Obrazy na stronie
PDF
ePub

eaque veri nominis, sive cum quis a captivitate liberatur, in quam iam incurrerit, sive cum ab eadem priusquam in eam incurrat prorsus eximitur, licet in eam venire debuisset. Immo vero haec altera ex communi hominum sensu

Jum iam incurrerit, sed ut disiunclive vel malum vel mali debitum contraxerit. Verum praestat verba ipsa insignis huius Thomistae heic adducere ex op. cit. Cursu Theologico. Tract. De approbatione et auctori tale doctrinae angelicae D. Thomae Disp.2 ar. 2. edit. Lugd 1663. tom I. pag. 161. col. 1. Ibi enim descriptis angelici Doctoris verbis prosequitur:« Ubi ponderandum est D. Thomai pegare illam gratiam praeservativam, quae fieret parentibus lantum, vel paturae, non ipsi personae; eo quod reputat ut magnum inconveniens, quod aliqua persona in se personaliter non egeal redemptione, sed gralia quae illi fit , sit in suis parentibus, vel ipsi naturae, aut principiis naturae, puta animae, vel carni ante constitutam personam , et ante animationem. Secundo pondera quod ad liberationem per Christum disiunctive postulat D. Tbomas vel debi. tum, vel culpam in eo qui redimendus est; ergo si efficienter salvat D. Thomas redemptionem per Christum in aliquo qui solum nasceretur cuin debilo, non amplius requirit quando loqnitur de Virgine, et infert pro inconvenienti, quia alias non indigeret redemptione per Christum; intelligit (niin quod non indigeret si conciperetur sine debito , aut sine peccato, non tamen si conciperetur sine peccato, dummodo conciperetur cum debito in persona. Et quoties D. Thomas infert quod non indigeret re. demplione, ly non indigeret est

quia includitur etiam debilum: hoc eniin si datur sufficit ad indigentiam liberationis, ut ex isto loco colligitur. Et ita locus bic maxime praelucel menti D. Thomae introspiciendae in aliis locis ». Sed eum adisis ; plura siquidem alia subtexuit ad mentem S. Thomae cognoscendam, quae brevitatis gratia heic omittimus.

Huic porro tbeologo in eiusmodi expositione s. Thomae iam praeiverat vel ipse card. Caietanus Comment. in 1.2. q. 81. ar. 3 scribens: Non solum redemptione eget actualiter captivus , sed etiam obnoxius captivitati. Quocirca in Opusc. 2. Tract. 1. de Concept. B. M. V.C. 3. et Comment. in 3. par. q. 27. ar. 2 fratres suos sollicite ita admonet : «Haec bene notabis , lu thomista, ne nimio zelo, non secundum scientiam accensus erronea dicas, quae erronea non sunt, cum de beatissimae Virginis Conceplione disputas aut praedicas." Eadem habet P. Seraphinus Capponi a Porrecta in suis Elucidationibus litteralibus in 3. p. s. Th. q. 27. ar. 2. edil. Palav. 1698 Tom. IV pag. 217. seqq. ubi etiam exponit quonam sensu scripserit s. Thomas B. Virginem fuisse sanctificatam post animationem, quod ipse exponit de posterioritate naturae, non de posterioritate temporis; adeo ut ex mente angelici Doctoris uno eodemque instanti temporis quo anima B. Virginis condita a Deo est et infusa corpori, fuerit sanctificata per infusionem gratiae in animam ; licet natura seu ordino

Quartum ex doctrina veterum.

prima illa dignior censetur, quod longe potioris beneficii speciem praeseferat.'

Exinde etiam via patet qua postremum argumentum refellaiur. Siquidem cum veteres unanimi consensione affirmaverint, solum Christum sine peccato esse conceptum, eo quod non fuerit sexuum permixtione progenitus, neque eius carnem vocari posse carnem peccati (secus ac de B. Virgine dixerint , cuius etiam caro appellata est caro peccati); hoc ipso sequitur hanc debitum peccati contraxisse, ex carne peccati fuisse conceptam, adeoque redemptione indiguisse, qua non modo Christus non eguit, sed ne egere quidem potuit, cum solus sit omnium redemptor. His igitur omnibus receptis, quaestio ad redemptionis modum relabitur, quo B. Virgo a peccato immunis servata est, de quo paulo ante diximus. Sequitur praeterea ingens ac pene infinitum intercedere discrimen inter rationem, qua Christus immunis a peccato extitit, et eam qua Virgo Maria exempta fuit, neque utriusque conditionem aequari, cum B. Virgo immunis ab originali noxa adstruitur ac prae

dicatur.

Corollarium

Quae cum ita sint facile colligitur, nulla ab his theologis argumenta afferri, quae ineluctabilia sint, et in quibus commodum non pateat effugium, imo vero etiam solutio; adeoque haud rite ab his aptari piae sententiae patrocinatoribus Augustini verba, cum ea neque mira, neque nova, multo vero minus falsa sint, quae in piae causae subsidium ipsi adducunt.

Quod si iam aciem mentis ad argumenta convertamus quibus utuntur piae sententiae propugnatores, patebit ea non ita facile elidi posse. Sane quamvis nonnisi congruentiam, seu decentiam praeseferant, eiusmodi tamen sunt, ut spectata consueta Dei agendi ratione, vix rem non evincant, per

Argumenta pro pia sententia vel ipsi adversarii recipere coguntur.

prius concipiatur anima in corpus in-. componuntur quae specie tenus piae fusa, quam gratia ornata; nam prius contraria sententiae in s. Thoma esest esse quam sanctificiri. Verum se videntur, ex perspicua celebrioeiusmodi prioritas nibil ponit in re. rum ipsorum lhomistarum interpreHoc igitur pacto apprinje inter se . tatione.

inde uti etiam ipsi adversae partis theologi fateri coguntur. Nam licet Scripturae sileant, sileant et Patres atque Concilia de B. Virginis sanctificatione post aliquod ab eius conceptu in matris utero momentum, nec non de fomitis aut detentione, aut liberatione, deque immunitate a quavis vel levissima actuali culpa, aliisque eiusmodi; quin potius nonnulli ex antiquis Patribus non desint, qui has praeclaras praerogativas aut omnes aut saltem aliquas eidem B. Virgini denegare videantur (1); attamen theologi isli has omnes et singulas sanctissimae Virgini ultro tribuunt, eamque illis exornatam fuisse pro virili parte propugnant. Verum si ab ipsis amiee scisciteris quibusnam nitantur rationibus ut haec adserant, non alia profecto solidiora audies argumenta, quam quae ad adstruendam immaculatam Conceptionem vindices piae sententiae urgere solent. Ea nempe proferunt, quae ex decentia et congruentia ducuntur: aiunt id summam Vir: ginis dignitatem, seu divinae Matris munus quocum cetera connectuntur privilegia ab eoque pendent, expostulare.

Ergo quod ad hanc spectat parlem, quaestio eo tota deducitur, ut inquiratur utrum congruentiae argumenta ad liberationem ab originali peccato sint coangustanda, an vero ad exemptionem etiam praeterea sint extendenda. Quare cum in hoc se stalu habeat controversia , neque traditio, neque Ecclesiae doctrina repugnet, nemo non videt, eiusmodi argumenta, ad amplificanda potius Virginis decora, quam ad eadem coarctanda movere. Nam ex omnimoda exemptione maius decus B. Virgini accedit, maior Deo gloria, maior Christi redemptioni honor, maius Ecclesiae Dei ornamentum, ut per se constat, quam ex limite, qui a theologis, quibuscum nobis est controversia, praefinitur. Profecto et ipsi toto cordis affectu, lubentissimoque animo praeclarum immunitatis privilegium B. Virgini tribuerent, nisi, ut ipsi loquuntur, et a Scripturarum oraculis et a Patrum auctoritate atque a fidei dogmate tum de peccati in omnes prorsus homines propagatione, uno

Quo revocetur controversia.

(1) Horuin Patrum testimonia paulo post proferemus,

Nulla suppetit adversáriis ratio quare piam non

admittant sententiam

Christo dempto, tum de universali hominum omnium redemptione Christi meritis perfecta deterrerentur. Quam ob causam ipsi magis piam sententiam suam vocare ex eo consuevere, quod magis catholicae fidei, seu catholicae veritati congruere illam existimarint. Boni proinde zeli ardore impulsi, viri ceteroquin pietate ac doctrina conspicui, pro eadem decertarunt; in quos ne minima quidem alieni finis suspicio cuius impulsu ita se gesserint, cadere potest , immo piaculum foret id vel leviter opinari. Verum enimvero, cum post diuturnam plurium seculorum concertationem compertum in praesentia sit , nihil eorum, quae ipsi verebantur, esse pertimescendum; cumque sit luculenter demonstratum, neque divina eloquia, neque Patres piae adversari sententiae , neque ullo pacto catholica dogmata impeti aut quidpiam laedi; immo demum cum satis in oculis positum sit, Scripturas, Patres sensumque universalis Ecclesiae tum veteris tum recentioris non minimum suffragari piae de immaculato Mariae Conceptu sententiae, facillime tandem colligitur, theologica argumenta, quae pro immunitate Virginis afferuntur ea esse, ut rem plane concludant. Quod tamen de intima rei veritate seu de re intrisecus spectata est intelligendum. Nam quod spectat ad certitudinem, rationes quas congruentiae vocant parum conferunt, praesertim cum de veritate agitur quae dogmatico decreto sit definienda. Ad fidei enim veritatem obtinendam necessum est ut illa ex positivis monumentis sive Bibliorum sive traditionis, aut saltem ex argumentis quae individuo nexu cum illis coniunguntur, nobis per inerrabile Ecclesiae iudicium aperte constet.

Spectata intrinsecus rei veritate

CONCLUSIO

Ut ea, quae fusiori hactenus calamo exposuimus, in paùa conferamus, atque e sparsis hac illac seminibus fructum ion inuberem colligamus, quaedam consectaria quae exnde manifeste fluunt, heic subiiciemus.

J. Biblia nihil habent quod sententiae de immaculata B. Virginis Conceptione adversetur, et generalia illorum effata, si presse urgerentur, aeque ortus B. Virginis sanctitatem impeterent. Illa enim conceptionem hominum omnium in peccato non minus, quam eorumdem nativitatem, imo et vitae totius institutum tangunt. Eodem enim pacto quo dicitur: In quo omnes peccaverunt. In iniquitatibus conceptus sum etc. dicitur pariter : Nisi quis renatus fuerit... Quod natum est ex carne caro est, quod natum est ex Spiritu Spiritus est. Nemo mundus a sorde , nec infans, cuius est unius diei vita super terram (1); prout haec lobi verba iuxta alexandrinam versionem veteres legebant Patres: item: Non est homo qui non peccet. In multis offendimus omnes; aliaque eiusmodi sexcenta in Scripturis occurrunt, quae omnium hominum nativitatem aeque ac vitae rationem complectuntur. Attamen, ut ipsimet hi contendunt theologi, ea nullo pacto sanctificationi B. Virginis in utero conclusae, atque immunitati a quavis vel levissima actuali labecula quidquam officiunt. Igitur fatendum necessario est oracula Scripturarum generalia, quae in omnes peccatum originis propagatum edicunt, posse exceptionem admittere; bincque illorum vim cum de B. Virgine agitur illidi atque obtundi. Cum vero positivum sit testimonium, quod ex Genes. 3, 15 pro singulari sanctissimae Dei Genitricis praerogativa secundum allatam expositionem adducitur, rite infertur Biblia potius immaculatam Conceptionem indicare, immo et illi adstruendae fundamentum suppeditare, quam ipsi obsistere.

Bihlica lestimonia immaculatae Conceptioni non officiant

(1) Iob. 14, 4. In vers. alexandrina ita leguntur baec verba; zis yup iOTOL 20. Japós ünÒ Putov; oudé kis, éūv zui uias guépus yÉVVEUL Ó Bios ùutoŰ ÉTÈ, Tös yas. Nempe : Quis enim mundus erit a sorde ? neque unus, ctsi unus dies sit eius vita super terram. Quod vero ad Patres allinet, qui hunc textum iuxia

hanc versionem allegarunt tum es Graecis tum, ex Latinis, lege Sabatier Bibliorum Sacrorum latinae versiones antiquae Remis 1743. Tom. I. par. 2. pag. 856. In Itala veteri sic efferebatur bic textus : Quis eo nin erit mundus absque sorde? Nec unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita eius super terram.

« PoprzedniaDalej »