Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sanctum, velut graviorem quamdam, si ita loqui fas est, sarcinam nobis ingeri: ne alioqui, velut cibis ultra vires gravati, ac solis radiis hebetes oculos adiicientes, iis quoque, quibus praediti eramus, viribus periclitaremur: quin tacitis potius accessionibus, et, ut David loquitur, ascen sionibus, atque ex gloria in gloriam progressionibus et incrementis Trinitatis lumen splendidioribus illucesceret (1)

[ocr errors]

Huc pariter referuntur quae non minus vere quam eleganter scripsit Vincentius lerinensis in celebri suo Commoni torio, exponens quid Ecclesia praestiterit Conciliorum dogmaticis decretis. « Christi Ecclesia, inquit, sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his unquam permutat, nihil minuit, nihil addit; non amputat necessaria, non apponit superflua, non amittit sua, non usurpat aliena: sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat; si qua iam confirmata et definita, custodiat. Denique quid unquam aliud Conciliorum decretis enisa est, nisi ut quod antea simpliciter crea debatur, hoc idem postea diligentius crederetur? Quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur; quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur? Hoc inquam semper, nec quicquam praeterea, haereticorum novitatibus excitata, Conciliorum suorum decretis catholica perfecit Ecclesia; ut quod prius a maioribus sola traditione susceperat, hoc deinde posteris etiam per scripturae chirographum consignaret; magnam rerum summam paucis litteris comprehendendo; et plerumque propter intelligentiae lucem, non no

nisi

A

be

(1) Lege, si vacat, alia huius similia testimonia Patrum apud Petavium de Trinit. lib. 2. c. 7. ubi allegat inter ceteros s. Epiphanium, s. Augustinum, Isidorum pelusiotam,

s. Chrysostomum,
s. Gregorium
nyssenum, Basilium seleuciensem, s.
Amphilochium, s. Ioannem damasce

num etc.

vum fidei sensum (1), novae appellationis proprietate signando (2) ».

Ex hisce quae persequuti sumus, patet quantopere necessaria sit Ecclesiae propositio, praesertim in iis quae implicite in Dei verbo continentur, ut legitimus ac genui{' nus patefiat revelationis sensus. Profecto nisi peculiari hac ratione christiano populo universo consuluisset Deus, in quamplurimis veritatibus fluctuaremus, atque ancipites haereremus circa verum revelationis obiectum, atque in alias atque alias sententias distraheremur. Id quod in novatoribus videre est, qui cum unicam tantum sibi statuant fidei regulam, Scripturam scilicet, eamque privato cuiusque spiritu interpretandam, secum invicem perpetua colluctantur pugna, ac sibimet ipsi numquam constare possunt, et quolibet doctrinae, seu potius erroris vento circumferuntur. Catholicis vero ubi primum Ecclesiae, quae columna et firmamentum est veritatis, propositio ac definitio praesto sit, dogmaticus revelationis sensus fixus ratusque esse debet, idque qualibet erroris formidine depulsa, omnisque disceptationis materie submota (3). Ac non sine providenti di

[ocr errors]
[ocr errors]

10

(1) Atque heic obiter adnoto, iniueste prorsus ac temerarie se gerere Io. Clericum, qui tom. I. Artis criticae vellicat Ecclesiam eo quod nonnullas voces consecraverit novas ad antiqua dogmata asserenda, e. gr. Consubstantialis, Transubstantiationis, ac similium, quasi voces nihili, ut ipse loquitur. Qui enim hac de causa Ecclesiam carpit perinde facit, ac ille, qui diceret, ut ait s. Hilarius in lib. adversus imperatorem Constantium: Nolo adversum nova venena novas medicamentorum comparationes; nolo adversum novos hostes nova bella; nolo adversum novas insidias consilia recentia .... Novitates vocum, sed pro

fanas devitare iubet Apostolus; tu

cur pias excludis? quum praesertim
scriptum sit,omnis Scriptura divini-
tus inspirata utilis est. Innascibi-
lem numquam legis; numquid ex
hoc negandum erit, quia novum est?
Decernis similem Patri Filium, E-
vangelia non praedicant: quid est
quod non refugis hanc vocem? In
uno novitas eligitur, in alio submo-
vetur. Ubi impietatis occasio, novi-
tas admittitur: ubi autem religionis
MAXIMA ET SOLA CAUTELA EST,'
excluditur.

(2) Cap. 32. edit. Rom. in 8.1731.
pag. 70. seq.

(3) Quo sensu laudatus Vincentius lerinensis in Common. c.1.haec praeclare scripsit: Saepe magno studio et summa attentione perqui

66

Tantum ab Ecclesia dogmaticus revelationis sensus haberi potest

Neque Scripturae dum

taxat sed

nis

e

vini numinis consilio factum id existimandum est, ut plurima nonnisi implexe atque adumbratim in verbo divinitus revelato delitescant: ut nimirum fideles inde magis necessitatem vivi ac inerrabilis magisterii Ecclesiae sentirent, atque ab ea, uti filii a matris uberibus pendentes discerent purissimum lac doctrinarum exsugere.

Dum vero sensum revelationis dogmaticum ab una Ecclesia catholica accipiendum dicimus, id de Dei verbo tam tiam traditio- scripto quam tradito intelligendum esse, nemo est qui nesciat: quandoquidem non unius tantum Scripturae, sed etiam traditionis aequo iure legitima custos Ecclesia est, atque inerrabilis interpres (1). Saepissime porro fit ut monumenta quorum subsidio cognosci traditio debet, et Patrum ipsorum effata vel nullo pacto inter se conveniant; vel obscura sint, ac certitudini pariendae imparia; et non semel eiusmodi, ut iis haeretici dolo malo sint ad placita propria firmanda, aut vero etiam excogitanda abusi. Quod pluribus ostendere exemplis pronum esset, idque adeo idoneis

rens a quamplurimis sanctitate et
doctrina praestantibus viris, quonam
modo possim certa quadam et quasi
generali ac regulari via catholicae fi-
dei veritatem ab haereticae pravi-
tatis falsitate discernere; huiusmodi
semper responsum ab omnibus fere
retuli: Quod sive ego sive quis alius
vellet exurgentium haereticorum
fraudes deprehendere, laqueosque
vitare, et in fide sana sanus atque in-
teger permanere, duplici modo mu-
nire fidem suam, Domino adiuvante,
⚫ deberet. Primo scilicet, divinae le-
gis auctoritate; tum deinde Ecclesiae
catbolicae traditione. Hic forsitan
requirat aliquis; Quum sit perfectus
Scripturarum canon, sibique ad om-
nia satis superque sufficiat, quid opus
est ut ei ecclesiasticae intelligentiae
iungatur auctoritas? Quia videlicet

sensu uni

Scripturam sacram pro ipsa sua alti-
tudine non uno eodemque
versi accipiunt; sed eiusdem eloquia
aliter atque aliter, alius atque alius
interpretatur; ut pene quot homines
sunt, tot illinc sententiae erui posse
videantur. Aliter namque ille Nova-
tianus, aliter Photinus, aliter Sabel-
lius... Atque idcirco multum neces
se est, propter tantos tam varii er-
roris anfractus, ut propheticae et a-
postolicae interpretationis linea se-
cundum ecclesiastici et catholici sen-
sus normam dirigatur,,.

(1) Ad rem inter ceteros Petavius loc. cit. in Prolegomenis cap. I constituit utriusque divini verbi, scripti ac traditi, Ecclesiam interpretem esse Cf. etiam Moebler Symbolique Chap. VI. S. 39.

erd

st

locis, prouti sese nobis occasio dederit, comprobabimus (1).

ཟླ་ Neque demum silentio praetereundum, interdum nonnisi indirecte ab Ecclesia diremptas controversias esse, ac veritatem catholicam definitam. Idque praestitit Tridentinum cum sess. 24. can. 7. anathema in eos tulit, qui dicerent: errare Ecclesiam docentem matrimonii vinculum non solvi ob alterutrius coniugis adulterium. Quo canone directe quidem Ecclesiam esse inerrabilem circa hunc articulum definitur; indirecte autem christianum coniugium iuxta evangelicam atque apostolicam doctrinam uti indissolubile declaratur. Atque ita factum est, ut anathemate confixi fuerint protestantes, qui erroris incusabant Ecclesiam, quod coniugium etiam in adulterio indissolubile prorsus atque ine

(1) Ecquis ignorat archimandritam Eutychen permotum praecipue fuisse ad unicam in Christo asserendam naturam ex s. Cyrilli alexandrini effato perperam intellecto; quod passim ab eo est adversus Nestorium usurpatum, praesertim in I. epist. ad Successum, nimirum post incarnationem in Christo μίαν φύσιν τοῦ θεού λόγου σεσαρκομένην, unam Dei Verbi incarnatam esse naturam? Cf. Petav. De Incarnat. lib. 1. c.15. §.7.et lib.IV. c. 8. Idem contigit Monothelitis, qui occasionem sumpsere nefandae haeresis invehendae ex celebri dicto pseudo-Dionysii in Epist. 4 ad Caium, ubi ait οὐ τὰ ἀνθρόπεια κατὰ ἄνθρωπον, ἀλλ' ἀνδρωθέντος θεοῦ, καινήν τινα τὴν θεανδρικὴν ἐνέργε ταν ἡμῖν πεπολιτευμένος non humano modo Christum) propria hominis egisse; sed cum vir esset factus Deus, novam quamdam Dei virilem operationem vivendi genere instituisse. Cf. Petav. ibid. lib. 1. c. 20. §. 9. Nec aliter se gessere Sociniani propter obscura dicta nonnullorum Patrum an

tenicaenorum,quibus abnormi ratione
abusi sunt ad veram divinitatem Chri-
sto denegandam. Sic ceteris dimissis,
hausit Lutherus totum haereticum
systema de sola fide iustificante ex
prava intelligentia testimonii, quod
ad eximendos eius scrupulos quis-
piam ipsi suggesserat ex serm. 1 s.
Bernardi de Annuntiat. B. Virgi-
nis n. 3. Si credis peccala tua non
posse deleri nisi ab eo cui soli pec-
casti, et in quem peccatum non ca-
dit, bene facis; sed adde adhuc ut
hoc credas,quia per ipsum tibi pec-
cata donantur. Hoc est testimo-
nium quod perhibet in corde tuo
Spiritus Sanctus, dicens: dimissa
sunt tibi peccata tua. Cf. Audin Hi-
stoire de la vie de Marthin Luther
chap. I. edit. 2. Paris. 1841. pag. 72.
73. Applicari his omnibus singula-
tim possunt quae de Eutyche scripsit
Pelavius.,,Ex Cyrilli dictis suam hae-
resim Eutyches collegit; quemadmo-
dum eisdem e floribus, unde melli-
tum rorem apes exsugunt, aranei, et
serpentes venenum exprimunt „,.

Quandoque indirecte ab Ecclesia controversiae di

remplae

Qua ratione binae illae conditiones habeantur

'Quibus criteriis digno

scatur aliquid in divina revelatione contineri

nodabile permanere doceret; dedoctique in sua consuetudine fuerint Graeci, quin ideo haereseos nota inurerentur; atque omnibus absque ulla erroris ambage patuerit, evangelicam et apostolicam hoc articulo contineri doctrinam.

Quorsum vero haec in antecessum a nobis afferantur ex operis decursu patefiet. Interim ea ex ima penitaque theologicae disciplinae natura deprompta ut certa rataque teneantur velim.

CAPUT II.

DE RATIONE QUA EIUSMODI CONDITIONES
COMPLERI QUEUNT

Ad dogmaticam definitionem pronuntiandam quae ante requiruntur conditionibus in tuto collocatis, ordo postulat, ut ratio aperiatur, qua illae obtineri queant, atque innotescere. Equidem si de Ecclesiae propositione sit sermo nullum dubium suboriri potest. Satis enim est ut aliquid credendum sive ab oecumenico quopiam Concilio, sive a romano Pontifice per dogmaticam Constitutionem proponatur, sivc quavis alia ratione, si qua supersit, qua Ecclesia dogma fidei possit asserere.

iam

Quoniam vero ex dictis nihil Ecclesia proponere potest ex fide divina credendum, quod in revelatione non contineatur, restat inquirendum, quaenam sint criteria, indicia et argumenta, quibus constare possit, quamdam veritatem reipsa in verbo divinitus revelato sive scripto sive tradito contineri. Et quoniam id in eo vel explicite, vel implicite haberi posse satis declaravimus, gravior ac difficilior eiusmodi fit inquisitio, ubi agitur de iis veritatibus quas divinum verbum hac altera ratione, implicite nempe, complectitur. Nam nisi et istas divinitus patefactas esse constaret, nunquam ab Ecclesia definitae fuissent, uti plures quovis definitae tempore sunt, nec definiri umquam possent. Quare ut pro occasione aut necessitate veritates huiusmodi dogmatice decerni queant, necessum omnino est, ut carum saltem indi

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »