Obrazy na stronie
PDF
ePub

- Quinam primi impugnalores fuerint privilegii.

immunitatem ipsam ab originali noxa, quam alii oppugnabant in B. Virgine, alii vero propugnabant. Ceteris porro omissis, inter oppugnatores praecipue recensentur Magister sententiarum (1), Alexander Halensis ac s. Thomas praesertim in Summa (2), ac ipse s. Bonaventura (3), quod utrum admitti debeat, deinceps expendemus. Inter propugnatores adnumerari solent Honorius augustodinensis (4), Guillelmus parvus (5), Richardus anglus (6), Innocentius IV (7); Carolus a Spiritu sancto, s. Petrus Paschasius aliique non pauci (8). Negari haud potest, aetate illa, ob auctoritatem praecipue s. Bernardi et Magistri sententiarum, praevaluisse inter Scholasticos sententiam B. Virgini eiusmodi privilegium negantem, ita ut illam adoptaverit suamque fecerit Schola sorbonica omnium celeberrima (9); donec in arenam descendit perinsignis Ioannes Duns Scotus, qui primum Oxonii, deinde vero Lutetiae strenue, ac feliciter adeo affirmantem propugnavit sententiam, ut ea exinde in scholis catholicis pedetentim invaluerit, ac festum immaculatae Conceptionis longe lateque in Ecclesia fuerit propagatum.

Propugnatores eiusdem privile

gii.

(1) Lib. 3, Dist. 3.

(2) Alexander de Hales Summa Theologica p. III, q.9, memb. 2, art. 1,2,3,4 et 5. S. Thomas 3 p.g. 27, ar. 2, et in Compendio, quod est Opusculum eius secundum c. 24: quae sunt duo postrema s. Doctoris opera, atque imperfecta ab eo relicta sunt.

(3) Ip 3 lib. Sent. dist. 3, art. 1, opp. edit. Rom. 1596, tom. 5, p. 33, seqq.

(4) In Op. Sigillum beatae Mariae ubi exponuntur Cantica Cantic. in

Biblioth. Maxima Patr. Lugd. 1677, tom. 20 in cap. I Cant. pag. 1219. Huius tamen verba nimis generalia sunt.

(5) Apud Strozzi Op. cit. p. I, lib. 4, c. 19.

(6) Apud Marracci in Bibliotheca Marian. fol. 326.

(7) Apud Marracci in Catalogo ad annum 1251.

(8) Apud Strozzi loc. cit.

(9) Cf. Gener. Theol. dogmaticoScholasticae. Romae 1767, tom. I, Prodr. I, c. 1, S. 57, controv. 3.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[ocr errors]

**

[ocr errors]

Hactenus Scholastici vix verum disceptationis huius punctum attigerant. Illorum plerumque locutiones aut ambiguae atque incertae erant, aut procul dubio non ita perspicuae, ut ex illis liqueret utrum de prima Virginis conceptione, quam activam dicunt, incompletam, et inchoatam, an vero de altera completa et perfecta, qua anima foetui coniungitur, eumque informat, disseruerint (1). Quo factum est, ut sententiae utriusque patroni ad se illos traherent, aut certo pro suo quisque placito exponerent. Omnium

S. Bonaventura.

(1) lam id contigit circa germa- cipi sine labe originali nihil aliud fue. Dam s. Bernardi sententiam, quam rit, quam ex vi originis habere sanveteres Scholastici de activa genera- ctitatem, vel donum aliquod naturae tione dictam ab eo esse fatentur seu superadditum, atque huius originainterpretantur, ut suo loco videbi- rio stipiti transfundendum in postemus. Idem dicito de ipsis vetustiori- ros dalum. 2. Ilem, tenent peccabus Scholasticis incipiens ab illorum tum originale magis pertinere ad magistro Petro Lombardo. Siquidem naturam, quam ad personam, magis veteres illi doctores longe aliter eas ad carnem, quam ad animan; et pridictiones intelligebant concipi san mo inficere carnem, postea animam ctum, vel concipi sine labe origina- per ipsam unionem cum infecta carne li, ac intelligant assertores piae sen- seminaliter concepta. 3. Docent pectentiae pro gratuita quam aliquis a cato originali corpus infici ex eo labe originali per gratiam Christi quod in semine certae ad iustitiam 0sortiatur praeservatione. Namque riginalem in prolem transfundendam apud veteres, atque apud ipsum A- requisitae dispositiones desint, quae quinatem in sanctitate conceptionis statui innocenti inerant;animam vero nulla fit mentio gratiae Christi, sed ex eo, quia fit infecti corporis forma. spectantur primordia naturae, per 4. Loquuntur de peccato originali, quae aliquis ex vi et modo ipsius con-' quatenus per se et principaliter inceptionis independenter a meritis et ficit naturam, quod per ordinariam gratia Christi, concipiatur sancius, generationem una cum natura transscilicet aut cum iustitia originali, aut fundalur; sitque ab ordinaria genecum gratia eiusmodi conditioni con- ratione, non per Christi gratiam, sed gruenter infusa; ita ut apud eos coa per solam vulneris naturae in paren

facile primus, qui analytica ratione controversiam in -suas distinxerit partes, accurateque exposuerit, s. Bonaventura merito existimatur. Verum et ipse, ut innuimus, in adver

sam sententiam propendere visus est, vel saltem quando· que piae favere sententiae, quandoque vero ab eadem re

cedere (1).

tibus curationem separabile; per accidens vero et consequenter de eodem loquuntur ut derivato in animam et personam, per solam gratiae infusionem curabili. 5. Negant peccato originali de quo disserunt, opponi directe graliam. 6. Loquuntur de peccato originali, a quo immunitas potuerit haberi, non per gratiam, sed aliis omnino modis qnos ipsi recensent. 7. Verba faciunt de peccato originali,cuius contagium per gratiam quae nunc datur,totaliter auferri non potest, nisi per extraordinariam gratiam defectus contagionis naturae tollatur a parentibus. 8. Agunt demum de peccato originali, a quo nec ipsum Verbum incarnatuin, si ordinario modo conceptum fuisset, potuisset esse liberum. Contra vero qui sententiam piam propugnant nibil horum admittunt, nec tali sensu eam adstruunt; sed tenent, ex sola Christi gratia praeoccupatam fuisse B. M. Virginis animam in moinento eius creationis et coniunctionis cum corpore, qua factum est ut immunis servaretur ab illa macula quam suapte nalura contraxisset. Atque hac ratione componunt ea quae in speciem contraria videntur tum in s. Thoma, tum in aliis Doctoribus, cum interdum beatam Virginem immunem fuisse asserunt sive ab originali sive ab actuali culpa, interdum vero eam originali culpae obnoxiam

fuisse affirmant ; nempe fuisse immunem gratia et meritis Redemptoris, obnoxiam autem vi generationis carnalis, et debiti, nisi praeventa fuisset. Cf. egregium opusc. p. Nicolai Cichovii, Angelici doctoris s. Thomae Aquinatis de beatissimae Virginis Deiparae immaculata Conceptione sententia, quod primum prodiit Posnaniae 1651, tertia vero editio adornata est Patavii 1720, ac iure pulcherrimum opusculum dicitur. Neque ab bis abludit celebris Thomista Ioannes a s. Thoma, vir apprime doctus, qui in suo Cursu Theologico Lugduni 1663 lom. I, in Tract. De Approbat . et auctoritate doctrinae s. Thomae Disp. I, ar. 2 eadem ferme de mente s. Thomae scripsit.

(1) De s. Bonaventura baec scribit Benedictus Piazza in op. Causa immaculatae Conceptionis. Panormi 1747, Act. 8, ar. I, Test. 4. « Hic unus est inter quatuor primores Scholasticos de quo fateri cogimur, contrariae sententiae propugnatorem fuisse in lib. 3, Sent. dist. 3, art. 1. Quaestione II, s. Bonaventura clarius prae ceteris tangens punctum praesentis controversiae, inquirit : Utrum anima beatae Virginis sanctificata fuerit ante originalis peccati contractionem?... Ipse vero sententiae neganti adhaeret. » Cum tamen s. Doctor ad negantem sententiam adserendam argumenta afferat

Disputatio

Scoli.

Cum haec agerentur, in medium prodiit, ut diximus, Scotus acerrimi ingenii vir, qui in illa Scholae sorbonicae parisiensis celebritate, publica quam habuit, uti fertur, disceptatione strenue adeo piam sententiam adversus parisienses doctores propugnavit, ut ex illo tempore per gradus veluti quosdam scholarum fere omnium suffragio comprobata fuerit, communisque plane evaserit (1). Quod vero voce Scotus adstruxerat ac vindicaverat, si uti vera haec disputatio parisiensis admittitur, scriptis etiam deinde praestitit, in Commentariis videlicet suis in Magistrum sententiarum (2). Iam vero tum in publico congressu, tum in Commentariis noram veluti basim controversiae huic substruxit, atque argumenta ipsa adversariorum magna ex parte in rem suam convertit, quaeque e Scriptura ac Patribus obiiciebantur admirabili prorsus ratione dissolvit. Haec idoneo loco discutiemus. Interim animadvertimus eo Scotum successu piam sententiam propugnasse, ut eam iamiam collabentem

quaeex poenalitatibus huius vitae ducuntur, quas beata Virgo passa est, e contagione carnis contracta vi naturalis generationis, ex generalibus effalis Scripturae et ss. Patrum, et ex dignitate Christi Redemptoris, nihil Telat quomipus sententia s. BonaVenlurae ad Scholasticorum principia paulo ante exposita revocetur. Ceterum seraphicus Doctor in posterioribus scriptis suis piae omnino sententiae ad stipulatus est: en eius verba ex Serm. 2 de beata Virgine Maria, tom. 3, eius opp. edit. Rom. 1596, pag. 389, col. 2. Domina nostra fuit plena gratia praeveniente in sua sanctificatione, GRATIA SCILICET PRAESERVATIVA CONTRA FOEDITA. TEM ORIGINALIS CULPAE, quam contrarisset ex corruptione naturae; nisi speciali gratia praeventa, praeservataque fuisset. Solus enim

Filmus Virginis fuit ab originali
culpa immunis, et ipsa Mater eius
Virgo, Credendum est enim, quod
novo sanctificationis genere, in eius
conceptionis primordio Spiritus
Sanctus eam a peccato originali
(non quod infuit, sed quod infuisset)
redemit, atque singulari gratia
praeservavit. Haec si conferas cum
antea dictis de diverso sensu Schola-
sticorum,et patronorum piae senten.
tiae, patebit quam bene simul con-
gruant.Praeterea,ut videbimus,s.Bo-
naventura auctor fuit Ordini suo, ut
festum celebraret immaculatae Vir-
ginis Conceptionis.

(1) De hac celebri disputatione
postea loquemur agentes adversus
Launoium.

(2) In 3 Sent. dist. 3, 9.1, Opp. edit. Lugd. 1639. Tomi VII, part. I, pag. 91, seqq.

Fructus illius dispulationis.

instauraverit, eamque victricem reddiderit. Siquidem nova luce effulsit, communiorque est facta.

Etenim ipse insequentibus doctoribus arma praecipua suppeditavit ad asserendum B. Virgini singulare hoc privilegium vindicandumque, immo vero effecit ut deinceps festum sub hoc immaculatae Conceptionis nomine iamdiu alicubi institutum in omnes catholicas regiones propagaretur. Sane celebrari exinde coepit eiusmodi solemnitas in oratorio Ecclesiae romanae coram patrum Cardinalium collegio, opera Nicolai III, seu ut alii autumant Clementis V (1). Quod exemplum sibi imitandum brevi aliae ecclesiae proposuerunt, praecipue vero regulares religiosorum familiae Benedictinorum, Cisterciensium ac Coelestinorum, nec non Carmelitarum, Trinitariorum, Redemptionis captivorum a Mercede nuncupatorum, Augustinensium atque ita porro. Franciscalium Ordo hac in parte prae aliis enituit, qui iam a seculo XIII ineunte festum istud in omnibus cuiusvis coenobii ecclesiis singulari pietatis sensu ac solemnitate celebrare consuevit, prout constitutum etiam fuerat in generali pisano conventu, quem Capitulum vocant, cum s. Bonaventura universi Ordinis seraphici generalem ageret ministrum (2). . Verum hac ipsa ferme aetate contigit ut maiori animorum contentione in scholis controversia de immaculato B. Virginis Conceptu sive pro affirmante, sive pro negante sententia agitaretur. Praevalebat siquidem in dies magis pia sententia negans B. Virginem originalem contraxisse labem, atque latius propagabatur; adeo ut illam adoptaverit suamque effecerit sorbonica Facultas, quae antea eidem adversabatur. Franciscales qui Minoritae nuncupantur, Scholae

Controversia recruduit.

(1) Cf. Strozzi op. cit. par. I, lib.4, IV, pag. 218 legitur quod in his coc. 24, Io. Bacho et Franc. Martini mitiis Pisanis quibus praefuit s. Boid referunt Avenione contigisse in ventura: Iussum item est ut novae ecclesia FF. Ordinis Carmelitarum.. hae festivitates admitterentur in

(2) Cr.Waddingum Annales Mino- Ordine, videlicet CONCEPTIONIS rum ad ann. Christi 1263. Urbani IV beatae Virginis Mariae, Visitatio2, n. 15, edit. Lugd. 1628, tom. II, nis, etc. pag. 262. Et in edit. Rom.1732, tom.

« PoprzedniaDalej »