Obrazy na stronie
PDF

dieia atque vestigia minime dubia sive in Scripturis sive in traditione transluceant. Ad haec autem internoscenda multa praesto sunt instrumenta. Huc enim ea referuntur omnia per quae ad nos pervenit, nobisque antiqua innotescit traditio. Dixi instrumenta per quae ad nos pervenit atque innotescit antiqua seu divina traditio; non enim commisceri potcst traditio ipsa cutn instrumentis seu modis per quos ea nobis manifestafur, cum res sint plane distiuctae, cuiusmodi est obiectum in se consideratum, atque instrumentum seu ratio qua obiectum assequimur.

Iam vero haec instrumenta sunt Patrum scripta, sunt libri liturgici, sunt dies fesli, sunt acta martyrum, sunt perpetuus fidelium sensus, sunt vel ipsorum haereticorum sive positiva sive negativa testimonia, sunt monumenta ipsa arcbaeologica, quae in multiplices classes distribuuntur; denique inter omnia eminet primumque sibi locum vindicat iuge ac vivum Ecclesiae magisterium, prout suo loco fuse ostendimus atque perspicue explanavimus (1).

Istiusmodi autem instrumenta interdum simul coniuncte conspirare possunt ad traditionem antiquam apostolicam atque divinam patefaciendam, interdum vero seorsum. Hinc nullum, modo exceptitio, perinde ac si solum esset, constitui potest. Quocirca perperam nonnulli .solent ad inficiandam traditionis alicuius existentiam urgere silentium Patrum, aut ad eorum auctoritatem, quasi ceteris seclusis fontibus, provocarc. Quid enim si silentium istud alio pacto plane compensetur ac suppleatur? Idcm de ceteris heic recensitis instrumentis, si singillatim spectentur, dicatur oportet.

Et sane, quod seclusis sanctorum Patrum scriptis, potuisset cuiuspiam veritatis tradilio alia quavis ratione ad nos pervenire, argumento nobis sunt manifestissimo illi ipsi qui primi argumentum ex traditione deductum tanquam thcsin constituerunt ad fidem contra haereticos quoslibet propugnandam; cuiusmodi in primis Irenaeus ac Tertullianus extitere. (l)Tract. de locis Theolog. par. 2. sect. 2. cap. 2.

Haec re

censentur

Coninncte vim batent per modum

unius

Confirm. iitnr et deoiarantur qu.ie

dicta sunt

8. irenaeui Irenaeus quidem postquam in primis Iibri tertii capiti

bus constituerit adversus haereticos, parem tribuendam esse Scripturae ac traditioni in tuendis fidei veritatibus auctoritatem; et postquam omnimodis argumentis ostenderit, tra,ditionem extare, eamque a Scriptura prorsus distingui; transit ad instrumentum et veluti canalem detegendum, quo traditio apostolica ad aetatem usque suam intemerata fluxisset. Hoc porro non aliud esse asserit quam successionem legitimam episcoporum in Ecclesia catholica ordinatorum. Hinc est ut hanc episcoporum successionem tam acriter, quemadmodum loqujtur Massuetus (1), tamque frequenter urgeat adversus haereticos Ireneaeus, ratus nihil eflicacius fore ad omnem haereticorum pervicaciam retundendam. Non oportet, inquit, adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere; cum Apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia quae sunt veritatis, ut omnis quicumque velit, sumat ex ea potum vi~ tae (1). Ac deinde progreditur dicens: Quid enim? Et si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere Ecclesias, in quibus Apostoli conversati sunt, et ab eis de praesenti quaestione sumere quod certum et re liquidum est? Quid autem si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis; nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committebant Ecclesias (Z)? Tertullianus Eadem se ratione Tertullianus gessit, qui tum alibi (4),

tum potissimum in libro De Praescriptionibus cap. 9 ct seqq.

(1) Opp. s. Irenaei Paris.1710.Dissertationes praeviae in Irenaei libros, Diss. III. art. 3. De Traditionu aucloritate et fundamenlo Pag. CXIV..n. 16. Digna quae tola quanta est legalur haec dissertatio.

(2) Contr. Haeres. lib. 3, cap. 4. n. 1.

(3) Ibid Cf. eliam quae dc mente Ireiiaei praeclare scripsit cl. Mocbler

Patrologie Tom. I. pag. 371 seqq. Nec non I. B. Prat, Histoire de saint Irenee. Paris 1843. liv. 2.ch.5. (4) Lib. de Corona MUiU capp. 3. et 4. Cf. lib. 1. advers. Marcionem c. 21. ed.Rigaltii, ubi inter cetera ad rem nostram scribit: Non alia agnoscenda erit tradilio Apostolorum, quam quae hodie apud ipsorum Ecctesias editur.

eandcm atque Irenaeus insistit viam. Opposita enim haere

ticis etiam hac praescriptione, traditionis videlicet non scri

ptae et a sacris litteris plane distinctae, ita prosequitur:

Dehinc (Apostoli) in orbem profecti, eandem doctrinam eius

dem fidei nationibus promulgaverunt, et proinde Ecclesias

apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus tradu

tem fidei et semina doctrinae, ceterae exinde Ecclesiae mutua

tae sunt, et quotidie mutuantur ut Ecclesiae fiant; per hoc

tt ipsae Apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum Ec

clesiarum. Omne qenus ad originem suam censeatur necesse

est... . Hanc igitur dirigimus praescriptionem. Si Dominus

Iesus Christus Apostolos misit ad praedicandum, alios non

esse reciptendos praedicatores quam quos Christus instituit...

Quid autem praedicaverint, id est, quid illis Christus reve

laverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi

per easdem Ecclesias, quas Apostoli condiderunt, ipsi eis prae

dicando tam viva [quod aiunt) voce, quam per epistolas po

stea (\). Quemadmodum vcro Ircnaeus, praeiacto solido illo

fundamento de ecclesiis ab Apostolis institutis ad veram do

ctrinam traditam internoscendam, haereticos omnes ad eas

dem provocabat, speciatim autem ad Ecclesiae romanae sen

sum in eum finem ipsos revocabat; ita pariter Tertullianus

concludens eos lacessit: Age iam qui voles curiositatem melius

txercere in negotio salutis tuae; percurre Ecclesias apostoli

cas, apud quas ipsae adhuc calhedrae Apostolorum suis locis

praesident (%); apud quas ipsae authenticae litterae eorum

recitantur, sonantes vocem et repraesentantcs faciem unius

cuiusque Si Italiae adiaces, habes Romam, unde nobis

quoquc auctoritas praesto est. Ista quam felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine profuderunt! Ubi Petrus passioni dominicae adaequatur, ubi Paulus Ioannis (Baptistae) exitu coronatur, ubi Apostolus Ioannes postea,

(1) Lib. De Praesc. Edit. cit. c. 1580. pag. 82. Tn edit. Pamelii Paris. 20- 21. 1616. pag. 338. imo et in ipsa edit.

(2) In edit. De la Cerda opp. pd. basileensi Beati Rhenani Basilean Paris.1630,Tom. II. pag. 78. In edit. an. 1562. pag. 108. habetur: praeBenali Laurenl. De la Barre. Paris. sidentur pro praesident.

quam in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur. Videamus quid dixerit, quid docuerit, quid cum africanis quoque Ecclesiis contesserarit (\).

Ex his asscquimur, ecclcsias conservasse doctrinam a Christo et ab Aposlolis traditam eamque per episcoporum successionem posteris transmisisse, quatenus ipsi nimirum ceteros instituendo ad successores transmiserint quod a praecessoribus acceperant. Transmiserant autem tura activi cpera magisterii, tum usu et praxi, tum institutis ritibus, aliisque ciusdemmodi; adeo ut catholica atque apostolica doctrina inoculata, ut ita dicam, fuerit atque inserta communi Ecclesiae coetui, uti cibus qui in nutrimentum transmutatur atque convertitur; aut etiam, ut phrasi nunc usu recepta utar, in ipso Ecclesiae corpore fuerit incarnata (2). Quamvis proinde Patres de aliquo peculiari doctrinae articulo vel parce admodum disseruerint, vel etiam, quia nulla sese eis obtulit occ. "o, penitus siluerint; non ideo taraen concludendu:, traditionem aut doctrinam illam in Eccksis minime viguisse. Quinimo contingere quandoque potesl, ut nonnul1': P 33 ac doctores ea interdum in scriptis habeant suis, c.r:.e vigenti doctrinae repugnent; praesertim cuin se non uti traditionis testes commendent, sed uti doctores,qm e proprio philosophantur penu, ea prorsus ralioue, qua theo

Traditio

transmissa

per Episco

porum suc

cessionem

(1)Cap. 36.

(2) Cf. Moehler Symbolique. Besancon 1836 tom. II, liv. 1. ch. 5 §. 38: ubi haec quae ad argumenlum nostrum referuntur habel:« V esprit de Dieu, qui gouverne et vivifie P Eglise, enfante dans fhomme, en s' unissant a lui, un instinct, un lact eminemment chrelieo, qui le conduit a toute vraie doctrine. Le principe communique d^en haul. 1' aliiance avec 1'apostolat perpetuel,reducation et la vie dans PEglise devcloppent un sens profondement inlerieur, un sentiment propre a 1' interpretalion de la parole ecrite ... ■ PEglise esl

le corp:, la forme visible de IesusChrist: elle est son humanile permanente, son eternelle manifestation. Le Seigneur a depnse en elle son esprit, sa verite... Ce scntiment commun, cette conscience de l1 Eglis5 est la tradition dans le sens subjeclif du mot. Qu'est-ce donc que la tradilionconsideree sous ce pointdevus C est le sens chretien exislant dans 1' Eglise, et transmis par V Egl's«i sens, toutefoisjqu^on ne peut sep»" rer des veriies qu'il conlient, PU,J" qu'il est forme de ces veriles et p« ces verites,, pag. 37-39.

logi nostrates identidem facere consuevere. Hacc autem paulo post luculenlis illustrabimus exemplis. Satis igitur est ad cognoscendam traditam doclrinam in Ecclesia vigentem iuge eiusdem Ecclesiae magisterium, praxis seu consuetudo, quae monumentis firmetur, et communis ipse pastorum ac fidelium sensus.

Et vero quomodo sive Irenaeus sive Tertullianus ad adstruendam adversus haereticos apostolicam traditionem eos provocare ad Patrum scripta potuissent, si haec nulla erant, saltem dogmatica? Etenim Irenaei aetate non habebantur msi paucae epistolae Clementis romani, Barnabae, Ignatii ac Polycarpi, item liber Hermae inscriptus Pastor aliave nonnulla, quae adhortationes morales ut plurimum complectebantur. In Ecclesia vero latina, qui latino primum usus sit eloquio, ipse est Terlullianus unicus et antiquissimus auctor cuius opera supersint (1). Cum s. Stephanus Pontifex s. Cypriano rescripsit: Si quis a quacumque haeresi venerit ad vos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poenitentiam (2); ubinam erant Patrum scripta, quae traditionem hanc testarentur? Attamen ftdenter ipse ad traditionem appellat, non aliam profecto, quam quae praxi et usu constaret.

Quoniam vero de communi fidelium sensu aliquid attigimus, iuverit paucis exponere quanti pendcndus ille sit ad Ecclesiae doctrinam, adeoque ad traditionem in ea vigentem dignoscendam. Porro praestantissimi theologi maximam probandi vim huic communi sensui inesse uno ore fatentur. Etenim Canus: In quaestione fidei, inquit, communis fidelis populi sensus haud levem facit fidem (3). Gre

(1) Sic enim scribit s. Hieronymus De viris illustribus cap. 53. Tertullianus presbyter nunc demum primusposlViclorem etApollonium latinormi ponitur, ed. Vallars. Tom. II. pag. 875. Scripta vero Victoris et Apollonii perierunt.

(2 Kpist. 74. edit. Manr. pag.138. 3) De locis lib. 5. cap. ullim. cir

ca Gnem, ubi et illud praeclare addit:
Quaero enirn ex te, quando de re-
bus christianae fidei inter nos con-
tendimus-, non de philosophiae de-
crelis , utrum polius quaerendum
est, quid philosophi atque ethnici,
an quid homines christiana et do-
ctrina et fide instiluti sentianfi

[merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »