Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur, Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus cum ex Horatii Epist. I, 19, 12: « Prisco (priscæ comœdiæ poetæ), si credis, Mæcenas docte, Cratino, Nulla placere diu nec vivere carmina possunt, Quæ scribuntur aquæ potoribus,» tum ex Nicæneti in Anthol. Græc. tom. I, p. 206, 4 ed. Jacobs, apparet. Aristophanes, cujus comediæ nunc quoque Græcarum literarum amantes mirifice delectant, Socratis ut satis constat, ætate vixit. Ceterum hos tres poetas, ut veteris comœdiæ principes, Persius quoque conjunctim laudat Sat. I, 183. , 2. Atque alii, quorum comedia prisca virorum est, pro vulgari : atque alii priscæ comœdiæ scriptores. Virorum abundat, ut Sat. I, 10, 16: << Illi, scripta quibus comœdia prisca viris est.>>-dignus describi, dignus, qui, qualis esset, ante hominum oculos poneretur. - malus, mali animi homo, flagitiosus. - libertate, de ea, qua quis licentior et sine ullo metu aliorum vitia carpit. 6. Hinc omnis, etc. Hinc (ab his) omnis (totus) Lucilius, hosce secutus, pendet, pro vulgari: hos unice secutus est Lucil. - Lucilius, primus la tinæ satiræ auctor, natus Auruncæ, in Italia. ED. - Mut. tant. etc. Non eo 5 10 versuum genere, quo alii comœdiarum scriptores usi fuerunt, sed mutato metro, hexametro usus; metrum constat pedibus et numeris sive rhythmo. - Emunctæ naris, acutioris ingenii; qui habet nares emunctas, h. e. purgatas, odoratur acrius; quod transfertur ad eum, qui acute videt, subtiliter judicat; homini emunctæ naris opponitur homo obesæ naris, h. e. insipiens, inficetus, stultus. - durus componere versus, sed quod ad versus componendos attinet, durioris ingenii, haud elegans; durus vocatur Lucilius, quod, se versus scabros, incomptos et inconcinnos fundere, non sentiebat. Ille enim magno versuum levi opera et festinantius scriptorum numero magis, quam versuum magna diligentia expolitorum elegantia sibi placebat; hinc statim: Nam fuit hoc (ob hoc, ex hac potissimum causa, cf. ad Sat. I, 2, 81) vitiosus, poeta, qui lutulentus flueret. - stans 10. Ut magnum, quasi, qui hoc posset, poeta esset egregius. pede in uno, proverbiali, ut videtur, locutione stare uno pede dicitur, qui rem aliquam levi opera et sine virium contentione peragit, quia nemo diu uno pede stare potest. Sic nos prover Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; bialiter: au pied levé, pro: facile ac celeriter. ED. flueret lutulentus, Lucilium comparat flumini turbidas aquas volventi. ED.-- erat, quod toll. velles, offerebatur sane, quod, tanquam sordem immixtam, inde auferre sive recidere et delere velles. Infr. Sat. 10, 50: « ferentem Plura quidem tollenda relinquendis, » h, e. plura secum trahentem; quæ recidenda magis quam servanda sint; in eadem Satira v. 69, pro tollere Horatius de Lucilio posuit : « recidere : recideret omne, quod ultra Perfectum traheretur. » Simillime autem, quod maxime sensui nostro favet, tollere pro recidere vel delere Horat. in Epist. II, 2, 123: « virtute carentia tollet, » inelegantia recidet. Attamen fuerunt, in quibus est etiam Heindorfius, qui tollere contra usum loquendi pro servare explicare mallent; hos jam docte refutavit Wolfius in Analect. Literar. vol. I, a pag. 185 usque ad pag. 204. Cæterum de Lucilio dissentit a nostro Quintilianus X, 1. « Lucilius ita quosdam deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non ejusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis præferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum, et esse aliquid quod tollere possis putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas, atque inde 15 acerbitas, et abunde salis. » ED. Garrulus, verborum ac versuum minime parcus. ED. - piger, cum infinitivo, ferre, græce, pro: piger in ferendo labore, vel ferendi laboris ; ut paulo ante v. 8: « durus componere. >> Supr. Od. IV, 14, 22 : « impiger vexare turmas hostium; >> per laborem intellige summam diligentiam, qua, quæ scribuntur, elimari et expoliri debent. - nam, ut multum, nil moror, nam nihil moror, parum curo, parvi facio, ut aliquis multum scribat, sed ut recte scribat. ED. 14. Crispinus minimo, etc. Nexus est: tam facile est scilicet multum scribere, ut Crispinus ipse, contemnendus sane poeta, me ad certamen provocare non dubitet, uter alterum versuum scriptorum numero superet. ED. - De Crispino vid. supr. ad Sat.. I, 1, 120. minimo, sub. digito. Isto enim modo significat, qui contemnendum adversarium provocat, eum vel minimo digito dejiciendum ac prosternendum esse. ED.--Accipe, si vis, accipiam tabulas; hæc est vividissima Crispini interpellatio: accipe, Horati, tabulas, ego vicissim accipiam, etc. - Pro accipiam alii legunt accipe jam; quamvis vulgarem retinuerini lectionem, alteram fatear et vividiorem et ad provocantis indolem iterata voce urgentis acrius, esse accommodatiorem. ED.- detur nobis Custodes; videamus, uter plus scribere possit. >>> locus, in aliquo loco includamur. En. 17. Dîbene fecerunt, etc. Felicem me prædico, quod dii mihi dederunt animum tenuem et pusillum, qui cogitata raro et paucis expromit, h. e. bene mecum actum esse puto, quod non sum homo, qualis est Crispinus, qui, sicut foliis vento, ita ingente verborum vi tumet et inflatus est. loquentis, animus loqui dicitur, quum ea, quæ meditatus est, profert et edisserit. At tu conclusas, etc. Tu vero, Crispine, ut mavis, imitare tuis versibus turgidis et inanibus, et indesinenter fluentibus, folles vento distentos, qui fornacem usque accendunt, donec igne ferrum molliatur. Folles scilicet semper parati sunt ad auras emittendas, sicut tu, Crispine, 20 semper paratus es ad scribendos versus. ED. hircinis, ex hircino corio factis. En. 21. Beatus, felicem se prædicans et mirifice sibimet ipsi placens de ingenii sui fœtu, malis carminibus. ultro, nemine postulante; quia mala carmina nemo desiderat. - Beatus Fannius; Schol. Cruq. «Fannius, Quadratus, poeta malus, quum liberos non haberet, hæredipetæ sine ejus cura et studio (hæc est explicatio particulæ ultro) libros ejus et imaginem in publicas bibliothecas referebant, nullo tamen merito scriptoris; >> infr. Sat. 1, 10, so, idem, ut videtur, dicitur << ineptus conviva Hermogenis. >>> - Delatis capsis, etc. Cistis vel thecis, in quibus scripta Fannii reposita fuere, una cum ejus imagine (buste) in bibliothecam publicam deportatis. Heindorfius non bibliothecam Palatinam ab Augusto (U. C. DCCXXVI) fundatam, sed primam illam bibliothecam publicam intelligit, quam Asinius Pollio post triumphum Dalmaticum ex manubiis instruxisse traditur, Plin. H. N. VII, 31. De more, quo imagines scriptorum in bibliothecis conspectui exponi solebant, vid. Plin. H. N. LII, 2, et, quem jam Hein Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, utpote plures 25 30 Vespertina tepet regio; quin per mala præceps Omnes hi metuunt versus, odere poetas. dorfius laudavit, Lips. de biblioth. syntagm. c. 9, Opp. lib. III, p. 1137. - timentis, quasi scripsisset poeta : quum nemo legat scripta mea, recitare autem illa vulgo ob hanc rem (ideo) timentis. - Quod sunt, sub. homines. ED. - genus hoc, sc. satirici carminis. ED. 25. Quemvis media erue turba; jam explicat poeta, quam multi digni sint qui culpentur: de medio populo quemlibet producito. -Pro erue, h. e. sume sine delectu, alii volunt elige. ED.-Hic nuptarum, etc. alium adulterii non pudet. ED. Hunc capit arg. splendor: alius vasorum argenteorum splendorem admiratur; alius toto animo in vasorum ex ære factorum admiratione defixus est. Argentum sæpius de argento facto, sive de vasis ex argento factis, ut æs simpliciter de vasis ex ære factis; vetus Schol. in hoc loco æs de vasis et signis Corinthiis accipit. Equidem intelligo quæque vasa, antiqui artificis cujusdam manu affabre ex ære efficta. Infr. Ep. 1, 6, 17: « I nunc, argen tum et marmor vetus, æraque et artes Suspice. » Supr. Od. IV, 8, 2, per æra poeta designasse videtur lebetes. - Albius non Tibullus, sed ignobilis quidam homo insano æris amore captus. 29. Hic mutat, etc. Alius est mercator, qui quæstus faciendi causa ab oriente ad occidentem usque per maria navigat. Mercatores apud veteres non parata pecunia merces emere, sed merces cum mercibus in terris, quas navi petebant, remotissimis mutare solebant, unde passim Horatius mercatores simpliciter navitas appellat. ad eum (solem), quo Vespertina tepet regio, elegans et vel epico poeta digna occidentis circumscriptio. quin per, etc. Quin, velut pulvis turbine collectus, per summa quæque pericula præceps agitur; infr. Epist. I, 1, 45 sq. « Impiger extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes. >>Summa deperdat, perdat de summa. 34. Fænum habet, etc. Hinc tu, simul in conspectum tibi venit poeta, Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico, 35 Et pueros et anus. Agedum, pauca accipe contra : Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetas, Excerpam numero; neque enim concludere versum Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos, 40 Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. clamare soles: longe fuge poetam ; is enim timendus, sicut fere bos, qui fænum in cornu habet. Scilicet cornibus eorum boum, qui sibi obvios cornu peterent, fænum, tanquam signum, ut sibi ab eo caverent prætereuntes, præligari solebat. dummodo.... parcet amico, hic poeta ne ulli quidem amico parcet, dummodo voluptatem deridendi vitium aliquod amici sibi parare possit. --sibi, dativus commodi: in suam voluptatem. Hanc sententiam expressit Bolæus Sat. X: « Gardez-vous, dira l'un, de cet esprit critique; On ne sait bien souvent quelle mouche le pique; Mais c'est un jeune fou qui se croit tout permis, Et qui pour un bon mot va perdre vingt amis. » ED. chartis illeverit, scripserit; qui scribit enim atramento chartam illinit. ED. omnes Gestiet.... scire, gestiet nota fieri omnibus vel infimæ conditionis hominibus, vel a furno vel a lacu redeuntibus; per lacum intellige alveum, unde aqua per aquæductus ibi collecta arcessebatur; hi lacus, quo 45 rum inagna Romæ fuit copia, peculiaria nomina gerebant, ut lacus Servilius apud Ciceronem pr. Rosc. Am. C. 32. 38. Contra, contra illos qui ita loquentur. En. dederim... poetas, quos poetæ nomine dignos esse concesserim. Excerpam numero, scilicet ego non satiras compono, ut poetæ gloriam adipiscar. ED. concludere versum, versum iis, e quibus ille constare debet, adstringere pedibus. si quis.... propiora, si quis versus, ut nos, scribat, usus scilicet oratione proxime ad sermonem vulgarem et quotidianum accedente. mens divinior, quæ divino quodam afflatu agitatur et incalescit. atque os Magna sonaturum (insolentiori forma pro soniturum) os, quod magna sonare possit; magna sonare jam est, sublimiores sonos et modos edere; at infr. Sat. 1, 6, 43, de ingente vocum altissimarum strepitu dicitur. 45. Idcirco, etc. Sensus: fuerunt igitur, qui, utrum comœdia poema esset vocandum, necne, quærerent, |