Obrazy na stronie
PDF
ePub

Iuxta veteres Patres et script.eccles.

...

gorius vero de Valentia fusius vim eiusmodi fidelium con-
sensus evolvit. Est enim, inquit, in definitionibus fidei habenda
ratio, quoad fieri potest, consensus fidelium; quoniam et ii sane,
quatenus ex ipsis constat Ecclesia, sic Spiritu Sancto assi
stente, divinas revelationes integre ac pure conservant, ut
omnes illi quidem aberrare non possint . . . Illud solum con-
tendo: Si quando de re aliqua in materia religionis contro-
versia constaret, fidelium omnium concordem esse sententiam;
(solet autem id constare vel ex ipsa praxi alicuius cultus com-
muniter apud christianos populos recepta; vel ex scandalo
et offensione communi, quae ex opinione aliqua oritur etc).
merito posse ac debere Pontificem illa niti, ut quae esset Ec-
clesiae sententia infallibilis (1). Neque ab his abludit Peta-
vius, qui prolata s. Paulini sententia, qua antistes ille mo-
net, ut de omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem
fidelem Spiritus Dei spirat (2), ita prosequitur: Scitum illud
est Augustini, singulorum mentibus revelari quaedam a Deo,
non solum cum extraordinariis modis, velut visis et ostentis,
et huiusmodi significationibus occultum aliquid innotescit, ve-
rum etiam usitatis rationibus: quando quod ignotum erat vel
orantibus ac pulsantibus, vel aliud agentibus aperitur (3).
Quidquid porro sit de firma hac persuasione quam Graeci
vocant nopopoplav, de qua in rem suam disserit Petavius (4),
πληροφορίαν,
illud firmum exploratumque est, plurimi in rebus fidei com-
munem fidelium sensum esse existimandum.

Neque vero putet quis, recentiores theologos id esse
sibi pro lubito commentos: ipsi enim etiam a veteribus
Patribus, et scriptoribus ecclesiasticis id sunt mutuati.
Enim vero ad communem hunc fidelium sensum s. Epi-

(1) De rebus fidei..Analysis fidei catholicae lib. VIII. Cap. 9. Lutet. Paris. 1610.

(2) Epist. 4. Opp. edit. Antverp. 1622. pag. 72.

(3) De Incarnat. lib. 14. c. 2. n. 11.

(4) Ibid. ubi ex quadam adspiratio

ne divina repetit firmam fidelium
persuasionem de immaculata Virginis
Conceptione, quae in catholicam
transierit doctrinam; verum necesse
ad id confugere non est, cum cele-
roquin constet quonam ex fonte il-
lam fideles hauserint,
ex avita scili-
cet traditione.

phanius antidicomarianitas provocat (1), ad hunc s. Hieronymus Vigilantium (2), ad hunc s. Augustinus Pelagium atque Iulianum (3). Hinc Vincentius lerinensis in praeclare suo Commonitorio ut evincat recipienda non esse dogmata, quae universalis Ecclesiae doctrinae sint contraria, ita ratiocinatur: Quae si recipiantur, necesse est ut omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti, omnes casti, continentes, virgines, omnes clerici, levitae et sacerdotes, tanta confessorum millia, tanti martyrum exercitus, tanta urbium, tanta populorum celebritas, et multitudo, tot insulae, provinciae, reges, gentes, regna, nationes, totus postremo iam pene terrarum orbis per catholicam fidem Christo capiti incorporatus, tanto seculorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuntietur (4).

Igitur praeter Patrum scripta plura suppetunt instrumenta quibus Ecclesia traditionem divinam atque apostolicam circa dogmaticas veritates compertam habere possit, illisque, ut quaestiones in fidei dogma evehat, inniti.

CAPUT III.

DE FIDEI DECRETIS QUOVIS TEMPORE EDITIS
IUXTA CONSTITUTAM RATIONEM

Quae hactenus exposuimus, exemplis ex dogmatum historia depromptis, ut antea sumus polliciti, nobis declaranda sunt et confirmanda. Cum vero haec sint numero omnino plura, nos ex iis nonnulla, quae nostro in quem intendimus fini commodiora videbuntur, non sine delectu persequemur.

Ac primo sese nobis offert controversia quae Cyprianum inter ac Stephanum ferbuit de anabaptismo; num scilicet iterum ii tingi debuissent qui ab haereticis baptizati fuissent.

(1) Haeres. 78. edit. Petav. n. 24. (2) Edit. Vallars. Opp. tom. II col. 399.

(3) Lib. 1. cont. Iulian. cap. 7.

n. 31.

(4) Cap. 33. edit. Rom. 1731,

Confirman

tur ac declarantur exem

plis quae supra dicta sunt

Controversia sub s. Cypriano

De spirituali
Angelorum

natura

Notum est, in Scripturis nihil haberi quo valor baptismi ab haereticis collati adstruatur. Quapropter theologi polemici exemplum hoc urgent adversus seculi XVI novatores ut divinae traditionis necessitatem ostendant (1): idque iure meritoque. Quandoquidem ipsi protestantes baptismum haereticorum valere tuentur. Porro, uti paulo ante animadvertimus, nulla erant Patrum testimonia, quae traditionis testatam facerent existentiam, cum Stephanus traditionem contrariam Cypriano opposuit: sed illa in sola Ecclesiae consuetudine stabat, quae ab Apostolis ad ea usque tempora profluxerat. Quod potiori quoque ratione de baptismi pretio est dicendum qui ab infideli homine sit collatus, uti sequiori postmodum aevo Nicolaus I in Responsis ad Bulgarorum consulta declaravit (2); quamvis ex Patrum scriptis contrarium potius colligi videatur (3).

His et illud addere possumus quod ad doctrinam de spirituali Angelorum natura spectat. Nam quamvis haec doctrina nondum expresse fuerit ab Ecclesia ex fide sancita, adeo tamen certa nunc habetur, ut temeritatis notam is non effugeret, qui contrariam tueri vellet. Ast norunt eruditi viri quanta usque ad Concilium lateranense IV, quod celebratum est an. 1215, penes Patres tum graecos tum la

(1) Cf. Bellarmin. De verbo Dei non scripto lib. IV. c. 4. et c. 8. Walenburgicos Controvers. fidei tomo I. Tract. VI. De testimon. seu Traditionibus. prob. ad hominem n. 109. Card. Dav. du Perron Discours des Tradit. pag. 527; et Réplique au Roy liv. 3. c. 7. pag. 698. Opp.edit. Paris 1633 tom. III et IV.

(2) Num. 104 apud Coletum Act. Conc. Venet. 1770 tom. XV, col. 432.

(3) Receptum siquidem apud veteres Patres, saltem usque ad Augustinum, veluti principium et axioma fuit, non posse quempiam conferre baptisma qui baptismum non recepe

rit, illumque solum tingere posse,qui baptismum receperit. Hinc illud Tertulliani lib. De Baptismo c.17.Quod ex aequo accipitur, ex aequo dari potest; et Hieronymi in Dial. adver. Luciferian. n. 9. dicentis: Ut enim accepit quis, ita dare potest: qui proinde ibid. n. 12 ita perstringit luciferianum: Novam rem asseris, ul christianus quisquam factus sit ab eo qui non fuit christianus. Atque huic principio innixi, qui rebaptizantes impugnarunt, valorem baptismi ab haereticis administrati tuebantur. Cf. quae hoc de argumento scripsimus in Tract: De Baptismo c.3.

prop. 2.

tinos, nec non apud ecclesiasticos scriptores, ad angelicam quod attinet naturam, opinionum ferbuerit discrepantia (1).

Verum hoc omisso, propius ad rem nostram facere exemplum videtur ex dogmate de visione Dei beatifica deduetum, quae proxime a morte animabus plenissime purgatis obveniat. Quod quidem dogma et Benedictus XII primum (2), ac dein rursus florentinum Concilium solemni decreto sancivit (3). Porro nemo est, qui nesciat quot utriusque Ecclesiae tum graecae tum latinae Patres contrarium sensisse visi sint. Namque iis etiam praetermissis, qui Chiliasmo adhaesere, plures quoque ad sanctum usque Bernardum non exemptum numerantur, qui vel dure, vel ambigue, vel ita demum aspere sunt locuti, ut emolliri eorum dicta vix possint (4). Quocirca cum isthaec controversia sub Ioanne XXII

(1) Cf. Petavium de Angelis lib. 1. c. 2. et 4.

(2) Constit. Benedictus Deus apud Harduinum Acta Concil. Tom. VII col. 1559.

(3) Ibid. Tom. IX. col. 986.

(4) Cf. de hoc argumento elaboratissimum opus Lud. Muratorii, quod inscribitur: De Paradiso regnique caelestis gloria non expectata corporum resurrectione iustis a Deo conlata. Veronae 1738. vol. un. in 4. cap. 7. seqq. Heic nobis satis sit ea in medium adducere quae in admonitione in librum de Bono mortis editores Maurini Opp. s. Ambrosii Tom. I. pag. 385 de s. Doctore scripserunt:"Si Doctoris nostri verba stricte atque ex apicibus interpretemur, cogemur liquido confiteri animas, ipsius iudicio,in quibusdam habitaculis conclusas ad usque generalem resurrectionem servari; eas ibi mercedem debitam operibus suis sed ante diem ultimum minime reddendam expectare; interim tamen illas vel bonis quibusdam,vel poenis affi

ci, prout ipsarum quaeque fuit com-
merita; postremo iustorum laetitiam
per quosdam ordines esse digestam.
Mirum quidem non est hoc modo de
animarum statu scripsisse Ambro-
sium: sed illud propemodum incredi-
bile videri potest, quam in ea quae-
stione sancti Patres ab ipsis Apostolo-
rum temporibus ad Gregorii XI (for-
san ex lapsu calami, cum dici debe-
ret Benedicti XII) pontificatum, flo-
rentinumque Concilium, hoc est toto
ferme quatuordecim seculorum spa-
tio,incerti ac parum constantes exti-
terint. Non enim solum alius ab alio,
ut in huiusmodi quaestionibus nec-
dum ab Ecclesia definitis contingere
amat, dissentiunt: verum etiam non
satis cohaerent sibi ipsi; cum easdem
animas claro divinae naturae con-
spectu frui quibusdam scriptorum
suorum locis concedere, rursus qui-
busdam aliis id ipsum negare vide-
antur. ... Illud tantum hoc loci ad-
monemus, omnem illam sermonis di-
versitatem ex variis manasse princi-
piis, quae sanctis illis viris sacrarum

De visione beatifica

Ex individuitate con

jugë

in vivis agente exarserit, summus Pontifex ut eo, quo par esset, maturo dirimeretur examine, iussit ut omnia monumenta quae alterutri sententiae sive affirmanti sive neganti favere viderentur, ex omni antiquitate conquisita congererentur, quo tandem ipse definitionem edicere posset dogma ticam. Cumque res in longum prolataretur ob negotii difficultatem, ipse, re non definita, decessit (1). Certe quidem in Ecclesia non deerat quoad hunc fidei articulum divina traditio; alioquin numquam is definiri potuisset: verum non omnibus illa erat comperta; divina eloquia haud satis hac in re sunt perspicua; Patres, ut vidimus, in varias abicre sententias; liturgiae ipsae non modicam praeseferunt difficultatem (2). His omnibus succurrit iuge Ecclesiae magisterium, communis praeterea fidelium sensus; qui alte adeo defixum imis habebant mentibus, purgatas animas statim ad Deum videndum eoque fruendum admitti, ut non minimum eorum animi vel ex ipsa controversia fuerint offensi, quae sub lo anne XXII agitabatur, et cuius definitio diu nimis protrahebatur.

Aliud exemplum suppetit ex definitione tridentini Concilii sess. 24. Can. 7 his verbis expressa: Si quis dixerit Ecclesiam errare, cum docuit et docet, iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam, propter adulterium alterius coniu gum matrimonii vinculum non posse dissolvi.... anathema

paginarum lectio suppeditabat. Hinc
est quod qui millenariorum erro-
rem amplexi sunt, ab iis eodem ar-
gumento futura ante corporum re-
surrectionem benefica visio negaba-
tur. Et quamvis qui secuti sunt, ma-
gno studio eundem errorem impu-
gnarint, profligarintque; tamen circa
Dei visionem adhuc pendebant anci-
pites
Postremum vero hoc con-
firmant tum s. Augustini, tum s. Ber-
nardi agendi ratione. S. enim Augu-
stinus vel in ipsis Retractationibus a-
nimo etiam tum dubio et ancipiti se
esse, ac nihil super hoc definire au-

dere non dissimulat. S. autem Bernardus ita Augustini cancellos transiliit, ut iustorum spiritibus solam humanitatis Christi visionem seu cognitionem concedere videatur. Consentientem hac in parte habet claraevallensis Abbas auctorem Quaestion. ad Orthodoxos, quae hactenus inter Iustini opera fuerunt editae.

(1) Cf. Raynaldum ad an. 1334.

n. 37.

(2) Eas cf. apud Renaudotium Liturgiar. oriental. collectio duobus volum. comprehensa. Paris. 1716.

« PoprzedniaDalej »