Obrazy na stronie
PDF
ePub

THEOLOGICO-CRITICA

Quae in priori huius lucubrationis Parte praeposuimus, eo spectabant, ut inde inquireremus utrum edendae dogmaticae de immaculato Virginis Conceptu definitioni sufficiens Ecclesiae suppeteret fundamentum. Nos heic methodo, cuius est in scientia usus, insistentes, hoc argumentum evolvemus. Ut autem perspicuitati consulamus, sic ordine rite instituto exposcente, primo expendemus quaenam requirantur conditiones ad articulum fidei constabiliendum; investigabimus deinde instrumenta quibus est opus ut eae conditiones habeantur et dignoscantur: haec vero omnia exemplis quae deducemus ex definitionibus olim controversis et iamdiu editis, illustrabimus et confirmabimus. Gradum posthac faciemus ad quaestionem quam agitamus, cui praestituta accommodabimus principia. Cumque haec ipsa communiverimus intrinsecis atque extrinsecis, ut vocant, argumentis ex auctoritate derivatis, scrupulos si qui adhuc supererint, eximemus, ut ad finalem demum perveniamus conclusionem.

CAPUT I.

Quid nobis in altera hac Parte sit agendum

DE CONDITIONIBUS AD DOGMATICAM ALICUIUS
DOCTRINAE DEFINITIONEM NECESSARIIS

Binas necessario oportere conditiones quae simul ad articulum fidei constituendum concurrant, nemo est theologorum qui ignoret, alteram intrinsecam, extrinsecam alteram. Prior est, ut quod ex fide est in divina contineatur revelatione. Ideo enim aliquid ex fide credimus, quia id revelavit Deus. Motivum siquidem, ut in scholis loquuntur, formale in quod tandem recidit actus fidei, est auctoritas Dei revelantis. Altera est propositio Ecclesiae qua certi

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors]

efficimur aliquid esse divinitus revelatum: quae Ecclesiae propositio regula fidei proxima vocari consuevit. Hac ipsa vero de causa qua proxima fidei regula extat, patet etiam extare regulam eiusdem fidei remotam; haec autem est verbum Dei in quo divina continetur revelatio. Cumque Dei verbum ad nos profluxerit aut per Scripturarum sanctarum eloquia, aut per divinae traditionis transmissionem, hinc bifariam fidei haec regula remota distinguitur, nempe in verbum Dei scriptum et in verbum Dei traditum. Hoc autem discrimen inter utramque intercedit regulam, remotam videlicet et proximam, quod fieri nequeat ut quidpiam de fide ab Ecclesia credendum proponatur, quin illud in Dei verbo contineatur; quandoquidem ipsa custos est divinae revelationis ac magistra quae fallere et falli nequit : contra vero aliquid in verbo Dei reperiri possit, quamvis illud Ecclesia uti credendum expresse non proposuerit. Etenim de pluribus catholicae doctrinae capitibus nonnisi successu temporum dogmaticae editae fuerunt ab Ecclesia definitiones, quoties rerum adiuncta id postulabant. Scilicet id factum vel quod veritas quae iam prius in Ecclesia obtinebat, negata atque impugnata a novatoribus fuerit, aut quoquomodo temerata; vel quod excitatae fuerint contentiones et controversiae quibus fidelium animi turbarentur; vel quod antea nondum examine satis accurato res discussa fuerit atque ad liquidum redacta; quae demum postquam apud omnes in confessum venerit, plerisque flagitantibus, ad dogmaticum de

cretum tandem est evecta.

Sane non est difficile atque operosum omnia haec exemplis ab historia dogmatum petitis illustrare. Nam quod ad primum attinet, exempla suppetunt in iis, quae ab oecumenicis Conciliis aut a romanis Pontificibus adsertae fuere veritates catholicae adversus haereticos, uti et sabelliani, sunt, et ariani, et nestoriani atque alii quotquot illiusmodi frugi homines extitere. Quoad alterum, exemplum locupletissimum habemus in controversia quae a s. Cypriano et s. Stephano agitata fuit circa anabaptismum eorum qui tincti ab haereticis fuerant. Quoad tertium demum praesto

1

sunt haud paucae dogmaticae romanorum Pontificum Constitutiones, quibus plures catholicae veritates hactenus discussae, sigillo, ut ita dicam, obsignatae sunt atque extra quaestionem collocatae: uti est visio Dei beatifica proxime ab obitu obtinenda per Constitutionem Benedicti XII post longam discussionem sub Ioanne XXII habitam sancita. His adde veritates, quae sunt contradictoriae quinis lansenii propositionibus, ab Innocentio X dogmatice constitutas, atque ita porro.

Quae ut paullo accuratius enucleentur, praestat animadvertere non una, sed multiplici ratione posse quidquam in divina revelatione, seu in utroque Dei verbo scripto et tradito contineri, prout suo loco expendunt Theologi, e quo

rum fontibus ea saltem quae propius rem nostram spectant, huc derivamus (1). Nimirum aliquid in verbo Dei vel explicite haberi potest vel implicite. Atque explicite quidem cum disertis conceptisque verbis res enunciatur: cuiusmodi sunt quae in Sripturis de Christi ortu, vitae genere, morte, resurrectione atque mirabili in caelum ascensione referuntur. Eodemque loco habendae eae veritates quae totius christianae religionis sunt fundamenta, uti Trinitas Personarum in Deo, et Verbi seu Christi ipsius divinitas ab eoque facta hominum redemptio: quae quidem adeo manifeste in Scripturis ipsis ac traditione exhibentur, ut citra impietatis ignominiam in dubium revocari nullo modo queant. Quare de istis omnibus veritatibus sufficiens Ecclesiae propositio eo ipso haberi censetur, quod Ecclesia et Scripturas uti divinas, Deique verbum continentes fidelibus tradat; et, quod caput est, eas veritates iugi doctrina atque usu suo, quo fideles ad vitam christianam informat, profiteatur. Hinc antea etiam quam solemnis ulla de iis veritatibus definitio ab Ecclesia edita esset, qui eas aut negare, aut quovis modo. corrumpere ausi sunt, illico tamquam haeretici habiti sunt et conclamati. Neque in eiusmodi veritatibus aliud assolet

(1) Cf. Walemburgicos: Examen principiorum fidei. Exam. III. §. 7 Opp. tom. 1. necnon Gautier : Pro

dromus in Theol. dogmatico-Scho-
lasticam in Thesauro Zaccariae tom.
I. Venet. 1762.

Multiplici modo aliquid

in verbo Dei continetur

Explicite

Implicite

Idque variis modis

Ecclesia praestare, nisi terminos statuere ac declarare quibus illae rite enuncientur, easque statis formulis communire, quibus fideles ab haereticorum hominum technis tutissime protegantur.

Verum aliae sunt veritates, quae tantum implicite in verbo divinitus revelato continentur, quod plurimis contingere modis potest. Namque aut implexe ac subobscure, et veluti quibusdam velis obductae in eo delitescunt, unde per distinctam atque uberiorem conceptuum explicationem in lucem sunt eruendae; aut aliae in aliis explicite revelatis veluti conclusiones in principio includuntur; aut alio intimo ac necessario nexu cum aliis fidei veritatibus ita coniunctae sunt, ut inde facili ratiocinatione atque evidenti illatione possint deduci. De hac varia qua quidpiam implicite in Dei verbo reperiri potest ratione, exemplo sunt locupletissimo dogmata quibus duas in Christo naturas post incarnationem plane impermixtas atque inconfusas permanere, humanamque Christo ipsi voluntatem a divina plane distinctam inesse profitemur; itidem ea quae sive absolutam baptismi necessitatem quoad infantes e fidelibus etiam parentibus ortos; sive integram Christi in alterutra eucharistica specie susceptionem; sive Christi ipsius in eodem eucharistico sacramento adorationem vindicant: ac demum ne alia quae plura afferri possent, persequamur, luculentum exemplum est in valore baptismatis etiam ab infideli homine administrati. Semel ac enim constitutum est generale principium, quod praeclare adeo adversus donatistas enucleat Augustinus, sacramenta, quoad suum effectum, neque a fide neque a sanctitate ministrorum pendere, pronum est inferre baptisma valere sive a peccatore, sive ab haeretico, sive etiam ab infideli homine sit administratum. Quae quidem veritatum sive explicatio sive deductio si a privato doctore praestetur, haudquaquam constituit fidei catholicae dogma, quod fideles impellere ad assensum iure suo debeat (1). Sin vero dogmatico decre

[merged small][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

to (uti pluries temporum progressu fuisse factitatum nuper memorabamus) praestetur ab Ecclesia, quippe christianae doctrinae nedum custode, sed interprete ac magistra, et controversiarum iudice inerrabili, omnes adstringuntur obligatione eisdem veritatibus assentiendi, utpote quae ab ipsa Ecclesia divinae traditioni innixa uti divinitus revelatae proponuntur.

Quomodo articulis fidei

accessio fieri

Atque haec est illa dogmatum catholicorum explicationis ac veluti progressionis ratio, qua aliqua articulis fidei, non in se quidem spectatis, sed quoad nos facta est, atque possit adhuc fieri potest accessio. Non quod Ecclesia aut post Christum atque Apostolos novas veritatum revelationes habuisse vel habitura esse censenda sit; aut quod nova dogmata ab ipsa cudantur, uti per summam iniuriam calumniosi haeretici comminiscuntur; sed quod ea, quae prius subobscure ac plexibus veluti quibusdam implicata in Verbo Dei revelato habebantur, evoluta atque explicata ab Ecclesia fuere, atque uti expresse credenda proposita. In hunc porro sensum loquuntur Patres cum hanc fidei progressionem exhibent atque

exornant.

Pulcherrima sane hanc in rem verba sunt quae habet S. Gregorius Nazianzenus de Trinitate disserens: «< Sic enim, scribit, se res habet. Vetus Testamentum Patrem aperte praedicabat, Filium obscurius: Novum autem nobis Filium perspicue ostendit, et Spiritus Sancti divinitatem subobscure quodammodo indicavit. Nunc vero Spiritus ipse nobiscum versatur, seseque nobis apertius declarat. Neque enim tutum erat, Patris divinitate nondum confessa, Filium aperte praedicari: nec Filii divinitate nondum admissa, Spiritum

Scripturae et ex altera rationis evidentis ac necessariae, est fidei catholicae; sive illa conclusio consideretur ut deducta ex praemissis in forma dispositis, sive consideretur independenter a forma, sed tantum ut virtualiter contenta in praemissis revelatio. Haec propositio nul

lum habet dubium apud catholicos.
Sunt enim doctores, qui affirmant
tales conclusiones esse fidei; sunt qui
negant. Unde apud hos et illos cer-
tum est, eas non esse fidei catholi-
cae, sive non esse necesse, ut omnes
eas agnoscant pro revelatis 99.

Patrum hac de re testi

monia

« PoprzedniaDalej »