatis instituto: si quis enim privatus
homo per illa saecula sententiam de Virginei ortus sancti-
tate propugnare voluisset, aequo certe iure, qui secus sen-
sissent, illa eadem ex Bibliis et ex Patribus obiicere ei po-
tuissent, quae adversus piam de immaculato Conceptu sen-
tentiam posteriores obiecere scriptores. Ast sollemnitate Na-
tivitatis semel per universam Ecclesiam instituta, non
modo
quaestio dirempta omnis est, sed unanimi prorsus con-
sensu omnes sanctum B. Virginis ortum proclamavere at-

(1) Ex iis quae supra critice notata fuere, per solidum plane seculum atque ultra deprehenduntur monu

menta pro festo Conceptionis anteriora festo Nativitatis.

p

« PoprzedniaDalej »