Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quare s.

Quidquid enim de his criticis disceptationibus sit, illud Bernardus et scholastici o

· ratum compertumque est , s. Bernardum, aliosque quos mnes san memoravimus doctores, in primis vero s. Thomam, ad uctam nativitatem B. V.

num omnes sanctum habuisse Mariae Virginis ortum, ea praedicave impulsos ratione, quod eius Nativitatis sollemnitas ab Ecrint

clesia universa celebraretur. Quamvis notum id sit atque ab omnibus admissum, iuverit tamen tum Abbatis claraevallensis tum angelici Doctoris testimonia describere, quippe quae fini quem spectamus peropportuna. Haec porro sunt quae habet s. Bernardus in epistola quam saepius laudavimus ad canonicos lugdunenses : Sed et ortum Virginis didici nihilominus in Ecclesia et ab Ecclesia indubitanter habere festivum atque sanctum, firmissime cum Ecclesia sentiens, in utero eam accepisse ut sancta prodiret ..: fuit procul dubio et Mater Domini ante sancta quam nata : nec fallitur omnino sancta Ecclesia sanctum reputans Nativitatis eius diem, et omni anno cum exultatione universae terrae votiva celebritate suscipiens (1). Sanctus vero Thomas, propositis

logiae contrariam adstruere senten- sententiam, quae quidem ad 15 nume-
tiam videatur, exinde factum, ut im- rantur, fuisse corrupta: verum eru-
maculatae Conceptionis vindices di- ' ditus idem auclor Diss. cit. falsum
versas iniverint vias, quibus s. Docto- id esse luculenler evincit. Alii deni-
rem ad piae sententiae patrociniuin que adnisi sunt ostendere, ex princi-
adducerent. Nonnulli, uli card. Sfon- piis s.Thomae aliorumque illius aela-
drati in op. Innocentia vindicata ty. tis scholasticorum circa generationis
pis monast. s. Galli 1695 in 4, alle- rationem, ac circa modum transfusio-
gant testimonia ex supposititiis opu- nis peccati originalis, huiusque nalu-
sculis s. Tbomae, cuiusmodi est 4 De ram, eum nulla ratione in locis, quae
salutatione angelica: dein ex opusc. ex ipso aliisque scholasticis adducun-
6 verba proferunt ex Comment.in E- . tur, piae adversari sententiae : quos
pist. ad Galatas et ex Comment. in inler eminet doctus p. Nicolaus CM
Epist. ad Rom. : quem cardinalem chovius in cit. opusculo : Angelica
hac in re plures sive antiquiores si Doctoris s. Thomae Aquinatis de
ve posteriores vel praecesserunt vel beatissimae Virginis Deiparae im-
secuti sunt. At fr. Bernardus Maria maculata Conceptione; et Ioan. a so
de Rubeis in suis Dissertat. criticis et Thoma in suo Cursu theologico parle
apologeticis. Venet. 1750 ostendit ter cit. quibus ego libenter assentior.
ea esse adsciiilia. Alii eo se recepe. Adi quae scripsimus P. I. cap. lll.
runt , ut contenderent illa Aquinatis (1) Epist. cit. n. 3. et 5.
loca in quibus contrariam adstruit

Coll

io i

tacent

sibi de more difficultatibus adversus sanctitatem nativitatis B. Virginis, ita scquitur: Sed contra est, quod Ecclesia celebrat Nativitatem beatae Virginis ; non autem celebratur festum in Ecclesia nisi pro aliquo Sancto. Ergo B. Virgo in ipsa sua Nativitate fuit sancta. Fuit ergo in utero sanctificata (1). Aliorum testimonia silentio praeterimus; cum his enim ceteri omnes consentiunt. Interim constans haec animadvertatur illatio: Ecclesia festum celebrat Nativitatis B. Virginis: ergo B. Virgo sancta nata est.

Heic praestat, antequam ulterius procedamus, collationem instituere inter nativitatem B. Virginis, atque ipsius ter nativitaconceptionem. De ortus B. Virginis sanctitate alte silet

tem et con

ceptionem Scriptura, nulla plane facta nativitatis Marianae mentio B. M. V. ne, sicuti et de conceptione conticescit. Ad haec Scriptu

Scripturae

de B. M. V. ra, ut alias animadvertimus, promiscue tum de hominum ortu prorsus conceptione tum de eorumdem ortu in peccato loquitur, ubi expressam nonnullorum exceptionem non exhibet, uti de sanctissimo Praecursore, et, quod plerisque placet, de Scripturae Hieremia. Patres quoque eadem sese gessere ratione; quos promiscue

loquuntur de inter Augustinus in epistola ad Dardanum sine ulla exce

conceplione ptione affirmat, neminem renasci , qui natus, seu qui in atque ortu

hominum lucem editus ex matris utero non sit; sic enim scribit : Illa sanctificatio, qua efficimur et singuli templa Dei, et in Item Patres unum omnes templum Dei , non est nisi renatorum , quod et Concilia nisi nati homines esse non possunt (2) ... Dominus cum hinc loqueretur, NISI QUIS, inquit, RENATUS FUERIT Denuo, eam scilicet computans primam nativitatem , quae fit matre pariente, non concipiente atque praegnante; quae fit ex ea, non : quae fit in ea (3) ; hinc fatetur s. Thomas, Augustinum loqui secundum legem communem , secundum quam per sacramenta non regenerantur aliqui nisi prius nati (4). Quare e sacris litteris sanctisque Patribus iuxta communem legem debuisset et ipsa Virgo Maria in peccato nasci pe- Festum Natirinde ac concipi. Tertio, Nativitatis Virgineae festum per

din in Eccle

sia non viguit (1)3. p. q. 27. ar. 1.

(3) Ibid. n. 33. 2 Epist. 187. n. 32. ed. Maur. (4) 3. p. q. 27. ar. 1. ad 2.

vitatis B.

[ocr errors]

Festum Conceptionis festum Nativitalis in Ecclesia prae

cessit

multa non obtinuit in Ecclesia secula; et perinde ac Conceptionis festum in orientali primitus Ecclesia coeptum est celebrari; deinde ad Ecclesiam occidentalem eiusmodi celebratio traducta est. Quandoquidem eiusdem primordia seculo nonnisi septimo penes Graecos (1) occurrunt, penes autem Latinos aliquanto etiam serius factam illius offendimus mentionem. Nam Augustinus, qui supremum obiit diem an. 433, in Sermone de nativitate s. Ioannis Baptistae, aperte festum de B. Virginis ortu excludit dicens : Natales dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriarcharum, nemini Apostolorum celebravit Ecclesia : solos duos natales celebrat, huius (Ioannis Bapt.) et Christi (2). Nonnulla deinde festi huius indicia quidam deprehendere sibi visi sunt sub aetatem Leonis M., qui ad Petri cathedram an. 440 fuit evectus (3). Verum haec incertissima sunt. Prima monu

(1) Dixi nonnisi VII sec. penes Graecos primordia reperiri natalitii festi B. M. V; quandoquidem primus auctor, qui de eo festo agit est s. Andreas cretensis, qui floruit an. 685, et cuius habetur Oratio in san ctissimae Dei Genitricis ac semper Virginis diem Natalem in Biblioth. Maxima veterum Patrum Lugdun. 1677 tom. X pag. 619. Quamvis epim Baronius in notis ad martyrolog. romanuin ad diem 8 septembris scripserit, de hac solemnitate in graeco codice bibliothecae Sfortianae num. 65 Sermones legi nomine s. Io apnis Chrysost. et s. Procli, quorum alter vita functus est an. 407, alter vero obiit an. 446, exploratum nunc est illos esse pseudepigraphos. Nam non modo Homilia s. Io. Chrysosto mi in Nativitatern Deiparae non reperitur in editionibus Commeliniana, Saviliana , Ducaeana , Maurina nempe Monfauconii,sed de ea lo.Alb. Fabricius in Biblioth. Graeca ed. Hamburg. 1802. vol. VIII in indice

Homil. s. Chrysostomi pag. 531. legi. tur: φαιδρά σήμερον ημέρα και θαυuroth. In Nativitatem Deiparae (spuria et omissa). De homilia item $. Procli idipsum dicendum ; nam in Bibliotheca Gallandi tom. IX non exhibentur ex edit. Combefisi nisi tres Orationes in laudem Deiparae, nulla vero inscribitur in Nativitalem Deiparae: et citatus Fabricius in eadem Biblioth. graeca vol. IX, pag. 506 refert in Bibliotb. Paris. in cod. CXXXVII n. 7 et tribus aliis extare Procli oralionem modo in Nativilatem Deiparae, modo in laudem B. Mariae scilicet Deiparae inscriptam, ut alibi.

(2) Opp. edit. Maur. tom. V serm. 287. n. 1.

(3) Ex fide Richardi Wassumburgii lib. 2 Antiquit. Galliae Belgicae apud Io. Bollandum in Act. SS. februar. tom. III pag. 12, cuius auctoris iudicium criticum ibidem exbibetur 0. 3.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

menta, quae certitudinem de celebratione B. Virginis ortus aliqua suppeditare ratione videntur, occurrunt in Sacramentario Gelasiano (1), edito post an. 492 (2), et rursus in Sacramentario s. Gregorii M. qui an. 590 pontificatum capessivit. In eo quippe V idus septembr. signatur: Nativitas s. Mariae Virginis; ac praeter propriam praefationem sex orationes leguntur, quarum adhuc tres in sacro vigent ritu. Verum et haec non sunt plane certa (3). Deinceps autem magis iugiter ac magis huius festi celebratio in Ecclesia romana invaluit adeo, ut iam inde a seculo VII labente, cum Sergius Petri cathedram occuparet, inter praecipuas Virginis sollemnitates natale eius festum recensitum comperiatur (4), Ab Ecclesia postmodum romana temporis progressu in alias occidentales ecclesias pedetentim eadem festivitas derivata est atque universe propagata.

(1) Opp. Card. Thomasii edit. Vezzosi Romae 1751 tom. VI pag. 150 lib. II. Sacramentorum. num. LIIII.

(2) Adi eiusdem cardin. praefationem ibid. pag. II. III. .

3) Ex Lib. Sacramentorum opera Hugonis Menardi restituto apud editores Maurinos opp.s.Gregorii M.tom. III col. 127. Attamen heic animadvertunt editores Maurini cum Grimoldo abbate,sentiendum de festoboc Nativitatis, quod de festo Assumptionis , quod in eodem libro Sacramentorum s. Gregorii M. refertur XVIII Kal. septembr. ibid. col. 123: omittitur autem in kalendario rom.et in ca. lensi et in cod. regio. Ast vetustum esse Nativitatis B. M. V. festum patet ex Ordine romano pag. 84, ubi eliam stationis ad s.Adrianum fit mentio, ad quam prima collecta pertinet: Missa autem ad s. Mariam. Facit huius orationis et collectae mentionem Radulphus Tungr. cap. 13 et 23, ubi institutam hac die fuisse a d. Gregó

rio letaniam scribit a s. Adriano ad
s. Mariam Maiorem. Hoc vero fe-
stum et Officium habentur in cod.reg.
suec. et in al. necnon in kalend. rom.
ubi assignatur ad diem 9 septemb. et
praescribitur Evangelium: Exurgens
Maria abiit in montana. Quaprop-
ter hoc videlur festum Gregoriano
Sacramentario paulo post adiectum,
ut nonnulla alia.

(4) Sic enim legitur in Vitis rom. Pontificum sub nomine Anastasii bibliothecarii vulgatis pag. LXXXV sect. 164 de Papa Sergio : Conslituil autem, ut diebus Annunciationis Domini , Nativitalis , et Dormitionis sanctae Dei Genitricis sempergue Virginis Mariae, et sancti Simeonis , quod hypapantem Graeci appellant , litania excat a s. Adriano, et ad Sanctam Mariam Maiorem occurrat. edit. Rom. Franc. Blanchinii 1718 tom. I pag. 154, et tom. IV pag. 137. Assumptus autem est Sergius ad ponlificatum an. 687.

Eiusdem est conditionis

sanctitas conceptionis et pativitatis B. Virginis

Quibus praeiactis fundamentis, sic pergimus. Eodem sunt in loco conceptio B. Virginis et ortus, si Bibliorum ac primaevae traditionis ratio habeatur, immo vero si et ipsa utriusque festi spectetur institutio : quandoquidem prima utriusque vestigia in seculo Ecclesiae V, aut VI reperiuntur , si iis quae in Sacramentariis Gelasiano et Gregoriano referuntur, fidem adiungimus. Secus enim in seriorem protrahenda esset aetatem celebratio Nativitatis. At esto ut saeculo V vel VI celebrari hoc festum in Ecclesia fuerit coeptum. Quid inde ? Ratum semper fixumque ex adductis monumentis manebit, Conceptionis festum aliquandiu ante Nativitatis sollemnitatem institutum fuisse. (1); licet non continuo post eius institutionem in occidentis Ecclesiis fuerit adscitum. Porro tum s. Bernardus, tum s. Thomas, quem ducem totum scholasticorum agmen sequitur, sanctitatem Marianae nativitatis cum festa eiusdem natalis celebratione in universa Ecclesia vinculo ita necessario arctoque connectunt, ut ex hac ad illam tamquam ad causam ascendant. Nam hoc firmi statique apud ipsos relut theorematos loco fuit: Ecclesia Nativitatis Deiparae festum celebrat; ergo sancta fuit Virgo in sua nativitate , seu nativitas eius sancta est , atque adeo ipsa in utero saltem fuit sanctificata. Hoc autem theorema seculo Ecclesiae V aut etiam VI praedicari ac vindicari non poterat, nondum festo Nativitatis instituto: si quis enim privatus homo per illa saecula sententiam de Virginei ortus sanctitate propugnare voluisset, aequo certe iure, qui secus sensissent, illa eadem ex Bibliis et ex Patribus obiicere ei potuissent, quae adversus piam de immaculato Conceptu sententiam posteriores obiecere scriptores. Ast sollemnitate Nativitatis semel per universam Ecclesiam instituta, non modo quaestio dirempta omnis est, sed unanimi prorsus consensu omnes sanctum B. Virginis ortum proclamavere at

Inductio s. Bernardi et s. Thomae ex festi Nativi. tatis colobra. tione

(1) Ex iis quae supra crilice notata fuere, per solidum plane seculum atque ullra deprehenduntur modu

menta pro feslo Conceptionis anteriora sesto Nativitatis.

« PoprzedniaDalej »