Obrazy na stronie
PDF
ePub

II. Apud Patres ecclesiasticosque scriptores vetustissimos ea de B. Virgine pronuntiata reperiuntur, quae in germine, ut ita loquar, sententiam de eius a quavis originis culpa exemptione includunt. Germen porro istud saeculorum successu, nec non post exortam etiam pelagianam haeresim, sese iugiter magis ac magis explicuit atque usque adeo assurrexit, donec non pauci hoc decus B. Virgini assertum conceptis verbis voluere. Hisce vero cum ii non adversentur, ut supra diximus, quorum testimonia pro contraria sententia afferri solent, consequitur, pium placitum continentis traditionis fundamento nullatenus esse destitutum.

III. Huius praeterea traditionis monumenta minime dubia in antiquissimis Ecclesiae liturgiis habentur, in festi de Virginei Conceptus institutione ac propagatione, in communi constantique fidelium sensu, qui maius in dies incrementum cepit.

IV. Argumenta denique theologica, quae pro hac opinione stant, eiusmodi sunt, ut ea recipere vel ii ipsi, qui pro adversa sententia depugnant, omnino cogantur.

Cum huc rem deduximus nobis id propositum fuit, ut methodo a Launoio constitutae obsecundaremus, qui ratus immaculatae Virginis Conceptioni nonnisi scriptores aevi dumtaxat sequioris adstipulatos fuisse, immo et Pontifices romanos atque Concilia contra totius antiquitatis sensum pugnasse dum piae sententiae favere visi sunt, suas quas vocat praescriptiones operi hac de re suo praeposuit. Quamvis autem, uti huic sublestae fidei auctori mos est, plura ipse fum falsa tum temere dicta interseruerit (1), haud tamen

(1) Argumentum temeritatis insignis in hoc hypercritico sit, quod eo progressus fuerit ut inficiaretur, genuinam esse clausulam Conc. tridentini, qua sess. V professum est, se in decreto de peccato originali minime B. Virginem immaculatam comprehendere voluisse; ac autumat eam Concilio adiectam in edit. an.

1564, utpote quae desit in editio-
nibus an. 1546, 1551, 1555. Ast,
uti observat Benedictus XIV De
festis c. 15. n. 12 ea extat additio
in Actis Concilii autographis, quae
Romae servantur, et in exemplaribus
iam editis, et a Massarello Concilii
secretario recognitis. Extat itidem
in editionibus Concilii, quae prae-

Neque officiunt Patres.

Imo traditio favet.

Favent argumenta thologica

Methodus a Lannoio proposita in hac controversia

[blocks in formation]

regulas ab eo praestitutas negligere voluimus, ut res liquidior firmiorque evaderet.

Sic porro opusculum suum cui titulum fecit Praescriptiones de conceptu B. Mariae Virginis (1) exorditur: « Ut enunciatur quaestio de conceptione B. Virginis, ea methodo et ratione, quae iudicio ab Ecclesia quando voluerit ferendo suffragari possit, expendendae sunt ac oculis subiiciendae praescriptiones quaedam, ut Tertulliani, qui sic librum quendam conscripsit, verba usurpem »

« Praescriptio prima. Quaestio de Conceptione et alia quaelibet ad christianam religionem pertinens explicanda et solvenda est ex Scriptura sacra et traditione Ecclesiae catholicae, quae traditio constat sanctorum Patrum verbis et Conciliorum, per succedentia sibi secula, ad illud tempus usque cum definitio fertur, aut fieri debet ».

Subiecta deinde praescriptione secunda, de qua mox disseremus, addit praescriptionem tertiam his verbis expressam: «Ne detur errori locus, necessaria est praescriptio superior; cuius necessitas ducitur e via ac ratione quam iniit Concilium florentinum in definiendis quaestionibus illis, quae Ecclesiam graecam ac latinam in varias partes distrahebant. In eo Concilio statutum est, eorum scriptorum auctoritatem respuendam, qui a Nicolai I romani episcopi ac Photii constantinopolitani patriarchae temporibus floruerunt: ea enim aetate schisma ortum est. Ita relinquendi sunt scriptores illi, qui a sec. XIII vixere; quo tempore

cessere annum 1564: et Sotus magni
theologus nominis, qui Concilio ad-
fuit, eam commemorat in Commen-
tar. ad Rom. Antwerpiae edito an.
1550, hoc est paulo post sessionem
quintam tridentinae Synodi habitam
die 17. iunii. an. 1546. Praeterea
perillustris theologus Catharinus in
Tractatu De immaculato Conceptu
Romae edito an. 1551 scribit, eam
decreti partem, qua B. Maria exci-
pitur, summa omnium consensione

et plausu esse exceptam, seque sessio ni illi adfuisse. Quapropter quisque fateatur necesse est, vel ipse qui Tractatum illum notis, et omnia eius auctoris opera generali praefatione auxit, Launoium impudentissime turpissimeque mentitum. Hactenus Benedictus XIV.

(1) Opp. edit. Coloniae Allobrogum 1731. Tomi I. Par. I. pag. 9.

seqq.

Ioannes Scotus, argumentis fictitiis ac futilibus, Virginem labis primigeniae immunem fecit ».

Heic paullisper immoremur. Equidem plura in his verbis notatione digna forent, quippe quae non pauca dicta perperam, atque effutita temere contineant. Verum hisce omissis, illud unum premere mens nobis est, quod hic audax atque inconsultus scriptor de Ioanne Scoto asserere non veretur, illum nempe primitus sententiam de immaculato Virginis Conceptu adstruxisse, aut sub eo primum controversiam hanc agitari coeptam; quorum utrumque historicae auctoritati refragatur. Etenim ex historia certissimis monumentis communita probe novimus, duobus fere ante seculis hanc quaestionem ex occasione celebris epistolae a S. Bernardo ad canonicos lugdunenses datae, moveri coeptam: id quod anno 1140 contigit (1): Scotus autem, si vera refert Lucas Waddingus, disputationem suam post elapsum an. 1304 Lutetiae habuit (2). Rursum, dum adhuc in vivis

(1) Confer apud Mabillon ad epist. 174.

(2) Legesis Waddingum Annal. Minorum Lugduni 1635. tom. III. pag. 37. Cum Launoius Ioannem Scotum adeo deprimat, lubet heic verba describere, quibus Waddingus eius disputationem parisiensem refert.« Hic primum, inquit, publicum inivit certamen pro immaculata Virginis Mariae Conceptione... Nam cum publica et solemnis de hac re disputatio ad sedandos iam exortos tumultus inter Minores et Praedicatores ex apostolico praecepto, apostolicis etiam praesentibus institueretur Legatis (neque enim Scotus primus omnium hanc defensavit sententiam, licet primus pro ea defendenda graviora statuerit fundamenta) missus est, libensque venit Oxonio Parisios Scotus pro defendenda Virginis puritate cui suam omnem,uti diximus, ac

ceptam ferebat doctrinam. Adversae partis tutoribus (inquit Pelbertus Temestarius) se opposuit ingeniosissimus Doctor,magnum fuit pondus argumentorum.quibus impetebatur, erantque numero 200: omnia sine interruptione, quieto et tranquillo animo attente audivit, et mirabili suo ordine resumpsit, solvendo intricatas eorumdem difficultates, et nodosos syllogismos, ca facilitate qua Samson Dalilae ligamina in favorem Philistinorum posita disrumpebat. Addidit Scotus multas et fortissimas rationes, probans Virginem sanctissimam sine originali peccato conceptam. Actus obstupefecit sapientissimam illan Universitatem parisiensem, quae in gratificationem Scotum celeberrimo nomine DOCTORIS SUBTILIS insignivit. Hoc itaque Actu et iis quae scripsit in tertium,adlicuit Universitatem

Falso asserit Launoius Scotum pri

mum fuisse

assertorem immac. Conceptionis

II.

ageret sanctus claraevallensis Abbas omnimoda B. Virginis a primigenia labe immunitas fuerat propugnata ab auctore sermonis cui titulus: De Conceptione; deinde vero, nimirum proxime a s. Bernardi obitu, pro eadem decertavit Nicolaus anglus s. Albani monachus, cui vel ipse Petrus cellensis monachus cisterciensis et s. Bernardi discipulus est adstipulatus (1). Igitur contra historicam veritatem criticus iste primum immaculatae Virginis assertorem Ioannem Scotum constituit. Sed vera controversiae origo ab aetate s. Bernardi est omnino repetenda.

Iam vero Launoius canonem seu praescriptionem suam tertiam ex eo praemisit, quod pro certo haberet, uti innuimus, non modo nulla, quae seculum XIII antecederent, monumenta pro pia sententia suppetere, verum omnia prorsus quae hanc aetatem praecederent, illimet adversari, uti ex eius praescriptione secunda patet, quae ita se habet: « Si Praescriptio Ecclesia quaestionem de Conceptu Virginis modo iam memorato explicare ac solvere vellet, atque finem discussioni collocare anno Domini millesimo supra trecentesimum, SINE DUBIO statueretur B. Virginem sicut ceteros homines in peccato originali conceptam, suffragante ipso Vincentio lerinensi Commonit. cap. 3. In ipsa, inquit, catholica Ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est; hoc est enim vere catholicum, quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quia

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

parisiensem ad illud efformandum de-
cretum, quo cavit ne ad ullos gradus
scholasticos admitteretur, qui prius
non iuraret se defensurum B. Virgi-
nem a noxa originaria. Decreto addi-
dit volum de celebranda quotannis fe-
stivitate immaculatae Conceptionis ».
Hactenus Waddingus. Attamen Nata-
lis Alex. Hist. Eccl. Sec. XIII et
XIV Cap. V art. 1 §. 11, haud pau-
cis nec infirmis argumentis veluti
fabulam traducit totam hanc de Sco-

ti disputatione historiam a Waddingo relatam. Eum adisis. Quamvis peculiaris haec de disputatione parisiensi historia non admitteretur, constat nihilominus Scoti famam longe lateque pervulgatam fuisse ob Conceptionis immaculatae ab eo susceptas vindicias: ceterum historiae huius confingendae nulla extitisset ratio.

(1) Recolantur quae supra dicla

sunt.

omnia vere universaliter comprehendit. Sed hoc ita demum fit, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem. Concluditque Launoius: » Constat ex Christo nato ad seculum usque decimum tertium, ca omnia, quae descripsit Vincentius, in quaestione de Conceptione Virginis occurrere; ac patebit Mariam in peccato conceptam (1)».

Qui haec apud Launoium legerit, facile in animum inducet suum, eum aperta protulisse testimonia ex universa antiquitate conquisita, quae B. Virginem in peccato conceptam disertis verbis fuisse asserant. At mirum quidem dictu est, sed tamen verum, non alia a Launoio in medium adduci monumenta (si perpauca excipias, petita videlicet e s. Leone M., Gelasio, s. Gregorio M., et ex romano clero cum post Honorii I obitum Sedes Petri vacabat) quam quae actate praefinita sint posteriora. Attamen et ex illis ipsis quae adducit, vix quidem unum est, quod directe de B. Virgine loquatur: et si presse urgerentur, non solum eam in peccato conceptam fuisse, sed et natam evincerent; quod a nobis iam supra est animadversum (2). Post haec perinde ac si

pag.

11.

(1) Ibid. (2) Quod ut melius agnoscatur iuverit testimonia ipsa afferre, quae urget Launoius. Iamvero ex s Leone quatuor profert. 1. ex serm. in Natali Domini c. 1. Una cunctis laetitiae communis est ratio, quia Dominus noster peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita pro liberandis omnibus venit. Quae verba, ut patet, tum conceptos tum natos complectuntur, adeoque, si quid valerent, nimis probarent. 2. Ex serm. 2. in Nat. Domini c. 3: Quod ut fieret sine virili semine editus est Christus ex Virgine: quam non humanus coitus, sed Spiritus Sanctus foecundavit. Et cum in omnibus matribus non fiat sine peccati sorde conceptio, haec inde purgationem traxit unde

concepit Hoc testimonium iam di-
seussimus, vidimusque nimis probare;
siquidem ex eo sequeretur, B. Virgi-
nem nonnisi in actu incarnationis fu-
isse a labe originali purgatam. 3. Ex
serm. 4. in Nat. Dom. c.3: Terra car-
nis humanae quae in primo fuerat
praevaricatore maledicta, in hoc
solo B. Virginis partu germen edi-
dit benedictum, et a vitio suae stir-
pis alienum; nempe sine peccato, ac
sine debito illud contrahendi, quod
debitum B. Virgo contraxit. 4. Ex
serm. 5. in eodem Natali c. 5: De
sola conditione nascendi una cun-
ctis est causa peccandi. Solus ita-
que inter filios hominum Dominus
Iesus innocens natus est, quia solus
sine carnalis concupiscentiae pollu-
tione conceptus. Scilicet ex ratione
generationis suae B. Virgo debitum

Launoius suum propositum non e

vincit.

« PoprzedniaDalej »