Obrazy na stronie
PDF
ePub

Haec recensentur

dicia atque vestigia minime dubia sive in Scripturis sive in traditione transluceant. Ad haec autem internoscenda multa praesto sunt instrumenta. Huc enim ea referuntur omnia per quae ad nos pervenit, nobisque antiqua innotescit traditio. Dixi instrumenta per quae ad nos pervenit atque innotescit antiqua seu divina traditio; non enim commisceri potest traditio ipsa cum instrumentis seu modis per quos ea nobis manifestatur, cum res sint plane distinctae, cuiusmodi est obiectum in se consideratum, atque instrumentum seu ratio qua obiectum assequimur.

Iam vero haec instrumenta sunt Patrum scripta , sunt libri liturgici, sunt dies festi, sunt acta martyrum, sunt perpetuus fidelium sensus, sunt vel ipsorum haereticorum sive positiva sive negativa testimonia, sunt monumenta ipsa archaeologica , quae in multiplices classes distribuuntur; denique inter omnia eminet primumque sibi locum vindicat iuge ac vivum Ecclesiae magisterium, prout suo loco fuse ostendimus atque perspicue explanavimus (1).

Istiusmodi autem instrumenta interdum simul coniuncte conspirare possunt ad traditionem antiquam apostolicam atque divinam patefaciendam, interdum vero seorsum. Hinc nullum, modo exceptitio, perinde ac si solum esset, constitui potest. Quocirca perperam nonnulli.solent ad inficiandam traditionis alicuius existentiam urgere silentium Patrum, aut ad eorum auctoritatem, quasi ceteris seclusis fontibus, provocare. Quid enim si silentium istud alio pacto plane compensetur ac suppleatur? Idem de ceteris heic recensitis instrumentis, si singillatim spectentur, dicatur oportet.

Et sane, quod seclusis sanctorum Patrum scriptis, potuisset cuiuspiam veritatis traditio alia quavis ratione ad nos pervenire, argumento nobis sunt manifestissimo illi ipsi qui primi argumentum ex traditione deductum tanquam thesin constituerunt ad fidem contra haereticos quoslibet propugnandam; cuiusmodi in primis Irenaeus ac Tertullianus extitere.

(1) Tract. de locis Theolog. par. 2. sect. 2. cap. 2.

Coniuncte vim habent per modum unius

Confirmantur et deciarantur quae dicta sunt

9. Irenaeus

Irenaeus quidem postquam in primis libri tertii capitibus constituerit adversus haereticos, parem tribuendam esse Scripturae ac traditioni in tuendis fidei veritatibus auctoritatem; et postquam omnimodis argumentis ostenderit, tra; ditionem extare, eamque a Scriptura prorsus distingui; transit ad instrumentum et veluti canalem detegendum, quo traditio apostolica ad aetatem usque suam intemerata fluxisset. Hoc porro non aliud esse asserit quam successionem legitimam episcoporum in Ecclesia catholica ordinatorum. Hinc est ut hanc episcoporum successionem tam acriter, quemadmodum loquitur Massuetus (1), tamque frequenter urgeat adversus haereticos Ireneaeus, ratus nibil efficacius fore ad omnem haereticorum pervicaciam retundendam. Non oportet, inquit, adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab Ecclesia sumere; cum Apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia quae sunt veritatis, ut omnis quicumque velit, sumat ex ea potum vitae (2). Ac deinde progreditur dicens: Quid enim ? Et si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere Ecclesias, in quibus Apostoli conversati sunt, et ab eis de praesenti quaestione sumere quod certum et re liquidum est ? Quid autem si neque Apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis ; nonne oportebat ordinem sequi traditionis , quam tradiderunt iis quibus committebant Ecclesias (3) ?

Eadem se ratione Tertullianus gessit, qui tum alibi (4), tum potissimum in libro De Praescriptionibus cap. 9 et seqq.

Tertullianus

(1) Opp. s. Irenaei Paris.1710. Dis. sertationes pracviae in Irenaei libros, Diss. III. art. 3. De Traditio. nis auctoritate et fundamento Pag. CXIV. n. 16. Digna quae tola quanta est legalur haec dissertatio.

(2) Contr. Haeres. lib. 3, cap. 4. n. 1.

(3) Ibid. Cf. etiam quae de mente Irenaei praeclare scripsit cl. Mocbler

Patrologie Tom. I. pag. 371 seqq. Nec non I. B. Prat, Histoire de saint Irénée. Paris 1843. liv. 2.cb.5.

(4) Lib. de Corona Milit. capp. 3. et 4. Cf. lib. 1. advers. Marcionem c. 21. ed. Rigaltii, ubi inter cetera ad rem nostram scribit: Non alia do gnoscenda erit traditio Apostolorum, quam quae hodie apud ipsurum Ecclesias editur.

eandem atque Irenaeus insistit viam. Opposita enim haereticis etiam hac praescriptione, traditionis videlicet non scriptae et a sacris litteris plane distinctae, ita prosequitur : Dehinc (Apostoli) in orbem profecti, eandem doctrinam eiusdem fidei nationibus promulgaverunt, et proinde Ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, ceterae exinde Ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut Ecclesiae fiant; per hoc et ipsae Apostolicae deputantur ut soboles apostolicarum Ecclesiarum. Omne qenus ad originem suam censeatur necesse est .... Hanc igitur dirigimus praescriptionem. Si Dominus Iesus Christus Apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores quam quos Christus instituit... Quid autem praedicaverint, id est, quid illis Christus revelaverit , et hic praescribam non aliter probari debere , nisi per easdem Ecclesias, quas Apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando tam viva (quod aiunt) voce, quam per epistolas postea (1). Quemadmodum vero Irenaeus, praeiacto solido illo, fundamento de ecclesiis ab Apostolis institutis ad veram doctrinam traditam internoscendam, haereticos omnes ad easdem provocabat, speciatim autem ad Ecclesiae romanae sensum in eum finem ipsos revocabat; ita pariter Tertullianus concludens eos lacessit: Age iam qui voles curiositatem melius · exercere in negotio salutis tuae; percurre Ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae Apostolorum suis locis praesident (2); apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque ..... Si Italiae adiaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Ista quam felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine profuderunt ! Ubi Petrus passioni dominicae adaequatur , ubi Paulus Ioannis (Baptistae) exitu coronatur, ubi Apostolus Ioannes postea

(1) Lib. De Praesc. Edit. cit. c. 20. 21.

(2) In edit. De la Cerda opp. ed. Paris.1630, Tom. II. pag. 78. In edit. Kenali Laurent. De la Barre. Paris.

1580. pag. 82. In edit. Pamelii Paris. 1616. pag. 338. imo et in ipsa edit. basileensi Beati Rhenani Basilean an. 1562. pag. 108. babetur: praesidentur pro praesident.

Tradilio transmissa per Episcoporum successionem

quam in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur. Videamus quid dixerit , quid docuerit , quid cum africanis quoque Ecclesiis contesserarit (1).

Ex his assequimur, ecclesias conservasse doctrinam a Christo et ab Apostolis traditam eamque per episcoporum successionem posteris transmisisse, quatenus ipsi nimirum ceteros instituendo ad successores transmiserint quod a praecessoribus acceperant. Transmiserant autem tum activi opera magisterii, tum usu et praxi, tum institutis ritibus, aliisque eiusdemmodi; adeo ut catholica atque apostolica do 4 ctrina inoculata, ut ita dicam, fuerit atque inserta communi Ecclesiae coetui, uti cibus qui in nutrimentum transmutatur atque convertitur; aut etiam, ut phrasi nunc usu recepta utar, in ipso Ecclesiae corpore fuerit incarnata (2). Quamvis proinde Patres de aliquo peculiari doctrinae ar ticulo vel parce admodum disseruerint, vel etiam, quia nulla sese eis obtulit occ. :'o, penitus siluerint; non ideo tamen concludendum, traditionem aut doctrinam illam in Ecclesia minime viguisse. Quinimo contingere quandoque potest, ut nonnull: P.2.2s ac doctores ea interdum in scriptis habeant suis, que vigenti doctrinae repugnent; praesertim cum se non uti traditionis testes commendent, sed uti doctores, qui e proprio philosophantur penu, ea prorsus ratione, qua theo

(1) Cap. 36.

(2) Cf. Moehler Symbolique. Besançon 1836 tom. II, liv. 1. ch. 5. S. 38: ubi haec quae ad argumentum nostrum referuntur habet:« L'esprit de Dieu, qui gouverne et vivifie l' Eglise, enfante dans l'homme, en s' unissant à lui, un instinct, un tact éminemment chrélien, qui le conduit à toute vraie doctrine. Le principe communiqué d'en haut, l'alliance avec l'apostolat perpétuel, l'éducation et la vie dans l'Eglise développent un sens profondément intérieur, un sentiment propre à l'interprétation de la parole écrite .... l'Eglise est

le corps, la forme visible de lesus-
Christ: elle est son humanité perma-
nente, son éternelle manifestation.
Le Seigneur a déposé en elle son es-
prit, sa verité.... Ce sentiment com-
mun, cette conscience de l'Eglise
est la tradition dans le sens subjectif
du mot. Qu'est-ce donc que la tradi-
tion considérée sous ce point de vue?
C'est le sens chrétien existant dans
l'Eglise, et transmis par l'Eglise
sens, loutefois, qu'on ne peut sépa-
rer des vérités qu'il contient, puis-
qu'il est formé de ces vérités et par
ces vérités,, pag. 37-39.

Quin extileriot scripta Patrum

logi nostrates identidem facere consuevere. Haec autem paulo post luculentis illustrabimus exemplis. Satis igitur est ad cognoscendam traditam doctrinam in Ecclesia vigentem iuge eiusdem Ecclesiae magisterium, praxis seu consuetudo, quae monumentis firmetur, et communis ipse pastorum ac fidelium sensus.

Et vero quomodo sive Irenaeus sive Tertullianus ad adstruendam adversus haereticos apostolicam traditionem eos provocare ad Patrum scripta potuissent, si haec nulla erant, saltem dogmatica ? Etenim Irenaei aetate non habebantur nisi paucae epistolae Clementis romani, Barnabae, Ignatii ac Polycarpi, item liber Hermae inscriptus Pastor aliave nonnulla, quae adhortationes morales ut plurimum compleclebantur. In Ecclesia vero latina, qui latino primum usus sit eloquio, ipse est Tertullianus unicus et antiquissimus auctor cuius opera supersint (1). Cum s. Stephanus Ponlifex s. Cypriano rescripsit : Si quis a quacumque haeresi venerit ad vos, nihil innovetur , nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poenitentiam (2); ubinam erant Patrum scripta, quae traditionem hanc testarentur? Attamen fidenter ipse ad traditionem appellat, non aliam profecto, quam quae praxi et usu constaret.

Quoniam vero de communi fidelium sensu aliquid attigimus, iuverit paucis exponere quanti pendendus ille sit ad Ecclesiae doctrinam, adeoque ad traditionem in ea vigentem dignoscendam. Porro praestantissimi theologi maTimam probandi vim huic communi sensui inesse uno ore fatentur. Etenim Canus : In quaestione fidei , inquit, communis fidelis populi sensus haud levem facit fidem (3). Gre

Quanti faciendus in rebus fidei sensus fidelium

juxta recentiores theologos

[merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »