Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dixi traditionis divinae atque apostolicae; neque vero id solum quia secus nulla ratio adduci probabilis posset tam constantis, tamque firmae atque universalis consensionis ad plura secula vigentis tum fidelium tum Ecclesiae pastorum, nec non cultus adeo antiqui in utraque Ecclesia orientali et occidentali, uti vidimus; sed praeterea quia Patrum ecclesiasticorumque scriptorum series in id conspirantium hoc ipsum exigit atque exposcit. Etenim ex adductis Patrum monumentis, quae apostolicam ferme attingunt aetatem, constat, illos vel ea statuisse principia ex quibus Virginea immunitas profluit; vel aequipollentibus verbis illam adstruxisse, nondum formula illius enunciationis invecta; vel denique concepta expressaque formula, quae etiamnum obtinet, immaculatum, omni prorsus seclusa labe, Virginis Conceptum ad seculum usque XIII asseruisse. Istiusmodi traditionem rivulo non incongrue comparaveris, qui ex humili erumpit fonte, ac dein confluentibus undique aquis adauctus usque adeo concrescit, ut in exundantem mutatus fluvium aggeres omnes praetereat, proximosque late campos perfundat. Qui traditionis quidem rivulus ab ipso προτευαγγελιου fonte scaturit; a primo videlicet illo Dei oraculo, quo per futurum Liberatorem universae humanae familiae in malorum profundum dilapsae promissum, gloriosa eiusdem Mater uti conterens caput maligni invidique anguis, seu diaboli seductoris, utque invecti peccati victrix exhibetur.

Quae cum ita se habeant et illud consequitur, fieri haud potuisse ut contraria traditio, eaque divina aliquando viguerit; alioquin haec praevaluisset in Ecclesia: nisi cum iansenianis aut maleferiatis haereticis contendas, obscuratam eam obliteratamque, aut etiam immutatam turpiter fuisse. Quod quam impium cogitatu dictuque sit, nemo sanus est qui non videat. Quocirca necesse est, eloquia biblica, quae in omnem Adae sobolem propagatum originale vitium testantur, singularem B. Virginis Conceptionem minime comprehendere fateare, exceptionemque, quod saepe dictum, admittere; prout adversarii ipsi ultro con

Nec ut contraria traditio in Ecclesia unquam viguerit

Argumentum institui

tur quod a minori vocant ad maius

cedunt, illa exceptitio sensu quoad B. Virginis nativitatem esse usurpanda. Par enim est ratio. Necesse praeterea est fateri, Patres quoque, qui a seculo Ecclesiae quinto catholicum dogma contra pelagianos propugnarunt, quique propositiones universales de ómnibus hominibus peccato infectis a conceptu et ortu suo constituerunt, illam pariter exceptionem pro B. Virginis Conceptione recepisse; uti revera ipsi aequiparibus alicubi verbis, alicubi vero expressis apertisque recepere.

Ex iis quae praeiecimus fundamentis nobis absque ulla dubitationis ambage argumentum, quod a minori ad maius dicitur, iure concludi in rem nostram posse videtur. Ita enim rursus ratiocinamur: potuit ac potest Ecclesia traditioni innixa veritatem aliquam dogmatice definire, etiamsi nulla eidem comprobandae veritati biblica suffragentur testimonia, immo quamvis interdum nonnulla ipsi in speciem adversari videantur; ut ex adducto patet exemplo de valore baptismi ab haereticis collati, de quo ne faventia quidem anteriora Patrum monumenta Stephano romano Pontifici suppetebant cum decretum edidit suum, quod posthac nicaena Synodus confirmavit. Potuit item et potest Ecclesia explicite profiteri, et vero etiam, si id sit facto opus, dogmatico sancire decreto, utpote controversiarum iudex a Christo instituta, aliquam veritatem, quae implicite ac veluti in semine in altera contineatur, seu necessario nexu cum ea copuletur, quamvis eidem nonnulla Patrum effata contraria esse videantur; ut iterum liquet ex altero quod protulimus exemplo quoad sancti lavacri valorem ab infideli homine administrati. Rursum potuit ac potest Ecclesia, licet Patres etiam atque scriptores ecclesiastici inter se colluctari deprehendantur, utpote inerrabili magisterio praedita, veritatem aliquam dogmatice decernere; uti pariter constat luculentissime ex prolatis exemplis tum de visione beatifica Dei proxime ab obitu consequenda de qua docti disceptarunt viri; tum de coniugii solutione cum alteruter coniux infidelis ad Christi vexillum transit; tum denuo de coniugii rati quidem at non consummati solutione ob solemnem

religiosorum votorum nuncupationem; tum de omnimoda matrimonii christiani individuitate vel per ipsum adulterii crimen; quibus, ut caetera praeteream, et illud opportune addi potest exemplum, quod ex librorum deuterocanonicorum divinitate atque ut aiunt, canonicitate desumitur. Multo igitur potiori ratione poterit Ecclesia immaculatam B. Virginis Conceptionem dogmatice definire, pro qua biblica testimonia non desunt; pro qua Patrum ecclesiasticorumque scriptorum auctoritas pugnat qui in utraque Ecclesia ab apostolico pene aevo ad seculum usque XII floruere; pro qua stant praecedentes Patrum locutiones formales, ut dicunt, quae illam asserant, quin ulla contradictoria ac directa eis opponi possit formalis negatio; et si quae reperiuntur effata quae contraria videntur, ea necessario prorsus, vel invitis ipsis oppositae doctrinae patrocinatoribus, sunt lenius exponenda ; pro qua cultus hominum fere memoriam excedens publicus ac solemnis decertat; pro qua demum tot abhinc seculis universus christiani populi ac pastorum una cum romanis Pontificibus consensus conspirat; prout ea quae hactenus disputavimus manifestissime evincunt.

CAPUT V.

DE SCHOLASTICORUM PLACITIS

Eo rem deduximus, ut sive optixa quaestionis status, sive рxtins spectetur, collatione rite instituta inter dogmata ab Ecclesia iamdiu definita et immaculatum Virginis Mariae Conceptum, videretur de huius definitionis possibilitate plane constare. Ultro tamen ea mentem nostram subit cogitatio eamque concutit ac torquet; quinam scilicet fieri potuerit, ut haec tum s. Bernardo, tum scholasticis non paucis fuerint incomperta. Ut hanc dubitationem propulsemus de istis disserere cogimur, quamvis praetergrediantur aetatem quam nos, pro fine quem intendimus, initio praestitutam voluimus.

Exceptioni a scholasticis petitae occurritur

Quid lucri ex eiusmodi difficultatis solutione proveniat

A duplici critica quaestione abstinemus

Ex eiusmodi nihilominus inquisitione id capiemus lucri, quod praecipua enodabitur difficultas, quae contra ea quae praemisimus et constituimus in antecessum principia oggeri posset. Siquidem ea nobis persuadet ut expendamus quid illi de B. Virginis nativitate senserint, et cui potissimum innixi fundamento fuerint quo ita sentirent: quo facto deinceps haec ad immaculatam ipsius Virginis Conceptionem apte transferemus, hincque lucem mutuabimur ad germanam illorum doctorum mentem assequendam.

Principio quidem a quaestione critica abstinemus, de quanam scilicet conceptione tum s. Bernardus, tum Hugo ac Richardus victorini, deinde vero Magister sententiarum cum eius asseclis locuti fuerint, cum illius sanctitatem visi sunt denegare; utrum nempe de conceptione activa, an vero de passiva, cum anima primum eius informavit corpus, an etiam de solo peccati contrahendi debito, aut de fomite sermonem habuerint (1). Ab alia item temperamus quae

(1) De s. Bernardi mente diximus satis. Quod vero ad victorinos attinet Hugonem ac Richardum, neuter affirmat expresse B. Virginem contraxisse peccatum. Etenim Hugo in Summa sent. Tract. I c. 16. edit. Venet. 1588 tom. III fol. 194 col. I haec habet: De carne illa, cui unitum est Verbum, quaeritur, utrum prius in Maria fuerit caro illa obligata peccato. Quod ita fuisse Augustinus dicat: sed in ipsa separatione per Spiritum Sanctum mundata fuit et a peccato, et a fomite peccati. Mariam vero totam prorsus a peccato, sed non a fomite peccati mundavit, quem tamen sic debilitavit, ut postea non peccasse credatur». Quare ex primis verbis palet ipsum locutum de obligatione seu de debito, non autem de infectione peccati, prout clarius scribit lib. 2 De Sacramentis christianae fidei Par. I. cap. 5 fol. 208 col. 3 Filium Dei

N

nem

de carne obnoxia peccato carnem
assumpsisse, liberam a peccato, et
ideo liberam, quia liberatam „
pe praeservatam. Concedit tamen in
ea permansisse fomitem, qui, ut vi-
dimus, non exigit necessario pecca-
ti originalis infectionem. Richardus
vero dum scribit: Maculam pec-
cati (Christus) de materna carne non
contraxit, sed delevit.... et notan-
dum in matre eiusque prole; quia in
matre caro mundata: in prole non
mundata sed munda: in illa purgala
in isto pura (lib.I De Emmanuele c.
12 p. I edit. Lugdun. 1534 fol. 86, :,,
de solo fomite loquitur, ut constat ex
contextu, ac de macula carni inhae-
rente, quae certe non est peccati su-
biectum, ut alias monuimus. Quod
demum spectat ad Magistrum senten
tiarum, is in lib.3.dist.3." Quaeritur,
inquit, de carne Verbi, an priusquam
conciperetur, obligata fuerit pecca-

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

stione critica de vera magni Aquinatis sententia, quam circa plurimum disceptatum est; aliis constanter eum im- ' maculato Conceptui B. Virginis adstipulatum esse contendentibus; aliis vero acriter propugnantibus, ipsum non modo ab illa recessisse doctrina, sed alteri, seu oppositae sententiae ad usque vitae finem adhaesisse (1).

[ocr errors]

,,.

to: Et an talis fuerit assumpta a Verbo?... Respondet autem: Sane dici potest, et credi oportet iuxta Sanctorum attestationis convenientiam, ipsam prius peccato obnoxiam, sicut reliqua Virginis caro: sed Spiritus Sancti operatione ita mundatam, ut ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo. Mariam quoque totam Spiritus Sanctus in eam praeveniens a peccato prorsus purgavit, et a fomite peccati etiam liberavit, vel fomitem ipsum penitus evacuando, ut quibusdam placet, vel sic debilitando et extenuando, ut ei postmodum peccandi occasio nullatenus extiterit Deinde adiicit ibid." Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato immunis extiterit, Augustinus evidenter ostendit in lib. De natura et gratia, inquiens: Excepta Virgine ec. Illa autem Virgo singulari praeventa est gratia, atque repleta; ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ab initio habet universitas dominum; ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis et non criminis originem duceret,,. Quam quidem doctrinam Gualterius seu Walterus velut erro neam daninat, quod carnem a Verbo assumptam peccato obnoxiam sicut reliquam Virginis carnem faciat. Id ipsum Clichtoveus censuit dicens, illam apertum continere errorem, impietatem sonare, irreverentiam in

Christum et sacram eius Matrem, necnon irreligiositatem. Attamen doctus Carol. Du plessis d' Argentré sorbonicus doctor et episcopus tutelensis, qui de Gualterio agit in Collectione iudiciorum de novis erroribus sub an. 1179 edit. Paris. 1728 tom. I pag. 117, Petrum Lombardum hac in re vindicat, ostenditque eius mentem Gualterium non esse assecutum; praeterea nititur verba illius quae adversari piae sententiae videntur, benigne interpretari,quasi nempe locutus tantum fuerit Magister sententiarum de solo peccati debito,quod B. Virgo ex carnali habuit generatione. Alii praeterea censent,Magistrum non de munditie ipsa ac purgatione B. Virginis disseruisse, sed de illius mundationis et purgationis manifestatione. Videsis Ben. Plazzam op. cit. act. VII n. 18 et seqq.; ubi praeterea ceterorum scholasticorum testimonia quae piae refragari sententiae videntur, singillatim expla

nat.

(1) Dixi: Constanter sententiae dc immaculato Virginis Conceptu s. Thomam adhaesisse. Siquidem certum est ex adducto eius loco in Par. I cap. XII huius inquisitionis, angelicum Doctorem asseruisse B. Virginem ab originali peccato et actuali immunem servatam. Attamen cum in sequentibus operibus, praesertim vero in Summa, et in Compendio theo

« PoprzedniaDalej »