Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA REGNANTIS SUMMI PONTIFICIS

AD AUCTOREM

DILECTO FILIO RELIGIOSO VIRO

JOANNI PERRONE PRESBYTERO SOCIETATIS JESU

DOCTORI THEOLOGO DECURIALI IN COLLEGIO ROMANO

PIUS PP, IX

Dilecte Fili Religiose Vir, salutem et Apostolicam
Benedictionem.

Nihil certe Nobis gratius, nihil optabilius,

quam ut debitus erga Sanctissimam Dei Genitricem omniumque nostrum amantissimam Matrem immaculatam Virginem MARIAM cub tus, pietas et observantia magis in dies ubique augeatur, Ejusque laudum praeconia ab omnibus rite concelebrentur. Ex quo profecto intelligis, Dilecte Filii, quanta animi Nostri voluptate acceperimus Disquisitionem theologicam de Immaculato B. V. MARIAE conceptu a Te latine exaratam, ac nuper romanis typis in lucem editam, Nobisque inscriptam. Equidem ubi primum gravissimae atque multiplices supremi Nostri Pontificatus curae et oc

cupationes, quibus continenter distinemur, aliquid vacui temporis Nobis concesserint, haud omittemus Disquisitionem ipsam perlibenter degustare. Etenim minime ignoramus qua religione et pietate polleas, atque ex aliis tuis operibus jam vulgatis probe noscimus quibus egregiis ingenii dotibus et qua eruditione ac theologicarum praesertim disciplinarum doctrina et laude praestes. Quod quidem vel maxime decet illius inclytae Societatis Alumnum, quae tot viros vitae integritate, sanctitatis gloria, Catholicae Religionis zelo, omnigena sapientia insignes, ac de christiana et civili republica praeclare meritos habuisse laetatur. Dum autem Tibi, Dilecte Fili, debitas pro dono agimus gratias, Te etiam atque etiam hortamur, ut majore usque alacritate tuas curas cogitationesque in iis potissimum conficiendis operibus impendere pergas, quae rei tum sacrae tum litterariae usui et ornamento esse possint. Denique praecipuae Nostrae in Te benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde depromptam, et cum omnis verae felicitatis voto conjunctam Tibi ipsi, Dilecte Fili Religiose Vir, amanter impertimur.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem die 25 Octobris an. 1847.

Pontificatus Nostri Anno Secundo.

PIUS PP. IX.

I

Non deerunt profecto qui in ipso haerentes

operis titulo existiment me consilio sin minus inutili at parum certe opportuno animum ad scribendum appulisse. Hanc enim spartam scriptores bene multi, iique eruditionis fama praestantes sibi ornandam suscepere, adeo ut in eorum commentationibus non multa desiderentur quin eae numeris absolutae omnibus habeantur: deinde in eam aetatem incidimus, in qua piaculum videretur vel dubitando affirmare, originalem, quam dicimus, noxam ad Sanctissimam Dei Matrem eamdemque integerrimam Virginem vel punctum temporis adhaesisse. Qua in re tanta catholicos inter viget consensio, ut nemo fere hoc decus eximium Virgini non deferat libentissime, non omni qua potest opera praedicet, non omni obsequiorum genere testetur. Quamobrem illum abundare otio non immerito diceres, qui sibi hoc Virginis decus asserendum et vindicandum proponeret. Quid enim hoc rei esset nisi actum agere, et ligna, ut fert adagium, in silvam conferre? At enimvero alio plane mea haec pertinet disquisitio. Quorsum autem? Eo nimirum ut argumenta afferam atque expendam,

quae ferendae dogmaticae de immaculato Virginis Conceptu sententiae vel officere videntur vel suffragari.

Hanc sane dogmaticam sententiam tum saeculis anteactis, tum hac ipsa aetate expetierunt sane multi; quos inter cl. Cardinalis Lambruschinius in egregia, quam de immaculato B. Mariae Virginis Conceptu non ita pridem vulgavit, dissertatione. Neque pauciores forte numero ii censendi sunt, qui illud ipsum veluti consectarium deduxerint. At vero qui collatis sententiae utriusque rationum momentis ad dogmaticam definitionem deveniri posse comprobaverint, fuere hactenus, quod ego sciam, sane pauci. Quamquam, ut manus huic operi admoverem non una haec me ratio incitavit, sed tempus ipsum quod videtur huic agitandae controversiae accommodatum quam quod maxime. Quandoquidem plurimorum animos novus quidam ardor incessit Deiparam hoc titulo in sacra ipsa liturgia salutandi, sive illum ex apostolicae Sedis indulto, ut vocant, profectum putemus, sive ex miro quodam studio atque amore quo titulum eiusmodi Christi fideles prosequuntur, sive ex novis operibus hac ipsa de re perscriptis et vulgatis enatum. Neque vero ea meo insidet animo confidentia, ut nova et ore alio indicta me prolaturum esse pollicear, vel eo usque mihi ipse blandior aut placere cupio, ut mihi facile persuadeam meo fieri opere posse, ut quod fere ab omni

bus expetitur decretum aut omnino, aut maturius feratur. Sentio enim quanta sit cum virium mearum tenuitas tum rei gravitas et difficultas. In eam tamen spem venio futurum esse, ut ipsa tractationis ratio quam mihi sectandam proposui, et studium quo quidquid ad praesentem attinet controversiam versavi diligentissime, et accurata quae a nobis est instituta collatio, aliquid huic disquisitioni lucis affundat.

Quam sane ad controversiam animo ita comparatus accedo, ut mihi propositum sit unice veritati servire, et critica, ut aiunt, lance pensare quae piae sententiae adversari vel adstipulari videntur, donec omnibus diligenter expensis tandem illud rite colligam quod vero est existimandum similius. Quoniam autem non de ipsa rei natura, de immaculati nimirum Conceptus veritate, mihi directe saltem agendum est, bene multa vel divina eloquia vel Patrum effata silentio praeteribo, multasque adeo theologicas, ut nuncupant, rationes, quae hactenus afferri consueverunt. Haec enim ad propositum mihi finem nihil conducunt, quandoquidem immaculati Conceptus unice congruentiam demostrant, mihi vero non alia possunt usui esse seu biblica seu Traditionis ecclesiasticae monumenta, quam quae ad dogma stabiliendum vim habent. Siquidem cum agitur de dogmate, agitur de facto; factum autem idoneis tantum testibus, minime vero coniecturis solisve ratiocinationibus est comprobandum.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »