Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ut igitur colligamus quae ex instituta monumentorum collatione sponte veluti sua efflorescunt consectaria, patet ex dictis: 1. Sensus Ecclesiae indicia adversus immaculatam Virginis Conceptionem ante exortam controversiam nulla prorsus haberi. 2. Quae ab adversa parte contra producuntur, sequioris aevi esse, eaque aut dubia aut nulla et obscura omnino, atque perpauca. 3. E contrario quae Ecclesiae propensionem, immo et conspirationem erga piam sententiam, adeoque eius sensum patefaciunt, esse antiquissima, neque ullum eorum initium definiri posse: deinde luculentissima esse, quippe quae et cultum huius mysterii ac determinatum obiectum exhibent. 4. Unanimem pro eadem pia sententia pastorum ac fide ium consensionem ad plura secula extitisse, quaeque per liturgias, per festa, per euchologia, per fidei controversias, per conciones denique patefacta est. Quanti vero faciendus sit communis eiusmodi Ecclesiae sensus in re theologica, nemo, qui plane in eadem disciplina hospes non sit, ignorat, nosque suo loco quanti ille valeat ad traditionem pernoscendam perspicue demon

strabimus.

S. IV.

Theologica utriusque sententiae argumenta
conferuntur atque expenduntur.

Quamvis theologicae rationes per se nonnisi magis minusve probabilem sententiam aliquam faciant, tamen ubi solidis argumentis positivis innituntur, vix non certam eamdem reddunt, aut validissimam saltem de illius veritate praesumptionem, quam vocant, fundant et creant. Quapropter abs re non erit ad trutinam ea theologica revocare argumenta, quae pro alterutro singillatim placito urgeri consueverunt, licet, ut saepe diximus, dogmaticae definitioni edendae minus idonea videantur. Id vero eo libentius praestamus, quod alioquin veluti manca et quodammodo imperfecta inquisitio haec nostra, illis praetermissis, haberi posset.

Consectaria

Collatio argumentorum

quae theolo

gica dicuntur

Quatuor argumenta pro contraria sententia.

Eorum vis

enervatur et primum quod ex generatione promitur

Secundum desumptum ex poenalitatibus.

Quatuor ex dictis argumenta praecipua sunt, quibus adsertores transfusionis peccati in Mariam, suam sententiam adstruere connituntur. Communis generationis ratio per ipsius parentum concupiscentiam perfecta; peccati, quas dicunt poenalitates, quibus etiam B. Virgo fuit obnoxia; necessitas ac natura redemptionis qua Maria indiguit; demum carnis eius cum ceterorum hominum, seu filiorum Adae carne similitudo, quae in omnibus, uno exempto Christo, caro fuit peccati. Negari haud potest non minimam, specic tenus, haec praeseferre difficultatem. Verum non eiusmodi sunt, ut nequeant cum pia sententia componi. Et sane quidem communis generationis ratio id unum sibi vindicat, ut B. Virgo vi huiusmodi procreationis debitum → peccati contrahendi incurrerit, quod reipsa contraxisset, nisi divinitus gratia fuisset anteoccupata, qua eius anima in ipso creationis momento a Deo donata fuit, cum corpus primum informare coepit. Quoniam vero haec ratio unam Dei Genitricem tangit, consequitur, non ideo ad eiusdem Virginis genitores neque ad progenitores seu proximos seu prope proximos, eiusmodi posse aut debere privilegium extendi, secus ac adversae sententiae patroni concludi oportere affirmant.

Ad eas autem quod attinet humanae naturae infirmitates, quae nunc poenalitates dicuntur, exploratum confessumque apud Theologos est, eas non ita ab originis peccato necessario nexu pendere, ut provenire etiam non possint e sola Adae culpa, quamvis haec eadem culpa contracta non sit, aut saltem fuerit deleta. Enimvero in nobis eiusmodi poenalitates manent, licet regenerationis lavacro penitus deleta originalis fuerit macula; immo si de iis naturae perpessionibus sermo sit, quae physicae plane sunt omnisque turpitudinis expertes, cuiusmodi sunt et fames, et sitis et defatigatio corporis aliaeque id genus, has quidem et ett ipse passus est Christus pro humanae quam assumpsit naturac conditione, quin tamen noxae originali obnoxius fuerit, aut vero etiam esse potuerit (1). Quocirca natura

(1) Cf. superius dicta. Huc refertur celebris olim agitata controver

sia inter Philippum abbatem Bonac Spei et Ioannem quemdam pracposi

les affectiones eiusmodi non habendae sunt semper uti certa ac indubia contractae noxae originalis indicia. Accedit, quod istae poenales aegritudines sint potius peccati contrahendi caussa quam effectus. Etenim antequam anima, quae proprie sola peccati, quod vocant formalis, est subiectum, corpori coniungatur, corpus iam genitum fuit natura sua passibile, mortale, et concupiscentiae ac fomiti ob

tum aetate s. Bernardi, ex occasione subobscuri illius loci s. Hilarii pictaviensis, in quo Christi carnem nullum e vulneribus cepisse sensum doloris s. Doctor existimasse videtur. Philippus enim, ut scribit Petavius De incarn. lib. 10. c. 4, eo disputando lapsus est, ut Christi carnem, quia sine peccato concepta fuerat, nullis peccati poenis obstrictam, et obligatam fuisse defenderet; adeoque nihil naturaliter pati potuisse aiebat: ac tantam vim ex admiranda sui generatione traxisse, ut supra patiendi conditionem evecta, quidquid nihilominus voluntarie passa est, non naturaliter, sed extraordinaria quadam lege ac velut per miraculum sit experta. Contra vero Ioannes et Christum asserebat necessitate quidem naturali, sed sponte tamen adscita et voluntaria, omnia pertulisse. Huic tandem contentioni se interposuit Hunnaldus quidam epistola, quam ad Ioannem praepositum scripsit. Hic porro Philippi sententiam eatenus improbat, quod dominicum corpus tam firma constitutione fuisse crederet, ut inusitata illa et stupenda naturae illius adscriberet, ut sunt quadraginta dierum ieiunium, et maris calcatio; quod autem doluerit et dolendo mortuus sit, id praeter naturam, et per miraculum factum esse diceret. Quod vero ita concepta

Christi caro est, nihil ut vitii ac labis contraxerit, non ex eo sequitur nihil illum pati, aut non mori potuisse ex naturae suae conditione. Quippe munda illa hominis conceptio, quam Deus assumpsit, nihil ei contulit, praeterquam quod assumens voluit. Nostrae vero infirmitatis statum, sine peccato, suscipere suae benignitati complacuit. Et infirmitatem ergo carnis habuit Christus, quam sponte suscepit, et eam non necessitate aliqua, vel invitus admisit. Habuit tamen illam ipsam, quam volens adscivit in carne patiendi conditionem, idque illi naturale fuit. Hoc enim naturale puto, ait Hunnaldus, quod a Creatore res contrahit. Proinde non praeter naturam et per miraculum doluit, qui dolendi potentia carnali non caruit. Nam cum duae in Christo naturae sint, quidquid Christus fecit vel passus est, secundum alterutram earum fecisse eum, vel sustinuisse necesse est. Atqui nihil secundum divinam passus est. Igitur quidquid passus est, secundum humanam est passus; adeoque dolendi haec proprietate non caruit, seu passus est ex naturali assumptae humanitatis conditione. Hanc sententiam probat Petavius toto capite cit.; confirmatque haud paucis Bibliorum ac Patrum testimoniis; communisque ea est in catholicis scholis.

noxium: ex quo fit ut corpus hac ratione genitum caussa sit proxima propagationis peccati, quo anima inficitur (1). Demum ratio haec, si nimis urgeretur, aeque premeret huius sententiae adstipulatores. Siquidem ipsi fatentur immo et contendunt, B. Virginem nedum ullis actualibus noxis, sed neque concupiscentiae, neque eius fomiti, aliisve probrosis affectionibus subiectam fuisse. Porro infirmitates istiusmodi magis propriae vitii originalis sunt dicendae, quam illae quas paulo ante commemoravimns, quae scilicet nihil turpe praeseferunt. Ergo si naturales infirmitates indiscriminatim omnes sunt contractae primigeniae labis effectus atque indicia, his quoque probrosis affectionibus, immo et potiori ratione B. Virginem fuisse obnoxiam adseverandum foret, si peccato originis laesa fuisset: a qua tamen asseveratione christiana pietas, et ipsi quibuscum agimus theologi abhorrent quam maxime. Quod si Patres, atque inter hosce Augustinus prae aliis, sacpe ex naturae passionibus, quae nobis insunt, argumentantur, ut originarii peccati in omnes propagationem adstruant, dicendum ipsos ex iis, quae communiter contingunt, ratiocinatos fuisse. Ceterum poenales perpessiones ex iustitiae originalis iactura veniunt, quae pro personali Adae culpa facta est; unde accidit, ut universa hominum natura viduata fuerit iis privilegiis omnibus, quae praeternaturalia audiunt et a supernaturalibus plane distinguuntur, quibus illa pro summa Dei liberalitate cumulata fuerat, quaeque numquam in huius vitae usura restituuntur sive homo originis peccato irretitus, sive ab eo immunis nascatur. Ad haec, argumenti huiusmodi vis ac robur penitus. concidit postquam romani Pontifices proscripsere proposi

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

tionem LXXIII Baii quae ita se habet: Nemo praeter Christum est absque peccato originali; hinc B. Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque eius afflictiones in hac vita, sicut et aliorum iustorum, fuerunt ultiones peccati actualis vel originalis.

Neque pluris faciendum est argumentum quod ex redemptionis necessitate petitur. Ut enim B. Virgo tanquam redemptionis indiga asseri queat, illud unum satis est, ut ipsa contrahendi peccati debito ex suae conceptionis ratione obstricta fuerit. Perinde autem est, ad naturam quod spectat redemptionis, si quis a captivitate liberetur, ac si ab eadem praeservetur. Namque haec non spectant nisi modum quo quis a captivitate eripitur. Cuius quidem rei luculenta habentur in Bibliis testimonia. Ita enim David Ps. 143, 10 de se scripsit: Redemisti David servum tuum de gladio maligno videlicet Goliath: et quamvis huius gladius numquam David tetigerit, dixit nihilominus redemisti, quia nisi ei Deus suppetias tulisset, certe ab illo fuisset confodiendus. Ita et Paulus ad Gal. 3, 13 scripsit: Christus nos redemit de maledicto legis, etsi qui ex ethnicismo crediderunt, numquam mosaica lege fuerint obstricti, atque ita porro (1). Quare propria habetur redemptio,

(1) Quamplura alia eiusmodi vocum redimere ac redemptionis suppeditant sacrae litterae exempla eo sen. su quem exposuimus. Satis unicuique erit Concordantias,quas vocant, Bibliorum consulere, ut de vocum fillarum vi atque usu certior fiat. Siquidem longum atque inutile esset singula loca recensere.

Quia vero adversarii, ut eiusmodi redemptionem excludant. urgent auctoritatem s. Thomae, abs re non erit in medium verba angelici Doctoris afferre, quibus aperte duplicem ipse redemptionem, seu potius redemptionis modum adstruit, tum scilicet eam qua quis a malo quod reipsa incurrit, liberatur, tum eam

vi cuius quispiam a malo eximitur
quod incurrendi debitum habet. Sic
porro in 4. lib. sent. Dist. 43 quaest.
1. ar. 4. ad 3. ed. cit. Rom. tom. VII.
fol. 203. col. 4 rem hanc declarat:
Oportet autem ponere, quod quili-
bet personaliter redemptione indi-
geat, non solum ratione naturae: li-
berari autem A MALO,vel A DEBITO
absolvi non potest, nisi qui debitum
incurrit, vel in malum deiectus fuit.
Ac paulo post: Unde dimissio de-
bitorum et liberatio a malo non
potest intelligi quod aliquis sine
debito vel immunis a malo nascatur.
Exinde intulit loannes a s. Thoma,
s. Doctorem haud exigere ad redem-
ptionis essentiam, ut quis reipsa ma-

Tertium ex necessitate

redemptionis.

« PoprzedniaDalej »