Obrazy na stronie
PDF
ePub

IX.

Praescriptio to rem confecisset, ita in Praescriptione IX homo perfrictae frontis concludit: « Post Clementem VI Sedis apostolicae traditio imminuta ac deformata est. Sixtus enim quartus franciscanus aequali ordine habuit novam Scoti

contrahendi habuit peccati. Si secundum textum excipias, ceteri B. Virginem directe non attingunt.

Ex s. Gelasio duo in medium adducit, alterum ex Epist. 5 ad omnes Piceni episcopos, ubi loquens de pri mis progenitoribus scribit: Quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem Dei est secundum institutionem naturae. sed non absque contagio mali, quod sua procreatione traxerunt. Quae verba generalia sunt, nec directe de B.Virgine agunt, sed praeterea complectuntur etiam in lucem editos; prosequitur enim ibidem Gelasius dicens quemvis infantem esse vitiosa nativitate pollutum; et, sinon fuerit mysterii christiani participatione mundatus, ad vitam non posse pervenire perpetuam; quae verba suppressit Launoius eo quod videret nimium probare contra expressam s.Gelasii mentem, qui in suo Sacramentario officium Sanctae Nativitatis B. Virginis assignavit. Alterum s. Gelasii testimonium promit ex lib. contra pelagianos ita se habens: Immaculati Agni proprium est nullum prorsus habuisse pecatum; sed hoc in loco agit s. Pontifex de peccato quod propria actione patratur; constituit enim, vitare hominem non posse peccata omnia possibilitate facultatis humanae, sed solius gratiae auxilio; negat tamen singulare hoc privilegium revera hominibus datum esse, qui usque ad hanc perfectionem vitae praesentis accederent;

quod fusius evincit, ut scilicet illius immaculate Agni etc. Haec tamen silentio pressit Launoius.

Ex s. Gregorio M. adducit textum ex lib. 18. Moral. in Iob. Cap. 27, quaeque leguntur c. 52. n. 84. col. 598. Tom. I. ed. Maur. Nos quippe etsi sancti efficimur, non tamen sancli nascimur: quia ipsa naturae corruptibilis conditione constringimur, ut cum Propheta dicamus: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Ille autem solus veraciter sanctus natus est, qui ut ipsam naturae corruptibilis conditionem vinceret, ex commixtione carnalis copulae, conceptus non est. Verus, ut liquet, s. Gregorius non de conceptione modo loquitur, sed etiam de nativitate omnium bominum, adeoque contra eius mentem nimis probaretur his verbis; quandoquidem et ipse s. Doctor in suo Sacramentario constituit festum de Nativitate B. Virginis. Hac propterea de causa Launoius verba Psalmi non adduxit uti leguntur in s. Gregorio, qui sic ea affert: Et in delictis peperit me mater mea.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

doctrinam, et Sedis apostolicae Ecclesiaeque romanae traditionem; persuasum habens non aliam esse hanc traditionem, quam Praedicatorum opinionem. O impudentiam! O summum erga Sedem apostolicam et decessores Pontifices contemptum! >> Ex utra vero parte impudentia sit, imo addam, et incredibilis audacia atque temeritas, an scilicet ex parte Sixti IV ac tridentinae Synodi, quae Constitutiones Sixti confirmavit atque innovavit, nec non successorum romanorum Pontificum, qui easdem Constitutiones magis ac magis amplificarunt, Ecclesiae item universae, quae festum in honorem Conceptionis B. Virginis ubique celebrat, an vero ex parte Launoii, iudicium esto lectoris.

Interim nobis satis heic sit animadvertisse, ex tota antiquitate ante hanc ortam controversiam nullum prorsus exstare sive e Patribus sive e Conciliis, sive e romanis Pontificibus monumentum quod B.Virginem diserte in peccato conceptam exhibeat: nullum item testimonium proferri ex antiquitate posse, quod commode cum pia sententia componi nequeat, imo et non debeat aliquando ab ipsis adversae partis patronis exponi benigne. Divino scilicet providente Numine fac

lesus, qui sine peccato est conceptus

et natus ; nam ceteri homines cum peccato originali nascentes testimonium praevaricationis Adae,etiamsi sine peccato actuali existentes portare noscuntur secundum Prophetam dicentem: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Post quae subdit Launoius: « in eo sermone Virgo contenta est 9 cum non excipiatur nec excipi possit,quin verba immutentur Cleri romani, qui Ecclesiae suae traditioni inhaerebat ». Verum quis non videat eodem vitio laborare argumentum inde deductum? Nam praeterquam quod tum de conceptis tum de natis in hoc textu disseritur, complectitur idem textus pec

cata quae propria cuiusque actione ad-
mittuntur seu actualia. Nimis proin-
de probat quam vellet Launoius. Cete-
rum hic hypercriticus in pluribus la-
psus est; sive in eo quod tribuat hanc
epistolam Clero romano universo cum
exarata non sit nisi a quatuor primo-
ribus; sive in eo quod dicat post mor-
tem Honorii datam fuisse, cum data
fuerit post obitum Severini successo-
ris Honorii; sive in eo quod inscriptam
affirmet Angliae episcopis, cum fuerit
inscripta episcopis, presbyteris et ab-
batibus Scoliae; adducatque illam ex
lib. 3. Bedae,cum referatur lib. 2.Cf.
Plazza op.cit.p. 381.De Gelasii tamen
et Gregorii M. Sacramentariis paulo
post agemus.

Impudentia Launoii

Nibil in antiquitate ex

presse ad versatur immaculatae Con

ceptioni

Conclusio

tum est, ut nihil ipsis umquam calamo exciderit, quod Ecclesiae sensui adversaretur, quae deinceps in piam sententiam tum verbis tum factis aperte et luculentissime animum suum proclivem patefecit. Si qua vero sunt Patrum scriptorumque ecclesiasticorum dicta, quae immaculatae Conceptioni refragari videantur, haec omnia ad aeram spectant, quae exortam controversiam subsecuta est. Contra vero quae pro immunitate B. Virginis a quavis peccati macula stant, nullam probabilem adversantem patiuntur expositionem : eaque a priscis ipsis Ecclesiae temporibus originem ducunt; et quo magis nobis proximant saecula, eo clarescunt magis donec ad expressam de isthac exemptione formulam deveniatur: dein suffragio minime dubio ab utriusque Ecclesiae ritibus, liturgiis, festisque arcessito communiuntur serie nunquam interrupta ab exorta usque primo quaestione.

ab

Si igitur vestigiis insistamus quae ipse Launoius canoni Vincentiano innixus ponit, ad hanc necessario conclusionem deveniendum est, catholicam videlicet sententiam esse, quae docet B. Virginem non fuisse in peccato conceptam. Haec est enim, quae ubique, quae semper, quae omnibus credita et probata est. Sed si ita est, quispiam sciscitabitur, qui fieri potuerit, ut tot scholastici in contrariam sententiam concesserint? Verum isthaec diversa est quaestio, et a praesenti instituto plane aliena, propriaque ac singulari disquisitione indiget; quod nos Deo iuvante dabimus. In praesentia ex iis quac diximus firmum ratumque esse debet, quaestionem de immaculata Virginis Conceptione revocatam ad aetatem, quae praecessit controversiae originem, iuxta praestitutam a Launoio regulam in illius favorem prorsus dirimi; hincque iure colligimus Ecclesiam, si eam forte tunc temporis diremisset controversiam, non contrariam piae sententiae definitionem laturam fuisse, sed illam potius asserturam. Illud praeterea consequitur, rationem illam argumentandi quam Launoius maxime idoneam ad piam sententiam labefactandam censuit, maxime ad camdem constabiliendam firmandamque conferre.

Utrum autem quae hucusque in medium produximus ca sint, quae satis fundamenti Ecclesiae catholicae, seu summo Pontifici praestent, ut immaculatum Mariae Conceptum in fidei dogma decreto evehat, in altera huius disquisitionis parte disceptandum assumimus.

[graphic]
« PoprzedniaDalej »