Obrazy na stronie
PDF
ePub

eaque veri nominis, sive cum quis a captivitate liberatur, in quam iam incurrerit, sive cum ab eadem priusquam in eam incurrat prorsus eximitur, licet in eam venire debuisset. Immo vero haec altera ex communi hominum sensu

lum iam incurrerit, sed ut disiunctive vel malum vel mali debitum contraxerit. Verum praestat verba ipsa insignis huius thomistae heic adducere ex op. cit. Cursu Theologico. Tract. De approbatione et auctoritate doctrinae angelicae D. Thomae Disp. 2 ar. 2. edit. Lugd 1663. tom I. pag. 161. col. 1. Ibi enim descriptis angelici Doctoris verbis prosequitur: « Ubi ponderandum est D. Thomain negare illam gratiam praeservativam, quae fieret parentibus tantum, vel naturae, non ipsi personae; eo quod reputat ut magnum inconveniens, quod aliqua persona in se personaliter non egeat redemptione, sed gratia quae illi fit, sit in suis parentibus, vel ipsi naturae, aut principiis naturae, puta animae, vel carni ante constitutam personam, et ante animationem. Secundo pondera quod ad liberationem per Christum disiunctive postulat D. Thomas vel debitum, vel culpam in eo qui redimendus est; ergo si efficienter salvat D. Thomas redemptionem per Christum in aliquo qui solum nasceretur cum debito, non amplius requirit quando loquitur de Virgine, et infert pro inconvenienti, quia alias non indigeret redemptione per Christum; intelligit enim quod non indigeret si conciperetur sine debito, aut sine peccato, non tamen si conciperetur sine peccato, dummodo conciperetur cum debito in persona. Et quoties D. Thomas infert quod non indigeret redemptionely non indigeret est

quia includitur etiam debitum: hoc enim si datur sufficit ad indigentiam liberationis, ut ex isto loco colligitur. Et ita locus hic maxime praelucet menti D. Thomae introspiciendae in aliis locis ». Sed eum adisis ; plura siquidem alia subtexuit ad mentem s. Thomae cognoscendam, quae brevitatis gratia heic omittimus.

Huic porro theologo in eiusmodi expositione s. Thomae iam praeiverat vel ipse card. Caietanus Comment. in 1.2. q. 81. ar. 3 scribens: Non solum redemptione eget actualiter captivus, sed etiam obnoxius captivitati. Quocirca in Opusc. 2. Tract. 1. de Concept. B. M. V. c. 3. et Comment. in 3. par. q. 27. ar. 2 fratres suos sollicite ita admonet : «Haec bene notabis, tu thomista, ne nimio zelo, non secundum scientiam accensus erronea dicas, quae erronea non sunt, cum de beatissimae Virginis Conceptione disputas aut praedicas." Eadem habet P. Seraphinus Capponi a Porrecta in suis Elucidationibus litteralibus in 3. p. s. Th. q. 27. ar. 2. edit. Patav. 1698 tom. IV pag. 217. seqq. ubi etiam exponit quonam sensu scripserit s. Thomas B. Virginem fuisse sanctificatam post animationem, quod ipse exponit de posterioritate naturae, non de posterioritate temporis; adeo ut ex mente angelici Doctoris uno eodemque instanti temporis quo anima B. Virginis condita a Deo est et infusa corpori, fuerit sanctificata per infusionem gratiae in animam; licet natura seu ordine

prima illa dignior censetur, quod longe potioris beneficii speciem praeseferat.

Exinde etiam via patet qua postremum argumentum refellatur. Siquidem cum veteres unanimi consensione affirmaverint, solum Christum sine peccato esse conceptum, eo quod non fuerit sexuum permixtione progenitus, neque eius carnem vocari posse carnem peccati (secus ac de B. Virgine dixerint, cuius etiam caro appellata est caro peccafi); hoc ipso sequitur hanc debitum peccati contraxisse, ex carne peccati fuisse conceptam, adeoque redemptione indiguisse, qua non modo Christus non eguit, sed ne egere quidem potuit, cum solus sit omnium redemptor. His igitur omnibus receptis, quaestio ad redemptionis modum relabitur, quo B. Virgo a peccato immunis servata est, de quo paulo ante diximus. Sequitur praeterea ingens ac pene infinitum intercedere discrimen inter rationem, qua Christus immunis a peccato extitit, et eam qua Virgo Maria exempta fuit, neque utriusque conditionem aequari, cum B. Virgo immunis ab originali noxa adstruitur ac praedicatur.

Quae cum ita sint facile colligitur, nulla ab his theologis argumenta afferri, quae ineluctabilia sint, et in quibus commodum non pateat effugium, imo vero etiam solutio; adeoque haud rite ab his aptari piae sententiae patrocinatoribus Augustini verba, cum ea neque mira, neque nova, multo vero minus falsa sint, quae in piae causae subsidium ipsi adducunt.

Quod si iam aciem mentis ad argumenta convertamus quibus utuntur piae sententiae propugnatores, patebit ea non ita facile elidi posse. Sane quamvis nonnisi congruentiam, seu decentiam praeseferant, eiusmodi tamen sunt, ut spectata consueta Dei agendi ratione, vix rem non evincant, per

prius concipiatur anima in corpus infusa, quam gratia ornata; nam prius est esse quam sanctificari. Verum eiusmodi prioritas nihil ponit in re. Hoc igitur pacto apprime inter se

componuntur quae specie tenus piae
contraria sententiae in s. Thoma es-
se videntur, ex perspicua celebrio-
rum ipsorum thomistarum interpre-
tatione.

Quartum ex doctrina ve

terum.

Corollarium

Argumenta pro pia sententia vel ipsi adversarii recipere coguntur.

Quo revocetur controversia.

inde uti etiam ipsi adversae partis theologi fateri coguntur. Nam licet Scripturae sileant, sileant et Patres atque Concilia de B. Virginis sanctificatione post aliquod ab eius conceptu in matris utero momentum, nec non de fomitis aut detentione, aut liberatione, deque immunitate a quavis vel levissima actuali culpa, aliisque eiusmodi; quin potius nonnulli ex antiquis Patribus non desint, qui has praeclaras praerogativas aut omnes aut saltem aliquas eidem B. Virgini denegare videantur (1); attamen theologi isti has omnes et singulas sanctissimae Virgini ultro tribuunt, eamque illis exornatam fuisse pro virili parte propugnant. Verum si ab ipsis amiee scisciteris quibusnam nitantur rationibus ut haec adserant, non alia profecto solidiora audies argumenta, quam quae ad adstruendam immaculatam Conceptionem vindices piae sententiae urgere solent. Ea nempe proferunt, quae ex decentia et congruentia ducuntur: aiunt id summam Virginis dignitatem, seu divinae Matris munus quocum cetera connectuntur privilegia ab eoque pendent, expostulare.

maior

Ergo quod ad hanc spectat partem, quaestio eo tota deducitur, ut inquiratur utrum congruentiae argumenta ad liberationem ab originali peccato sint coangustanda, an vero ad exemptionem etiam praeterea sint extendenda. Quare cum in hoc se statu habeat controversia, neque traditio, neque Ecclesiae doctrina repugnet, nemo non videt, eiusmodi argumenta, ad amplificanda potius Virginis decora, quam ad eadem coarctanda movere. Nam ex omnimoda exemptione maius decus B. Virgini accedit, Deo gloria, maior Christi redemptioni honor, maius Ecclesiae Dei ornamentum, ut per se constat, quam ex limite, qui a theologis, quibuscum nobis est controversia, praefinitur. Profecto et ipsi toto cordis affectu, lubentissimoque animo praeclarum immunitatis privilegium B. Virgini tribuerent, nisi, ut ipsi loquuntur, et a Scripturarum oraculis et a Patrum auctoritate atque a fidei dogmate tum de peccati in omnes prorsus homines propagatione, uno

(1) Horum Patrum testimonia paulo post proferemus.

Christo dempto, tum de universali hominum omnium redemptione Christi meritis perfecta deterrerentur. Quam ob causam ipsi magis piam sententiam suam vocare ex eo consuevere, quod magis catholicae fidei, seu catholicae veritati congruere illam existimarint. Boni proinde zeli ardore impulsi, viri ceteroquin pietate ac doctrina conspicui, pro eadem decertarunt; in quos ne minima quidem alieni finis suspicio cuius impulsu ita se gesserint, cadere potest, immo piaculum foret id vel leviter opinari. Verum enimvero, cum post diuturnam plurium seculorum concertationem compertum in praesentia sit, nihil eorum, quae ipsi verebantur, esse pertimescendum; cumque sit luculenter demonstratum, neque divina eloquia, neque Patres piae adversari sententiae, neque ullo pacto catholica dogmata impeti aut quidpiam laedi; immo demum cum satis in oculis positum sit, Scripturas, Patres sensumque universalis Ecclesiae tum veteris tum recentioris non minimum suffragari piae de immaculato Mariae Conceptu sententiae, facillime tandem colligitur, theologica argumenta, quae pro immunitate Virginis afferuntur ea esse, ut rem plane concludant. Quod tamen de intima rei veritate seu de re intrisecus spectata est intelligendum. Nam quod spectat ad certitudinem, rationes quas congruentiae vocant parum conferunt, praesertim cum de veritate agitur quae dogmatico decreto sit definienda. Ad fidei enim veritatem obtinendam necessum est ut illa ex positivis monumentis sive Bibliorum sive traditionis, aut saltem ex argumentis quae individuo nexu cum illis coniunguntur, nobis per inerrabile Ecclesiae iudicium aperte constet.

Nulla sup petit adversáriis ratio qua

re piam non admittant sententiam

Spectata intrinsecus rei veritate

CONCLUSIO

Ut ea, quae fusiori hactenus calamo exposuimus, in paùca conferamus, atque e sparsis hac illac seminibus fructum non inuberem colligamus, quaedam consectaria quae exinde manifeste fluunt, heic subiiciemus.

Biblica testimonia immaculatae Conceptioni

non officiunt

I. Biblia nihil habent quod sententiae de immaculata B. Virginis Conceptione adversetur, et generalia illorum effata, si presse urgerentur, aeque ortus B. Virginis sanctitatem impeterent. Illa enim conceptionem hominum omnium in peccato non minus, quam eorumdem nativitatem, imo et vitae totius institutum tangunt. Eodem enim pacto quo dicitur: In quo omnes peccaverunt. In iniquitatibus conceptus sum etc. dicitur páriter: Nisi quis renatus fuerit... !! Quod natum est ex carne caro est, quod natum est ex Spiritu Spiritus est. Nemo mundus a sorde, nec infans, cuius est unius diei vita super terram (1); prout haec Iobi verba iuxta alexandrinam versionem veteres legebant Patres: item: 1 Non est homo qui non peccet. In multis offendimus omnes; aliaque eiusmodi sexcenta in Scripturis occurrunt, quae omnium hominum nativitatem aeque ac vitae rationem com-S plectuntur. Attamen, ut ipsimet hi contendunt theologi, ea nullo pacto sanctificationi B. Virginis in utero conclusae, at- ¡ que immunitati a quavis vel levissima actuali labecula quidquam officiunt. Igitur fatendum necessario est oracula Scripturarum generalia, quae in omnes peccatum originis propagatum edicunt, posse exceptionem admittere; hincque illorum vim cum de B. Virgine agitur illidi atque obtundi. Cum vero positivum sit testimonium, quod ex Genes. 3, 15 pro singulari sanctissimae Dei Genitricis praerogativa secundum allatam expositionem adducitur, rite infertur Biblia potius immaculatam Conceptionem indicare, immo et illi adstruendae fundamentum suppeditare, quam ipsi obsistere.

San

sers

(1) Iob. 14, 4. In vers. alexandrina ita leguntur haec verba; ris γὰρ ἔσται καθαρὸς ἀπὸ ῥυπου; οὐδὲ εἰς, ἐὰν καὶ μίας ἡμέρας γέννεαι ὁ βίος ἀυτοῦ ἐπὶ τῆς γής. Nempe : Quis enim mundus erit a sorde? nèque unus, etsi unus dies sit eius vita super terram. Quod vero ad Patres attinet, qui hunc textum iuxta

hanc versionem allegarunt tum ex
Graecis tum ex Latinis, lege Sabatier
Bibliorum Sacrorum latinae ver-
siones antiquae Remis 1743. Tom.
I. par.
2. pag. 856. In Itala veteri
sic efferebatur bic textus: Quis e-
nim erit mundus absque sorde?
Nec unus quidem, etiam si unius
diei fuerit vita eius super terram.

14

« PoprzedniaDalej »