Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

II. Apud Patres ecclesiasticosque scriptores vetustissimos ca de B. Virgine pronuntiata reperiuntur , quae in germine, ut ita loquar, sententiam de eius a quavis originis culpa exemptione includunt. Germen porro istud saeculorum successu, nec non post exortam etiam pelagianam haeresim, sese iugiter magis ac magis explicuit atque usque adeo assurrexit, donec non pauci hoc decus B. Virgini assertum conceptis verbis voluere. Hisce vero cum ii non adversentur, ut supra diximus, quorum testimonia pro contraria sententia afferri solent, consequitur, pium placitum continentis traditionis fundamento nullatenus esse destitutum.

III. Huius praeterea traditionis monumenta minime dubia in antiquissimis Ecclesiae liturgiis habentur , in festi de Virginei Conceptus institutione ac propagatione, in communi constantique fidelium sensu, qui maius in dies incrementum cepit. • IV. Argumenta denique theologica, quae pro hac opinione stant, eiusmodi sunt, ut ea recipere vel ii ipsi, qui pro adversa sententia depugnant, omnino cogantur.

Cum huc rem deduximus nobis id propositum fuit, ut methodo a Launoio constitutae obsecundaremus, qui ratus immaculatae Virginis Conceptioni nonnisi scriptores aevi dumtaxat sequioris adstipulatos fuisse, immo et Pontifices romanos atque Concilia contra totius antiquitatis sensum pugnasse dum piae sententiae favere visi sunt, suas quas vocat praescriptiones operi hac de re suo praeposuit. Quamvis autem, uti huic sublestae fidei auctori mos est, plura ipse tum falsa tum temere dicta interseruerit (1), haud tamen

Favent argumenta thologica

Methodus a Lannoio proposita in hac controversia

(1) Argumentum temeritatis insignis in hoc bypercritico sit, quod eo progressus fuerit ut inficiaretur, genuinam esse clausulam Conc. tridentini, qua sess. V professum est, se in decreto de peccato originali minime B. Virginem immaculatam comprehendere voluisse; ac autumat eam Concilio adieclam in edii. an.

1564, utpote quae desit in editio
nibus an. 1546, 1551 , 1555. Ast,
uti observat Benodictus XIV De
festis c. 15. n. 12 ea extat addicio
in Actis Concilii autographis, quae
Romae servantur, et in exemplaribus
jam editis, et a Massarello Concilii
secretario recogpitis. Extat ilidem
in editionibus Concilii , quae prae-

Tractatus Launoii.

Praescriptio

1.

regulas ab eo praestitutas negligere voluimus, ut res liquidior firmiorque evaderet.

Sic porro opusculum suum cui titulum fecit Praescriptiones de conceptu B. Mariae Virginis (1) exorditur : « Ut enunciatur quaestio de conceptione B. Virginis , ea methodo et ratione, quae iudicio ab Ecclesia quando voluerit ferendo suffragari possit, expendendae sunt ac oculis subjiciendae praescriptiones quaedam, ut Tertulliani, qui sic librum quendam conscripsit, verba usurpem »

« Praescriptio prima. Quaestio de Conceptione et alia quaelibet ad christianam religionem pertinens explicanda et solvenda est ex Scriptura sacra et traditione Ecclesiae catholicae, quae traditio constat sanctorum Patrum verbis et Conciliorum, per succedentia sibi secula, ad illud tempus usque cum definitio fertur, aut fieri debet ».

Subiecta deinde praescriptione secunda, de qua mox disseremus, addit praescriptionem tertiam his verbis expressam: « Ne detur errori locus, necessaria est praescriptio superior; cuius necessitas ducitur e via ac ratione quam iniit Concilium florentinum in definiendis quaestionibus illis, quae Ecclesiam graecam ac latinam in varias partes distrahebant. In eo Concilio statutum est, eorum scriptorum auctoritatem respuendam, qui a Nicolai I romani episcopi ac Photii constantinopolitani patriarchae temporibus floruerunt: ea enim aetate schisma ortum est. Ita relinquendi sunt scriptores illi, qui a sec. XIII vixere ; quo tempore Ioannes Scotus, argumentis fictitiis ac futilibus, Virginem labis primigeniae immunem fecit ». .

Praescriptio
III.

cessere annum 1564: et Sotus magni
theologus nominis, qui Concilio ad-
fuit, eam commemorat in Commen-
tar. ad Rom. Antwerpiae edito an.
1550, hoc est paulo post sessionem
quintam tridentinae Synodi habitam
die 17. juni. an. 1546. Praeterea
perillustris theologus Catharinus in
Tractatu De immaculato Conceptu
Romae edito an. 1551 scribit, eam
decreti partem, qua B. Maria exci-
pitur, summa omnium consensione

et plausu esse exceptam, seque sessio-
ni illi adfuisse. Quapropter quisque
fateatur necesse est, vel ipse qui
Traclatum illum notis, et omnia e-
jus auctoris opera generali praefa-
tione auxit , Launoium impudentis-
sime turpissimeque mentitum. Hac-
tenus Benedictus XIV.

(1) Opp. edit. Coloniae Allobrogum 1731. Tomi I. Par. I. pag. 9. seqq.

Heic paullisper immoremur. Equidem plura in his verbis notatione digna forent, quippe quae non pauca dicta perperam, atque effutita temere contineant. Verum hisce omissis, illud unum premere mens nobis est, quod hic audax atque inconsultus scriptor de Ioanne Scoto asserere non veretur , illum nempe primitus sententiam de immaculato Virginis Conceptu adstruxisse, aut sub eo primum controversiam hanc agitari coeptam; quorum utrumque historicae auctoritati refragatur. Etenim ex historia certissimis monumentis communita probe novimus, duobus fere ante seculis hanc quaestionem ex occasione celebris epistolae a s. Bernardo ad canonicos lugdunenses datae, moveri coeptam: id quod anno 1140 contigit (1): Scotus autem, si vera refert Lucas Waddingus, disputationem suam post elapsum an. 1304 Lutetiae habuit (2). Rursum, dum adhuc in vivis

Falso asserit Launoius Scolum primum fuisse assertorem immac. Con

ceplionis

(1) Confer apud Mabillon ad epist. 174.

(2) Legesis Waddingum Annal. Minorum Lugduni 1635. tom. III. pag. 37. Cum Launoius Ioannem Scotum adeo deprimat, lubet heic verba describere, quibus Waddingus eius disputationem parisiensem refert. Hic primum , inquit, publicum inivit certamen pro immaculata Virginis Mariae Conceplione ... Nam cum publica et solemnis de hac re disputalio ad sedandos iain exortos lumultus inter Minores et Praedicalores ex apostolico praecepto, apostolicis etiam praesentibus institueretur Legatis (neque enim Scotus primus omnium hanc défensavit sententiam, licet primus pro ea defendenda graviora statuerit fundamenta ) missus est, libensque venit Oxonio Parisios Scotus pro defendenda Virginis puritale cui suam omnem,uti diximus, ac

ceptam ferebat doctrinam. Adversae partis tutoribus (inquit Pelbertus Temestarius) se opposuit ingeniosissimus Doctor, magnum fuit pondus ar. gumentorum. quibus impetebatur, erantque numero 200: omnia sine interruptione, quieto et tranquillo animo altente audivit, et mirabili suo ordine resumpsit, solvendo intricatas coruindem difficuitaies, et nodosos syllogismos , ca facilitate qua Samson Dalilae ligamina in favorem Philistinorum posita disrumpebat. Addidit Scotus multas et fortissimas rationes, probans Viryinen sanctissimam sine originali peccato conceptam. Actus obstupesecit supientissimam illani Universitatem parisiensem, quae in gratificationem Scotum celeberrimo nomine DocīORIS SUBTILIS insignivit. Hoc itaque Actu et iis quae scripsil in tertium,adlicuit Universitatèm

ageret sanctus claraevallensis Abbas omnimoda B. Virginis a primigenia labe immunitas fuerat propugnata ab auctore sermonis cui titulus: De Conceptione; deinde vero, nimirum proxime a s. Bernardi obitu, pro eadem decertavit Nicolaus anglús s. Albani monachus, cui vel ipse Petrus cellensis monachus cisterciensis et s. Bernardi discipulus est adstipulatus (1). Igitur contra historicam veritatem criticus iste primum immaculatae Virginis assertorem Ioannem Scotum constituit. Sed vera controversiae origo ab aetate s. Bernardi est omnino repetenda. .

Iam vero Launoius canonem seu praescriptionem suam tertiam ex eo praemisit, quod pro certo haberet, uti innuimus, non modo nulla, quae seculum XIII antecederent, monumenta pro pia sententia suppetere, verum omnia prorsus quae hanc aetatem praecederent, illimet adversari, uti ex eius praescriptione secunda patet, quae ita se habet: « Si Ecclesia quaestionem de Conceptu Virginis modo iam memorato explicare ac solvere vellet, atque finem discussioni collocare anno Domini millesimo supra trecentesimum, SINE DUBIO statueretur B. Virginem sicut ceteros homines in peccato originali conceptam, suffragante ipso Vincentio lerinensi Commonit. cap. 3. In ipsa, inquit, catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est; hoc est enim vere catholicum , quod ipsa vis nominis ratioque declarat , quia

Praescriptio II.

parisiensem ad illud efformandum de cretum, quo cavit ne ad ullos gradus scholasticos admitteretur, qui prius non iuraret se defensurum B. Virginem a nosa originaria. Decreto addi. dil volum de celebranda quotannis festivitate immaculatae Conceptionis », Hactenus Waddingus. Attamen Natalis Alex. Hist. Eccl. Sec. XIII et XIV Cap. V art. 1 S. 11, haud paueis nec infirmis argumentis veluti fabulam traducit lotam hanc de Sco

ti disputatione historiam a Waddiogo relatam. Eum adisis. Quamvis peculiaris haec de disputatione parisiensi historia non admitteretur, constat nibilominus Scoti famam longe lateque pervulgatam fuisse ob Conceptionis immaculatae ab eo susceplas vindicias: ceterum historiae bu. ius confingendae, nulla extitissel ratio.

(1) Recolantur quae supra dicla sunt.

omnia vere universaliter comprehendit. Sed hoc ita demum fit, si sequamur universitatem , antiquitatem , consensionem. Concluditque Launoius : » Constat ex Christo nalo ad seculum usque decimum tertium, ea omnia, quae descripsit Vincentius, in quaestione de Conceptione Virginis occurrere; ac patebit Mariam in peccato conceptam (1)».

Qui haec apud Launoium legerit, facile in animum inducet suum, eum aperta protulisse testimonia ex universa antiquitate conquisita, quae B. Virginem in peccato conceptam disertis verbis fuisse asserant. At mirum quidem dictu est, sed tamen verum, non alia a Launoio in medium adduci monumenta (si perpauca excipias, petita videlicet e s. Leone M., Gelasio , s. Gregorio M., et ex romano clero cum post Honorii I obitum Sedes Petri vacabat) quam quae aetate praefinita sint posteriora. Attamen et ex illis ipsis quae adducit, vix quidem unum est, quod directe de B. Virgine loquatur: et si presse urgerentur, non solum eam in peccato conceptam fuisse, sed et natam evincerent; quod a nobis iam supra est animadversum (2). Post haec perinde ac si

Launoius suum propositum non e

vincit.

(1) Ibid. pag. 11.

· 2 Quod ut melius agnoscatur i. verit testimonia ipsa afferre, quae urget Launoius. Iamvero ex s Leonc quatuor profert. 1. ex serm. in Natali Domini c. 1. Una cunctis laetitiac communis est ratio , quia Dominus noster peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita pro liberandis omnibus venit. Quae verba, ut patet, tum conceplos lum natos complectuntur, adeoque, si quid valerent, nimis probarent. 2. Ex serm. 2. in Nat. Do mini c. 3: Quod ut fieret sine virili semine edilus est Christus ex Virfine : quam non humanus coitus, sed Spiritus Sanctus foecundavit. El cum in omnibus matribus non ut sine peccati sorde conceptio, esitule purgationem traxit unde

concepit lor testimonium iam diSrussimus, vidimusque nimis probare; siquidem ex co sequereiur, B. Virginem nonnisi in aclu incarnationis fuisse a labe originali purgalam. 3. Ex serm. 4. in Nat. Dom.c.3: Terra carnis humanae quae in primo fuerat praevaricatore maledicta , in hoc solo B. Virginis partu germen edidit benedictum, et a vitio suae stirpis alienum; nempe sine peccato, ac sine debito illud contrabendi, quod debitum B. Virgo contraxit. 4. Ex serm. 5. in eodem Natali c. 5: De sola conditione nascendi una cunctis est causa peccandi. Solus itaque inter filios hominum Dominus Jesus innocens natus est, quia solus sine carnalis concupiscentiae pollutione conceptus. Scilicet ex ratione generationis suae B. Virgo debitum

« PoprzedniaDalej »