Obrazy na stronie
PDF
ePub

79

Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve Exirem; plures calones atque caballi Pascendi; ducenda petorrita. Nunc mihi curto Ire licet mulo, vel, si libet, usque Tarentum, Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos. Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tullî, Quum Tiburte via prætorem quinque sequuntur Te pueri, lasanum portantes enophorumque. Hoc ego commodius, quam tu, præclare senator, Millibus atque aliis vivo: quacumque libido est, Incedo solus: percontor, quanti olus, ac far: Fallacem circum, vespertinumque pererro

105

110

ideo Seneca Epist. 88: « O quantum erat sæculi decus imperatorem, trium. phalem, Censorinum, et quod super omnia hæc est, Catonem uno caballo esse contentum, ac ne toto quidem; partem enim sarcinæ ab utroque latere dependentes occupabant. » Ep.-sor

comitibus incedere. ED. - rus, in suburbanam villam. - peregre, longinquum iter suscepturus. ED. -calones, cf. supr. ad Sat. I, 2, 44. — petorrita, vehicula sive carpenta, vel rhedæ Gallicæ. - ducenda, sc. mecum, ut paulo ante ducendus et unus Et comes alter; in editione Heindor-des, sordidam avaritiam.- Tiburte fiana legitur ducenta, operarum, ut videtur, errore,

104. Curto mulo, Schol. Cruq. << mulo cauda curta; » alii per mulum curtum intelligunt mulum curti et exigui corporis. Ceterum ne equo quidem se uti dicit Horatius, sed mulo, qui multo vilior erat. Unde ad Petum Cicero Epist. lib. IX, 18: << potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse, quum cantherium comedisti, Romam pervehi. » ED. - Mantica, pera, sarcina. Schol. Porphyr. « hoc ex Luciliano illo sumtum est: Mantica cantherii costas gravitate premebat. >> Hoc scilicet pauperis aut modesti hominis est non habere duos mulos; alterum sibi, alterum sarcinis;

via, a porta Esquilina in villam Ti-
burtinam prætoris ducente.
que, nimis pauci pro prætoris digni-
quin-
tate.- lasanum, Schol. «vas, in quo
exoneratur venter. >>> ænophorum
(οΐνοφόρον, sc. σκεῦος), corbis, vel cista
vini amphoris portandis inserviens.

110. Hoc, ob hoc simplex vitæ ge-
nus; cf. ad v. 41. Millibus atque
aliis, id est, commodius quam mille
alii. Lambinus male emendat multis.
En. - Quacumque libido est, quo-
cumque libet. Ed. - solus, nullo co-
mitatu impeditus. ED.
quanti olus, ac far, de more eorum
percontor
qui otiosi ambulant, aut etiam ad do-
mestici sumtus utilitatem. ED.

113. Fallacem circ. Schol. Cruq.

Sæpe forum; adsisto divinis: inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum.
Cœna ministratur pueris tribus: et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet: adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum; non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.

115

120

« Fallacem dixit (circum) propter samardacos (impostores) et sortilegos, et mathematicos, qui ad metas spectatores circumstabant, et imperitos sortibus et nugis fallebant. >>> - divinis, sortilegis, rerum futurarum vatibus vel somniorum interpretibus. Horatius autem, dum ut homo vulgaris ejusmodi hominum circulis se immisceret, et vespertino tempore huc illuc in foro circumvagabatur, faciebat aliquid, quod a nobiliorum dignitate alienum putabatur. Hinc Schol. Cruq. « altioris dignitatis homines erubescunt sero in his vulgi circulis consistere. » - Ad porri et ciceris, olerum, unde intelligitur quam modesta mensa sit. Ed. - laganique; Schol. Cruq. « lagana sunt placentulæ quædam vulgares, quasi membranulæ compositæ, quæ cum pipere et liquamine conditæ depromi solebant ad cœnam moderatam et parabilem.

saxo, vel marmorea, quæ abaci vicem gerat. ED. - Pocula duo, par poculorum; singulis enim cœnantibus, ut observat Turnebus in Advers. IX, 19, par poculorum in mensa apponi solebat. cyatho, jam ad Od. III, 19, 12, notavimus cyathum vasculum fuisse quo utebantur ad implenda pocula. En. - echinus, vasculum epulare ad formam echini effictum; vet. Schol. « Echinum dixit vas æneum, in quo calices lavantur. » Sed Fea ad hanc vocem hæc : « echinus, nempe concha salis, supr. Sat. I, 3, 14, salinum Od. II, 16, 14, quia concha fiebat ex echinis concharum, ut notat Acron ad Od. II, 7, 23. » De Echino vid. ad Epod. V, 28.-guttus, a gutta, vasculum, e quo liquores guttatim demittebantur; quo præcipue utebantur in re divina, unde guttus jam cum patera conjungitur.

Campana supellex, quia terra in Campania vasis fictilibus præcipue conficiendis apta fuit. Sic infr. Sat. II, 3, 144: « Campana trulla. >>

116. Pueris tribus, ditiores autem innumeris pueris cœnantes circumdabantur. ED.- lapis albus, alii intelligunt basin vasorum collocandorum causa paratam in abacis, quia pocula, fundo sphærico, per se stare nequibant. Nos simpliciter accipiemus al-sidici, qui lites et negotia tractabant bum lapidem de mensula nuda e et componebant. Locus autem nomen

120. Marsya, vel Marsyas, Schol. Cruq. « Marsya statua erat pro rostris, ad quam solebant convenire cau

Ad quartam jaceo: post hanc vagor, aut ego lecto,
Aut scripto, quod me tacitum juvet; ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio rabiosi tempora signi.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est
Vita solutorum misera ambitione gravique.
His me consolor, victurus suavius, ac si

Quæstor avus, pater atque meus patruusque fuisset.

a statua accepit, quod ibi causæ agi solebant et vadimonia sisti. >>--Noviorum...minoris; Schol. Cruq. «Minor enim Noviorum ad hanc statuam turpissime fænerabatur summo mane; quare jocatur Horatius, inquiens, Marsyam alteram manum habere erectam (cf. Serv. ad Virg. Æn. IV, 58) ad depellendos Novios, quod eorum fæneratorum impudentiani non posset sustinere. - Ad quartam jaceo, usque ad quartam a sole orto horam jaceo. ED. - lecto, Aut scripto, pro lectito, aut scriptito; formæ sunt frequentativæ verborum lego et scribo. ED.- quod me tacitum juvet, quod, tacite mecum agitatum, me delectat. ED.- ungor olivo; ad vires firmandas et ad valetudinem sæpe ungebantur oleo Romani. ED. - Non quo, etc. Non tali olivo, quali, lucernis subducto immundus (impurus, sordidus) Natta ungi solet. lucernis fraudatis, sc. oleo.

125. Sol acrior ire lavatum Admonuit, scilicet sol meridianus. Ed. - fugio rabiosi temp. signi, æstum meridianum, qui fere sævit non minus quam canicula, fugio et balneis

HOR. 11.

1

125

130

tempero. Pro his verbis fugio rabiosi, etc. nonnulli, ut Wetzel, ex antiq. cod. hæc legunt: fugio campum lusumque trigonem, h. e. vito campum Martium et ludum pilæ, in quo tres ludentes in trianguli figuram disponuntur. Posterior autem hæc lectio minus bene ad præcedentia aptari, et non satis confirmari mihi videtur. ED. - Pransus non avide, ubi prandi moderate, tantum quidem, quantum interpellet, h. e. prohibeat τὸ durare, necessitatem durandi diem inani ventre, h. e. esuriendo diem exigendi.

domesticus otior, intra domum meam contineor otiosus. ED.

129. Vita solutorum, etc. Vita eorum, qui liberi sunt ab honorum consequendorum studio, cum miseris et gravibus curis conjuncto. - His me consolor, ita, hoc vitæ genere et his præceptis de mea ignobilitate me consolor. ED. Quæstor avus, etc. Invidiose poeta pro consul vel prætor dixisse videtur Quæstor, quia Quæstores, divitiarum congerendarum cupiditate infames, non raro exempla exstabant, de quorum nobilitate parum se jactare possent nepotes. 6

ANALYSIS. Eo spectat hæc Satira, ut invidis ac stultis hominibus respondeat poeta, qui ipsis obscurum genus exprobrabant; quod propositum digne ac decenter assecutus est. Vera nobilitas, quæ non in divitiis aut genere claro, sed in sola virtute sita est, argumentum est; et ita fere continuatur idearum series. Proficiscitur poeta ab amicitia Mæcenatis, qui nobilissimus ipse obscuros tamen homines non despicit, et quemque ex ingenio, non ex ortu facit. Videre est scilicet homines clarissimos genere, per se infames et contemnendos; et alios qui, humili loco nati, sua conditione stare nesciunt, et honores affectantes, se deridendos propinant. Horatius autem, libertino patre natus, Mæcenati placuit, non propter genus aut divitias, sed propter ingenium et proprias dotes. Atque etiam, si paucis vitiis laborat, et quid boni habet, hoc omne patri suo libertino debet, cujus nonnulli humilitatem rodunt. Pater scilicet ille natum liberaliter educari, ac potius probum quam divitem esse voluit. Ideo poeta patri suo gratias agit, nec eum, etiamsi liceret, pro nobiliore ac ditiore mutaret: nam potentiæ ac divitiis præponit vitam mediocrem, sed liberam, ac curis laboribusque solutam. O sanctam filii boni indolem!

Studiosi comparaverint hanc Satiram cum tertia Juvenalis, quæ in eodem argumento vertitur; longe autem alius coloris est. ED.

1

SATIRA VII.

Horatius Regem Rupilium et Persium quemdam, divitem negotiatorem, dum eorum lites et convicia, ab altero in alterum conjecta, enarrat, ut homines insulsos deridet.

PROSCRIPTI Regis Rupili pus atque venenum,
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

1. Proscripti Regis. Rupilí, etc.
Sensus: in vulgus notum est, quo
pacto (quo dicterio inficeto, infr. v. 33-
35) remuneratus sit Persius proscripti
Regis Rupilii convicia, veneni et fellis
plena.
Proscripti Regis Rupili;
Schol. Cruq. « Publius Rupilius, Rex
Prænestinus, postquam a Prænestinis
in exsilium missus esset, in Attica mi-
litavit sub Attio Varo: deinde quum

Præturam gereret, in triumviratu proscriptus ab Augusto confugit ad Brutum, in cujus castris cum Horatio commilito ægre tulit tribunum eum esse militum, generis ignobilitatem ei sæpius exprobrans. Quare Horatius, ut se ulcisceretur, describit inficetum et arrogans ejus in jurgando cum Persio ingenium. >>> Omnes tamen in hoc conveniunt, ut Rupilius cognomine

Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas;
Durus homo, atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens tumidusque, adeo sermonis amari,

tantum Rex fuerit. ED. - pus, atque venenum, intellige convicia, plena quasi puris (rei spurce) et veneno tincta; sic Catullus XLIV, 12, orationem conviciis inquinatam vocat plenam veneni et pestilentiæ. - Нуbrida; Schol. « Mixti generis ex diversis naturis. Hybridæ proprie dicuntur canes, qui ex imparibus nati sunt, ut ex venatico et gregario. Sic Persius Hybrida semi-romanus, ex patre Græco et ex matre Romana. >>et lippis, plures interpretes accipiunt de hominibus, qui, dum lippitudinis curandæ causa in tabernis medicorum sedent, otii terendi gratia de rebus novis et urbis fabulis sermones conferunt. Sed vix puto lippitudinem esse morbum, cujus curandi causa homines in medicorum tabernis magna copia confluxerint. Nam in loco Plauti, Amphitr. IV, 1, 3 (quem in hanc rem attulit Bentleius): « Omneis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia: Apud emporium, atque in macello, in palæstra atque in foro: In medicinis, in tonstrinis, apud omneis ædeis sacras. Sum defessus quæsitando, nusquam invenio Naucratem, >> etc. nulla lipporum facta est mentio. Cogitabam primum de aniculis, quas, non raro lippientes, Horatius supra quoque Sat. I, 4, 38, ad eos refert, a quibus res novæ vel maxime captari et diffamari solent. Sed nunc aliter sentio.

5

Horatius, qui homo fuit lippus, ut ipse profitetur Sat. I, 5, 50, ab adversariis, ut observavimus supra ad Sat. I, 1, 120, contemtim lippus nominatus esse videtur. Fortasse igitur a Rege Rupilio quoque, qui, ut scribit Vet. Schol. ægre ferebat, quod Horatius, homo ignobilis, tribunus militum in castris Bruti esset, contemtim lippus appellatus est; quod quidem ineptum convicii genus, a corporis vitio quippe petitum, ridendo Horatius data opera repetere videtur. tonsoribus, non mirum, si tensores olim quoque ex ore eorum, quos tondebant, res novas accipiebant, easque propagabant.

4. Negotia, de quæstu, qui redit ex fænore. Schol. Cruq. « erat enim Persius negotiator apud Clazomenas.>>> De negotiatoribus Romanis copiose et erudite egit Erneștius in peculiari dissertatione, quam in compendium redegit in Clav. Cic. s. v. negotiator. - Durus homo, durioris ingenii homo, asper, pervicax, difficilis, opponitur homini miti, comi, facili. atque odio qui posset vinc. Regem, et insolentior Rege; odium de insolentia et importunitate Cic. pro Cluent. 59: «quod erat odium, Dii immortales, quæ superbia! » Ernestius in Clav. Cic. s. v. odium laudat Terent. Hecyr. III, 2, 8, et Phorm. V, 6,9: « nunquam hodie odio tuo me

1

« PoprzedniaDalej »