Obrazy na stronie
PDF
ePub

Argumentum generale ex conditionibus circa dogmalicum

decretum statutis efflo

rescens

longiùs in dies productum tum per liturgias ac festi institu. tionem, tum per sacras conciones, tum per pium fideliun sensum, donec tandem ad expressam formulae enunciationen i deveniretur qua Virginis Conceptus ab omni labe immuni ; assereretur ac sanctus. Quae traditionis perpetuitas enituil diu etiam antequam hac de re fuisset saeculo XIII contro. versia excitata (1).

His ita compositis nostrum insistentes iter sic progre. dimur. Ad dogmaticam edendam definitionem id satis Ecclesiae est, ut implicite saltem articulus, quo de agitur, in sa cris habeatur litteris, ac eius veluti semina, quae deinceps progerminent, in primitiva contineantur traditione; vel etian ut silentibus Scripturis ac primis etiam Patribus, saltem traditio in Ecclesiae magisterio, et communi fidelium per suasione servata fuerit, donec data tandem occasione, doctrina quae fuerat revelata divinitus sive per Patrum scripta, sive per alia monumenta in apertum veniat. Neque enim putandum est tunc primo coepisse doctrinam aliquam in Ecclesia invalescere, cum monumentorum ope, quaecumque demum haec sint, nobis illa innotescit, nisi in absurda atque erronea prolabi velimus consectaria (2). Quae potissima est causa, quare traditionem ab eiusdem traditionis instrumentis, seu vehiculis, quibus ea ad nos deducta est, apprime distinxerimus; quum potuerit existere traditio eaque divina, quin instrumenta illa nota singillatim nobis essent atque perspecta. Hac etiam de causa ratio redditur quare identidem haec ipsa traditio nonnullis Patribus seorsum

(1) Ibid. S. III.

(2) Alioquin enim non pauca dogmata essent uti novitia spectanda; eorumque fidem nonnisi sequiori saeculo primum in Ecclesia obtinuisse dicendum esset, eo quod serius tantum impugnata fuerint, atque ab Ecclesia contra novatores cuiusvis seculi definita. Exemplo sint legitimus panis azymi usus in celebratione sacrificii , quem impugnavit primum

Photius quique a s. Leone IX sancitus est; usus legitimus ac veneratio sacrarum imaginum, cum serius Utrumque adorti sint iconoclastae atque iconomachi; invocatio Sanctorum, et sacrarum reliquiarum veneratio,contra quam manichaei, deinde vero Vigilantius aliique nebulones temporis processu insurrexerunt: atque ita porro.

spectatis comperta satis non fuerit , ac talia proinde eis interdum e calamo exciderint, quae contraria jis sunt, quae posthac Ecclesia definivit. Exinde illae profluunt regulae quae a theologis traduntur, ut/quae et quanta Patribus concedenda auctoritas sit, approbe internoscatur (1).

Si igitur hisce in occasionibus Ecclesia fundamentis eiusmodi innixa dogmaticam iure edere potuit atque adeo quandoque edidit definitionem, plane consequitur eandem et nunc posse, si id facto opus fuerit, iisdem confisam fundamentis quaestionem aliquam dogmatice dirimere, atque uti fidei obiectum credendum proponere. Multo vero magis id Ecclesia posset, si temporis progressu liquidior fieret quaestio et sententia quae definienda est; illamque tum pastores tum fideles communiter haberent iam sibi persuasam, in eaque assensu suo plane conquiescerent. Neque enim ulla fieri ratione potest, ut Ecclesia universa erroneam ac falsam imbibat doctrinam, quippe quae iugiter a Spiritu Sancto edocta, seu a Spiritu veritatis sustentata. Quod si publica ac solemnis eiusdem Ecclesiae professio in actis, in cultu, atque in tota agendi ratione manifestata quoad idem

(0) Consulesis Melch. Canum De locis lib. VII. cap. 3. ubi inter celera baec scribere non dubitavit in regula secundo loco tradita. Unius aut alterius Sanctorum auctoritas etiam in his, quae ad sacras litteras et doctrinam fidei pertinent, probabile quidem argumentum subministrare potest, firmum vero non potest ,. At que hanc conclusionem demonstrat illa manifesta ratione, cui nulla prorsus via occurri potest. 6 Quod cum Sanctorum quisque, his duntaxat exceplis, qui libros canonicos ediderunt, spiritu fuerit humano locutus, et aliquando vel in eo errarit, quod ad fidem spectare postea demonstratum est, aperte constat ex huiusmodi auctoritate exploratam fidem fieri

non posse. Quo in loco admonendi sunt hi,qui praeceptis theologiae nul. lis acceptis, post bonas, quas vocant, litteras, statim ad sanctorum veterum lectionem appellant animum. Non em nim quaecumque ibi legerini, ea sunt probanda omnia... Primum, quoniam res nonnullae non erant tunc adeo in Ecclesia definitae, ut nunc esse videmus elc. ,, Nec minus praeclarae sunt regulae, quas in usu Patrum servandas exbibet Petavius in Prolegomenis cap. 2, quaeque maxime ad rem praesentem faciunt. Hoc ipsum fusius prosecutus est auctor operis : De optima legendorum Patrum methodo Augustae Taurinorum 1742. praesertim tota Parte prima.

Applicatur piae de immac Concep. sententiae

Habita ratione communis sensus fidelium

Petavii auctoritate confirmati

accedat obiectum, ne minima quidem suspicio de huius potest veritate suboriri. Haec enim sentiendi agendique ratio, praesertim cum supremi Pontificis formalis habetur de re sanctio, sin minus ut iuridica, at saltem ut iuridicae definitioni aequipollens re ipsa definitio existimari potest, a qua resilire sit nefas.

Age iam expendamus an haec omnia in immaculatum Virginis Conceptum quadrent, in eoque apprime vera comperiantur. Atque retroverso incedentes gradu a praesenti Ecclesiae sensu incipiamus. Ratissimum porro exploratumque est, Christifideles omnes circa hunc articulum unius esse animi, idque ita, ut maximo afficerentur scandalo, si vel minima de immaculata Virginis Conceptione quaestio moveretur. Hac pene mirabili fidelium suasione et consensu permotum sese fatetur Petavius ad piam sectandam sententiam. Sic enim scribit: Movet autem me, ut in eam sententiam sim propensior, communis maxime sensus fidelium omnium; qui hoc intimis mentibus, alteque depxum habent, ; et quibus possunt indiciis officiisque testantur, nihil illa Vir gine castius, purius, innocentius, alienius denique ab omni ! sorde ac labe peccati procreatum a Deo fuisse. Tum vero nihil cum inferis et horum rectore Diabolo, adeoque cum qualicumque Dei offensa et damnatione commune unquam habuisse (1). In Ecclesia vero universa cultus publicus, solemnis ac liturgicus viget de Virginis Conceptione , videlicet ut sancta et immaculata. Conceptio enim ita solummodo spectata potest esse et festi et cultus obiectum (2), neque aliud revera est; alioquin nec tot querelae a piae sententiae oppugnatoribus adversus hunc cultum fuissent excitatae; neque s. Bernardus in celebri ad canonicos lug

El publici cullus Ec

clesiae

(1) De Incarnat. lib. 14. cap. 2. S. 10.

(2) Legesis de hoc argumento Franc. Guerra episcopum gadicensem in op. Maiestas gratiarum ac virtutum omnium Deiparae Virginis. Hispali 1659. Tom. II. Tract.

De obiecto cultus exhibiti ab Eccle- !
sia romana in die festo immacula-
tae Conceptionis praesertim fragih
IV, seqq.; item fragment. XII Pun-
ctum I, seqq. De hoc argumento ile-
rum inferius disseremus.

dunenses epistola (1), ut impugnaret quod instituebatur festum, iis usus fuisset argumentis, quae Virginei Conceptus impetunt sanctitatem. Atque ut cetera silentio praeteream, numquam romani Pontifices universo Franciscalium Ordini indulsissent, ut et peculiarem de immaculata Con ceptione Missam legerent, et Officium seu canonicas horas huius mysterii proprias persolverent; nec pariter integris regnis ut eundem ritum ex pontificio indulto sequerentur concessissent, nisi pro certo habuissent tale huiusce cultus esse obiectum (2). Quod argumentum ex eo privilegio ma

Agendi in hoc ratio rom. Pontifi

cum erga franciscales Indultum quod aiunt GregoriiXVI

1) Sane refragatores immaculatae Conceptionis festum celebrare consueverunt Sanctificationis,ut notum

A Huiusce Officii invitatorium ad matutinum est : Immaculatam Conceptionem Virginis Mariae celebremus. Christum eius praeserva torem adoremus Dominum. Versiculi autem ad Magnificat: Immaculata Conceptio est hodie B. Mariae

Virginis. Cuius innocentia inclyta cunctas illustrat devotas animas. O ratio demum in Officio et in Missa: Deus, qui per immaculatam Virginis Conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti etc. Hoc porro Officium et hanc Missam concionavit Leonardus de Nogarolis no larius seu a secretis Sixti IV. Hic aulem Pontifex tum Missam tum Officium probavit, praecepitque ut ab uDiverso clero reciperentur, indulgenliisque ditavit Christifideles , qui illis interessent in Constit. Cum Praecelsa data an. 1476 cuius verba haec sunt : « Hac igitur consideratione Inducti , eiusdem Omnipotentis Dei et BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi , auctorilate apostolica , hac in perpetuum

valitura Constitutione statuimus et ordinamus, quod omnes et singuli Christifideles utriusque sexus , qui Missam,et Officium Conceptionis eiusdem Virginis gloriosae , iuxta piam, devotam et laudabilem ordinationem dilecti filii magistri Leonardi de Nogarolis clerici veronensis Notarii nostri, et quae desuper a nobis emanavit, Missae et Officii huiusmodi institutionem, in die festivitatis Conceptionis eiusdem Virginis Mariae, et per octavas eius , devote celebraverint, et dixerint, aut illis horis canonicis interfuerint , quoties id fecerint eandem prorsus indulgentiam, et peccatorum remisssionem consequantur, quam iuxta fel. record. Urbani IV in Concilio viennensi approbatas, ac Martini V et aliorum romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum Constitutiones, conferuntur illis, qui Missam et horas canonicas in festo Corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi a primis vesperis et per illius octavas, iuxta romanae Ecclesiae constitutionem celebrant, dicunt, aut Missae, Officio, et horis huiusmodi intersunt, praesentibus, perpetuis teinporibus valituris etcgg. Apud Harduinum Acta concilior. tom. IX

Rom. Pontificum series pro eiusmodi cultu

gis roboratur quo Gregorius XVI b. mem. Pontifex concessit episcopis omnibus, qui a sacra rituum Congregatione illud peterent, ut sacerdotes ante Missae canonem inter cetera praefarentur: Et te in Conceptione immaculata; nec non ut fideles in litaniis lauretanis Mariam invocarent Reginam sine labe originali conceptam. Id quod reipsa magno numero sacri antistites pro suis dioecesibus ac plerique religiosarum familiarum praesules postularunt (1).

Exinde novimus non fidelium communi tantum consensione, sed et episcoporum seu ecclesiarum pastorum etiam sententia, una cum romanorum Pontificum serie, qui numquam a Sixto IV ac deinceps usque ad Pium IX (quem diu pro Ecclesiae universae bono incolumem Deus sospitemque servet) a confirmando atque amplificando hoc cultu cessarunt, pium placitum fulciri. Ex quo colligimus, Ecclesiam illius veritati a pluribus iam inde seculis re ipsa adstipulatam esse; immo vero et eam probasse, ita ut omnimodam nacta sit certitudinem, atque una desit formalis , quam vocant, definitio quo in dogmatos dignitatem provebatur (2).

Porro cum Ecclesia veluti moralis consideranda sit persona atque individua, quae a prima sui institutione semper sibimet ipsi constitit , atque ad finem usque seculi perseveranter constabit, fieri omnino nequit, ut diversam nunc profiteatur doctrinam , multo vero minus illi contrariam, quam antiquitus professa fuerit atque tenuerit. Praesens igitur Ecclesiae sensus et professio circa immunitatem B. Virginis a primigenia labe, non est nisi ulterior, uti diximus, illius germinis explicatio quod semper in ea latuit ac viguit, adeoque traditionis divinae atque apostolicae.

Fieri nequit ut Ecclesia suam kac in re doctrinam immutaverit

col.1494.Jam vero tum Officium tum
Missa einsmodi obtinuere in Ec-
clesia universa usque ad reformatio-
nem Missalis ac Breviarii Romani,
quae facta est a s. Pio V; qui ut lo.
quitur Benedictus XIV De festis cap.
15: S. 22 Officium illud minus ap-
posite scriptum e Breviario summo-

vit, in cuius locum aliud substituit Officium quo etiamnum utimur. Illud tamen Officium ex indulto apostolico retinuerunt Regna bispanicum ac lusitanum.

(1) Cf. Appendicem.

(2) Videsis Guerra op.cit. tom. II. punctum 5. n. 61. seqq.

« PoprzedniaDalej »