Obrazy na stronie
PDF
ePub

Inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
ACTORIS partes chorus, officiumque virile
Defendat; neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat, et hæreat apte.
Ille bonis faveatque, et consilietur amicis,
Et regat iratos, et amet peccare timentes;

r.

in partes vocetur deus (quod vulgo nunc dicitur) ex machina, nisi res implicita, quam deus aliquis repente apparens expediat, digna sit. Carpit scilicet Hor. eos poetas, qui ad rem quamcunque expediendam statim ad deum confugiunt, utrum digne, an indigne fiat, parum curantes. Hinc Cicero De Nat. D. c. 20: « Ut tragici poetæ, quum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad deum.>>> Hinc nata est proverbialis, quam sæpe audimus, locutio: deus ex machina, de rebus, quæ, nisi vis quædam divina ex improviso accedat, expediri nequeunt. Translata autem est hæc locutio e re scenica, si deus præter omnem exspectationem, per machinam aliquam demissus, in scena apparet. De hujus machinæ affabre constructæ et de loco superiore suspensæ in re scenica usu, sive de scena versatili et ductili, in cujus superiore parte deorum sedes erant, Bættigerus meus, qui in his rebus habitat, copiose et docte disputavit in peculiari Prolusione, Deum ex machina in re scenica veterum illustrante. Vimar. 1800. Aristot. in poet. c. XIV: « Φανερὸν οὖν ὅτι καὶ τὰς λύσεις τῶν μύθων ἐξ αὐτοῦ δεῖ τοῦ μύθου συμβαίνειν, καὶ μὴ ὥσπερ ἐν τῇ Μηδείᾳ, ἀπὸ μηχανῆς, καὶ ἐν τῇ Ιλιάδι τὰ περὶ τὸν ἀπόπλουν. » Ερ. - vindice, deo, qui

195

rem ab inextricabili difficultate vindicet, liberet, qui nodum solvat.

192. Laboret, sustineat. Horatius autem quartam personam ideo in colloquiis silere jubet, ne quatuor colloquentium sermo permixtus et perplexus minus capiatur ab auditoribus.

193. Actoris partes chorus, etc. Chorus actoris partes, et, quod decet chorum, strenue tueatur, ita quidem, ut nihil intercinat, quod non arcte cum fabulæ argumento cohæreat. Totus chorus autem conjunctim actoris partes sustinet, quia, dum canit, quæ fabulæ argumento respondent et accommodata sunt, simul agit. Idem præceptum dedit Aristot. in poet. c. XVII: « τὸν χορὸν δὲ ἕνα δεῖ ὑπολαβεῖν τῶν ὑποκριτῶν, καὶ μόριον εἶναι τοῦ ὅλου. » ED. Defendat, partes defendere sic dixit, ut alibi partes tutari, et vicem defendere; Epist. II, 4: « Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,>» et in Serm. I, 10: « Defendente vicem modo rhetoris, atque poetæ. >>> ED. - Ille bonis faveat, etc. In versibus sequentibus quædam eorum, in quibus peragendis et commendandis versari inprimis debeat chorus, nominatim præcipiuntur. consilietur, pro: consulat, ut videtur, fideliter consilia afferat. -Pro: amet peccare timentes, ex duorum Codd. auctoritate Bentleius refinxit : « et

Ille dapes laudet mensæ brevis, ille salubrem
Justitiam, legesque, et apertis otia portis,
Ille tegat commissa, deosque precetur et oret,
Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.

TIBIA non, ut nunc, orichalco vincta, tubæque
Æmula, sed tenuis simplexque foramine pauco,
Adspirare et adesse choris erat utilis, atque

amet pacare tumentes; >>-amet explicat: soleat, quod admodum friget; explicari certe debebat: et sibi placeat in pacandis ira tumentibus; sed pacare tumentes jam expressum est per: regere iratos, nam qui regunt iratos, eosdem pacant. (Vid. Excurs. Χ.)

198. Dapes mensæ brevis, victum tenuem, qui brevi tempore sumitur; similiter supr. Epist. I, 14, 35: <<< cœna brevis.>>-et apertis otia portis, pro vulgari: et pacem; pace enim non clauduntur portæ; sic supr. Od. III, 3, 23, Regulus de Carthaginis securitate: vidi... Portas non clausas.>>-tegat, tegi (occultari, recondi) jubeat; - commissa, sc. fidei, quod supr. Sat. I, 3, 95, additur.

202. PRÆCEPTUM DECIMUM TER

TIUM. Quum ad ea, quæ prolatis imperii Romani finibus et aucto populi numero in civitatem immigrarunt, pertineat quoque major licentia, quæ modis numerisque chori cantum temperantibus accessit; poeta versus ad mutatam artis musicæ disciplinam, ad mutatos mores, et in universum ad ætatis ingenium, moderari, conformare et componere debet.

202. Tibia non, ut nunc, orich. vincta, pars tragœdiæ necessaria musica erat apud veteres. Aristot. poet. C. VI : « Ανάγκη οὖν πάσης τραγῳδίας

200

μέρη εἶναι ἐξ, καθ' ἃ ποιά τις ἐστὶν ἡ τραγωδία. Ταῦτα δ ̓ ἐστὶν Μύθος, καὶ ἤθη, καὶ Λέξις, καὶ Διάνοια, καὶ ὄψις, καὶ Μελοποιΐα..... καὶ γὰρ ὄψιν ἔχει πᾶν, καὶ ἤθος, καὶ μῦθον, καὶ λέξιν, καὶ μέλος, καὶ διάνοιαν ὡσαύτως. » Ερ. orichalcum vel aurichalcum est metallum pretiosius, colorem auri referens, sive æs luteum, vid. Beckmann ad Arist. Mirab. p. 98, 132, 133: et Celeberr. Heinrich ad Hesiodum Scut. Herc. v. 122, - orichalco vincta dicitur tibia, sive quod illa, e sim plice duplex facta, orichalco vinciebatur et copulabatur; sive quod tibiæ partes per internodia orichalco munita distinguebantur; sive quod tibia vinculis quisbusdam, vel ornamentis ex orichalco factis conspiscua erat. Pro: vincta recepit Bentleius juncta: sed hæc lectio illius mihi videtur esse interpretatio. tubæque Emula, dum tibia æque ac tuba sonis acutioribus et gravioribus aures percutiebat. - Adspirare, eleganter pro: accinere, quia tibia spiritu inflatur. - erat utilis, eleganter pro: solebat, adjuncta utilitatis notione. - atque Nondum, etc. junge: atque sedilia nondum nimis spissa complere flatu. - spissa sedilia, supr. Epist. I, 19, 41: « Spissis indigna theatris Scripta pudet recitare. » Epist. II, 1,60:

[ocr errors]

Nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
Quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi, castusque, verecundusque coibat.

205

Postquam cœpit agros extendere victor, et Urbem

Latior amplecti murus, vinoque diurno

Placari Genius festis impune diebus,

210

Accessit numerisque modisque licentia major.

Indoctus quid enim saperet, liberque laborum,
Rusticus urbano confusus, turpis honesto!

Sic priscæ motumque et luxuriem addidit arti

<< arcto stipata theatro Spectat Roma potens. >>> Quo (in sedilia nempe theatri) coibat populus sane numerabilis (numerabili utique copia), utpote parvus, quia parvus erat, non copia innumerabili, ut nunc, isque (frugi) industrius, pudicus et modestus. Quum spectatores in parvo numero essent, et boni, casti et verecundi, dulcis et gravis antiquæ tibiæ sonus sufficiebat.

209. Latior, latius patens, extensior, amplior. - vinoque diurno, et conviviis vel compotationibus de die, h. e. ante tempus solitum, vel justo tempestivius incipientibus; sic Græci ἀφ' ἡμέρας πίνειν; vid. Amiciss. Jacobs, ad Anthol. Gr. T. VIII, p. 144, et hinc ejusmodi convivia dicuntur tempestiva; vid. Ernest. in Clav. Cic. s. v. de et tempestivus.Placari Genius, sic supr. Od. III, 17, 15: «Genium mero curare; qui hilaritati et vitæ jucunditati indulgent, dicuntur placare vel curare Genium, dum grato animo fruuntur muneribus, quæ Genius, cuique homini addictus, suppeditat. Hinc Ge

nio suo indulgere, pro: iis, quæ delectant, indulgere. - impune, libere, nulla lege huic vivendi mori obstante; supr. Epist. I, 5, 10: « impune licebit Æstivam sermone benigno tendere noctem. » Indoctus quid enim, etc. Quomodo enim confusa hominum turba, ubi rusticus (indoctus), homo rudis, et post peractos labores genio suo indulgens, urbano, (turpis honesto) purus impuro, vel incultus exculto, immiscebatur, recte de hac re sentire et subtiliter judicare poterat?

214. Sic, hinc factum est, ut tibicen (cf. supr. Epist. II, 1, 98.) (priscæ arti) pristinæ simplicitati, ubi tibia tenuis simplexque foramine pauco adspirabat choro (supr. 205), adderet (motum) mimicos gestuum motus et luxuriosam magnificentiam, et per pulpita (vagus) huc illuc se promovens veste longa (syrmate) humum verreret. - motus, de corporis jactatione mimica, vel de saltatione; supr. Od. III, 6, 21 : « Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgo; » sic << motus dare, » pro: saltare, Virgil,

Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem.
Sic etiam fidibus voces crevere severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia præceps:
Utiliumque sagax rerum, et divina futuri,
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

CARMINE qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate jocum tentavit, eo quod

Georg. I, 350. Liv. VII, 2, et sic moveri infr. v. 232, pro: saltare. Supr. Epist. II, 2, 125: «Cyclopa movetur. » per pulpita, per scenæ solum tabulis stratum, cf. infr. ad

ν. 279.

216. Sic etiam, sic etiam factum est, ut lyra, auctis fidibus, plures sonos ederet; lyra dicitur severa, quía severa, h. e. graviora et sublimiora canit. - facundia præceps, facundia, præcipite quasi cursu ruens; hinc supr. Od. IV, 2,5, seqq. de Pindaro: «Monte decurrens velut amnis... Fervet, immensusque ruit profundo Pindarus ore. >>-tulit (protulit), eloquium insolitum; hinc Horatius supr. Od. III, 25, 7, de se ipso: << Dicam insigne, recens, Adhuc indictum ore alio. >> - Utilium sagax rerum, etc. et sententia, res utiles, sagaciter pervestigatas complectens, et divinitus prædicens futura, non discrepuit ab oraculis et vaticiniis, quæ Delphis edebantur.

220. PRECEPTUM DECIMUM QUARTUM. Postquam ad Musam tragicam accessit Satyrus, sive drama satyricum, licebit quidem poetæ tragico in gratiam eorum, qui animi recreandi et exhilarandi causa spectatum veniunt,

215

220

sales satyricos et dicteria adspergere,
sed hac lege, ut gravitatem servet in-
columem; ut suam cuique, quæ indu-
citur, personæ tribuat dignitatem; ut
sermo neque nubes et inania captet,
neque ad humilitatem et sordem de-
primatur; ut rei de medio sumtæ ora-
tionis serie et junctura honor accedat;
ut immunda et ignominiosa dicta ex-
terminentur.

220. Carmine qui tragico, etc.
Sensus, ut mihi videtur, est: Poeta
tragicus mox etiam tragediis immi-
scuit sales satyricos, eo quidem con-
silio, ut spectatoribus, qui delectari
cupiunt, hac grata novitate satisfa-
ceret. Horatius sequitur eos, qui ori-
ginem vocis tragoedia a græca voce
τράγος (hircus) et ᾠδή (cantus) repe-
tunt; - hircum scilicet accipiebat,
qui in solemni carminis tragici decan-
tandi certamine vicerat. - nudavit,
eleganter pro: nudos induxit; non
ipsos Satyros, ut erant, nudos pro-
duxit; sed drama Satyricum a Saty-
ris derivatum; - asper, acerbus in
eos, quos jocose dictis urere tenta-
vit. Supr. Epod. VI, 11: « in malos
asperrimus. » Cic. Pro Planc. c. 14:
« asperioribus facetiis perstringere. >>>

[blocks in formation]

:

Illecebris erat et grata novitate morandus
Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
Ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,

Regali conspectus in auro nuper et ostro,

Migret in obscuras humili sermone tabernas;

Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.

men gravitatem retinens; hanc gravitatem retinendam dum tragœdiæ satyrici joci intermiscentur, explicat infra 226 et seq. ED. morandus, detinendus, advertendus, oblectandus, ut supr. Epist. I, 13, 17, et infr. v. 321. Functusque sacris et potus, et exlex, ideo non sufficiebant meræ tragœdiæ adhibendique satyri erant ad detinendos spectatores, quia ipsi sacrificiis functi erant, quibus peractis vulgo genialibus conviviis indulgebatur, et compotationibus intererant, et jam, fere ebrii, nullam legem agnoscebant. Iis sane spectatoribus minime accommodata fuisset severa tragœdiæ gravitas. ED.

225. Verum ita risores, etc. Sensus: Verum decebat poetam tragicum ita in partes vocare satyram, et seriis admiscere ludicra, ne vel deus, vel heros aliquis in scenam productus, et (nuper) modo regali magnificentia conspectus, aut ad humiliora dicteria, qualia in obscuris tabernis audiuntur, descendat; aut, dum humiliora refugit, ad altiora sese attollat et inania captet in nubibus. Jam videtur hic Horatius præcepta dare hujus scenici poematis, satyros græcos imitantis, Atellanæ dicti, ab urbe Atella,

225

230

in qua primum inventum fuerat. In eo scilicet, quamvis de eo non satis certa habeamus documenta, admixtæ fuisse videntur et tragœdiæ gravitas, et comœdiæ facetiæ, ita ut hoc tragicomediæ nomine possit designari. ED. risores...dicaces Satyri pro: Satyra, quæ alios deridet et acute dictis pungit. -commendare, sc. spectatoribus et æquis tragœdiæ æstimatoribus. Commendare jam aliquid dicuntur, qui faciunt, quod dictum est. - vertere seria ludo, seria in ludum vertere, commiscere seria cum ludo. Ne quicumque deus, etc. Hic præcipere videtur poeta, ut, in iis Atellanis sua cuique personæ indoles usque ad finem servetur, ut deus aut heros, mox ad sales et humilem sermonem descendat, sed deus et heros tragœdiæ partem impleant, aliæ autem personæ comicæ, comœdiam agant. ED. - tabernas; tabernas jam posuit Horatius, pro pauperum casas, Od. 1. I: << pallida mors æquo pulsat pede pauperum tabernas. >>> Vel intellige tabernas vinarias, in quibus liberi et ingenui homines nou versabantur. ED.

nubes et inania captet... et jam est particula explicativa pro: scilicet, id est; (conf. supr. ad Carm. I, Od.

« PoprzedniaDalej »