Obrazy na stronie
PDF
ePub

de seminis excisione ad foetum gignendum et efformandum exposuere. Ita Alensis, Albertus Magnus, s. Thomas, s. Bonaventura, quorum testimonia idem cl. vir profert. Nobis heic satis sit verba s. Bonaventurae describere qui in 3. dist. 3. q. 1. ad 4, scribit: Non huic obviant dicta Bernardi. Potius enim intendit excludere errorem, ne quis credat Virginem sanctificatam in conceptione (activa scilicet, praecedente animae infusionem de qua loquitur), quam erga Virginem devotionem nostram minuere. Ac obiecto sibi hoc Bernardi contextu : Nec in ipso conceptu (sanctificari poterat) propter peccatum quod inerat, ita difficultatem solvit: Constat quod illud non est dictum propter peccatum quod esset in parentibus, quia potuissent ipsam concipere sine peccato: ergo dicit propter causam peccati quae erat in carne. Ergo videtur, quod sanctificatio (Virginis) non fuerit ante infusionem animae.

Cum igitur tum ex ipsis s. Bernardi verbis institutaque ab eo argumentatione, tum ex communi veterum, quam eorumdem verborum exhibuerunt explanatione, luculenter constet eum de conceptione tantum activa animationem praecedente sermonem fecisse, legitime colligitur, s. Doctorem piae sententiae infensum non fuisse. Imo cum ipse ex celebritate festi de natali B. Virginis die, quae iam in Ecclesia ubique vigebat, intulerit sanctam eam extitisse ante nativitatem; iure meritoque concludimus ipsum sanctam pariter Conceptionem propugnaturum fuissė, si idem festum a Christifidelibus ubique celebrari, ut nunc fit, cognovisset. Idque eo liberius affirmo, quod s. Doctor epistolae suae finem his verbis fecerit: Quae autem dixi, absque praeiudicio sane dicta sint sanius sapientis. Romanae praesertim Ecclesiae auctoritati atque examini totum hoc sicut et cetera, quae eiusmodi sunt, universa reservo: ipsius si quid aliter sapio paratus iudicio emendare.

demnata a B. Bernardo in epistola ad lugdunenses, et a magistris omnibus parisiensibus » Deinde addit etiam textum s. Bonaventurae, quem et nos retulimus. Ex quo di

scimus allucinatum fuisse Vasque-
zium dum tomo II. in 3.p. q. 27. disp.
117. cap. 8. de conceptione passiva
exponit verba s. Bernardi.

Confirman tur quae de mente s. Bernardi dicta sunt.

Sententiam suam apostolicae Sedis auctoritati subiecit.

Mabillonii

difficultates refutantur.

Perperam vero cl. Mabillonius ( quamvis profiteatur neque antiquis velle se refragari neque recentioribus, qui verba s. Bernardi secus explanant) duo oggerit ex quibus colligit s. Bernardum nullatenus pro pia stetisse sententia. Unum, quod B. Virginis in utero conclusae sanctificationem aequiparet sanctificationi qua et Hieremias et s. Ioannes Baptista in parentum utero sanctificati sunt, si tamen sanctitatis gradum excipias. Hos porro labe originis fuisse vitiatos exploratissimum est. Alterum, quod aperte concedere videatur in Serm. 2 in Assumptionem, B. Virginem a parentibus originalem maculam traxisse. Perperam, inquam, haec a Mabillonio oggeruntur. Illa enim aequiparatio ad unam sanctificationem personarum in utero inclusarum, de qua disserit, refertur, non autem sive ad modum, sive ad tempus (1) illius sanctificationis indigitandum protenditur. Secus enim inde sequeretur, Beatam Virginem solummodo post sex menses aut paulo ante nativitatem fuisse sanctificatam, quod nemo dixerit. In serm. autem 2 de Assumpt. s. Bernardus haudquaquam absolute, sed hypothetice, ut aiunt, loquitur dicens: Absit enim, ut proprii quidquam inquinamenti domus haec (beata Virgo) aliquando habuisse dicatur, ut in ea proinde scopa Lazari quaereretur. Quod si originalem a parentibus maculam traxit; sed minus a Hieremia sanctificatam in utero aut non magis a Ioanne Spiritu Sancto repletam, credere prohibet pietas christiana (2). Perinde ac si diceret: etiamsi darem B. Virginem a parentibus originalem maculam traxisse, ab ea nihilominus mundata ac sanctificata est, prout Hieremias ac Ioannes ab eadem mundati ac sanctificati fuere. Quin potius ex eiusmodi loquendi ratione videtur constare luculentius, s. Doctorem in celebri illa ad lugdunenses canonicos epistola de sola activa conceptione sermonem habuisse: alioquin in hoc Sermone minime quidem fere per dubitationem B. Virginem a parentibus maculam originalem traxisse diceret, sed uti ratum id habuis

(1) In epist. cit. n. 3. et 4. ubi agit de festo praesertim nativitatis s. Io. Baptistae, eo quod in utero prius

sanctificatus fuerit.
(2) Serm. cit. n. 8.

set, prout ita affirmate in epistola constituerat. Verum de s. Bernardi mente satis.

S. III.

Quid de germano Ecclesiae sensu circa B. Virginis Conceptionem sentiendum videatur, disquiritur.

In catholicae Ecclesiae sensum quoad aliquam sententiam inquirere perinde quidem est atque investigare, in quam illa partem animum suum proclivem magis patefecerit. Huius vero propensionis indicia, ac manifestationes sunt publica eius acta, liturgiae, festa, orationes, pastorum ac fidelium in unum veluti conspiratio.

Ad eruendum igitur germanum veteris Ecclesiae sensum circa maculatum vel immaculatum B. Virginis conceptum, illud unum restat ut expendamus quae alterutrius oppositae sententiae patroni e pia antiquitate depromunt monumenta, eaque invicem comparemus.

Iam vero quas maculatae conceptionis adsertores in suae sententiae subsidium adducunt probationes, recentiores eae sunt, incertae, dubiaeque interpretationis. Etenim card. a Turrecremata, ut vidimus, tria profert Officia; in quorum primo mundata originali macula B. Virgo åsseritur; in altero vero, quod ecclesiae gerundensis proprium fuisse dicitur, plenius sanctificata eadem Virgo in matris alvo exhibetur; in tertio denique, quod usu receptum penes Germaniae ecclesias fuisse idem auctor affirmat, B. Virgo cum fomite usque ad Annuntiationis diem effertur. Porro quae ex primo Officio allegantur, e serm. 2 De Assumptione s. Bernardi desumpta sunt: quae quidem ostendimus hypothetice ab eo ibidem esse prolata, qui alibi de conceptione activa longe verisimilius est intelligendus. Quae autem ex Officio ecclesiae gerundensis sunt adducta, piae potius sententiae aperte favent, tum quia in iis sermo est de sanctificatione conceptionis B. Virginis; tum quia revera sic, uti testatur

Indicia sensensus Ecclesiae erga aliquam doctri

nam

Recentiora sunt quae ab adversariis afferuntur ex divinis Officiis

Nec plane adversantur piae senten

tiae

Petrus de Alva qui illud consuluit, in eo legebatur: statim sanctificavit, eodem scilicet temporis puncto, quo anima corpori B. Virginis coniuncta est; quae vocula statim a Turrecremata fuit silentio pressa (1). Ad tertium vero quod attinet, ad Officium nempe in Germania receptum, licet eius veritas admittatur, nihil tamen inde eruitur. Potest enim quis peccati fomite teneri quamvis originale peccatum sit deletum, ut in omnibus sacro baptismate ablutis contingit. Potuisset ergo beata quoque Virgo fomite peccati affici, quamvis a peccato immunis extitisset (2): alioquin

(1)In op. Sol veritatis vol. un.fol. Matriti 1666. p. 644. col. 2. ubi haec verba ex tertia lect. eiusdem Officii refert: Haec quidem domus fuit B. Virgo Maria, de qua in Proverbiis Salomon loquitur, ita dicens: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Hanc etiam domum non solum Dominus omnipotens aedificavit, cum eam in alvo matris suae Annae in octogesimo die ab eius facta carnali conceptione sibi animam infudit, imo etiam plenius eam ibidem STATIM sanctificavit. Et de hoc nempe potest intelligi illud, quod in 2. lib. Reg. scribitur: Statim sanctificata est ab immunditia sua, id est a culpa originali etc. Porro his ita ex genuino Officio descriptis, Alva arguit Turrecrematam quod in non paucis ad causam suam iuvandam in verbis a se exinde depromptis verum textum immutaverit. Inter cetera vero eum carpit ob omissionem particulae statim, seu quod in actu ipso animationis B. Virgo fuerit sanctificata, ut series orationis ostendit; nec non ob suppressionem totius clausulae: Haec quidem domus fuit B. Virgo Maria, de qua in Proverbiis Salomon loquitur dicens: Sapientia aedificavit sibi do

mum, excidit columnas septem. Cetera non persequar quae ibidem Alva in Turrecremata reprehendit, cum ex hisce constet abunde, tantum abesse ut hoc Officium gerundense adserat B. Virginem in peccato conceptam, a quo deinceps liberata per sanctificationem fuisset, ut contrarium potius mirifice constituat. Quare monumentum eiusmodi pro Conceptu immaculato pugnat omnino.

(2) In tract. De Deo Creatore p. III. Cap. 2. animadvertimus, dona quae lato quodam sensu supernaturalia dicuntur, dona scilicet praeternaturalia, quae in primo homine coniuncta erant cum dono supernaturali presse accepto, nimirum cum gratia quae hominem supra conditionem suam evehit ac sanctificat, posse ex se ab invicem separari; adeo ut potuisset homo per gratiam ad ordinem evebi supernaturalem, quin simul ceteris donis naturam in ordine suo perficientibus cumulatus esset. Quapropter,quod consequens est, potuit sane concipi B. Virgo ac nasci gratia sanctificante instructa, quin immunis esset a concupiscendi fomite. Quod igitur existat eiusmodi fomes, id enimvero necessario non arguit originalis noxae contractionem.

[ocr errors]

si pro una eademque re fomes et peccatum acciperentur, plus quam assertores maculati conceptus vellent ex eiusmodi Officio posset probari, nimirum, in B. Virgine originale peccatum ad suam usque annunciationem perseverasse. Subdititium demum est, quod ex Pelagio de ritu ecclesiae s. Mariae Maioris refertur (1), ac proinde nullius est ponderis quod ex eo depromitur argumentum. Quamquam licet uti verum admittatur, nihil tamen indidem adversus immaculatam Conceptionem erui potest, quandoquidem sanctificatio, si nihil aliud adiicitur, ut in re qua de agimus, tum im

Accedit,quod fomes ipse in praesenti hac providentia, perinde ac ceterae quas vocant poenalitates, post Adae lapsum contrahantur, utut gratia sanctificante quispiam, quacumque demum ratione, donetur. Ac si de perpessionibus illis, quas mere physicas dixeris, agatur, exemplum in Christo habemus, qui se ipsis ex naturae susceptae conditione subiecit etiamsi a peccato originis plane immunis extiterit. Quocirca s. Augustinus De civit. Dei lib. 13. cap. 23. n.2 affirmare non dubitavit,Christum necessitatem assumpsisse moriendi qualem et nos habemus. Ita siquidem scribit: Quale (corpus mortale effe

tuus est, ita similiter concedere possumus simpliciter, quod necessitatem moriendi habuerit, non solum ex causa finali, sed etiam necessitatem absolutam ut moreretur etiam si non occideretur,ut quidam dicunt. Unde Augustinus etc. « Sic reliqui passim Scholastici.

(1) Exploratum iam est apud criticos, falsum omnino esse quod ex Alvaro Pelagio adducitur de celebratione Conceptionis sub nomine sanctificationis, quodque Launoius qui hypercriticus audit, inconsulto repetit; tum quod in antiquis Alvari codicibus quae opponuntur verba,desiderantur; tum quod nuspiam quae ab Alvaro Pe

ctum) pro nobis ctiam Christus pri-lagio relata dicuntur, reperta sunt in

mitus habere dignatus est.Et De peccat. merit. et remiss. lib. 2. c. 29. n. 48: Quia in eo (Christo), inquit, erat similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti voluit ab ipsa exortus infantia, ut ad mortem videatur etiam senescendo illa caro pervenire potuisse, nisi iuvenis fuisset occisus. Augustini auctoritati innixus s. Th. in 3. sent. d. 16. q. l.

ar.

2 idem docet scribens: » Sed quia mors inest Christo ratione humanae naturae; ideo sicut simpliciter concedimus, quod Christus mor

breviariis aut missalibus ecclesiae s. Mariae Maioris, licet accuratissima sub Paulo V facta de illis fuerit conquisitio;tum demum quod Petr, Alva op.cit.pag.648, seqq. qui patientia ac solertia incredibili perlustravit breviaria pene innumera ac missalia sive romana, sive aliarum ecclesiarum " quorum ibidem distincte catalogum texuit, interposita iurisiurandi religione testetur, se nulla offendisse, in quibus festum Conceptionis sub litulo sanctificationis annuncietur.

« PoprzedniaDalej »