Obrazy na stronie
PDF
ePub

Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
Præcipue sanus, nisi quum pituita molesta est.

Jove, h. e. sapiens uni Jovi dignitate
cedit: de locutione minor est aliquis
aliquo exempla dedit Lamb.-dives,
quia nullis rebus indiget. - Liber,
sui juris, nullis servit cupiditatibus.
honoratus, honores veri, incontami-
nati, e virtute oriuntur; Hor. Od. III,
Od. IV, 9. -pulcher, animi linea-
menta, inquit Cato, sunt pulchriora
quam corporis. ED.

107. Rex regum, cf. supr. Sat. I, 3, 125 et 136.- Præcipue sanus, nisi quum, etc. Stoici docebant etiam corporis morbos, sapienti omnino esse contemnendos, nec in malis numerandos; unde Stoicus iste inter acerrimos podagræ dolores exclamans: o podagra, nunquam me coges, ut te

malum esse confitear. Aiebant igitur Stoici, quum nonnisi animi morbos agnoscerent, sapientem semper sanum esse. Quam quidem sententiam Horatius, de ambiguo verbi sanus sensu ludens, deridet, salse subjectis : nisi quum pituita molesta est: jam de pituita locutus est, sup. lib. II, Sat. 2, 76; sed hic Epicureos præsertim irridet, qui pituitam ita gravem et incommodam putabant, ut Deos incusarent, quod ea nares hominum affici paterentur. Vid. Arrianum de Epicteto. Quintilianus, lib. I, cap. 6, merito ridet eum, qui dictam pituitam putavit, quia petat vitam, dum nihil simplicius quam a verbo πιτύω, spuo, deducere. ED.

ANALYSIS. Sæpissime, ut videtur, questus erat Mecenas quod Horatius versus lyricos jam non componeret. Poeta hac Epistola se excusat. Senescit, et ætatem suam male decent carmina. Jam se totum philosophiæ studio dedit. Nulli quidem sectæ privatim addictus est, at omnium præceptis studens, quod in quoque optimum est seligit ac sibi proprium facit. Quamvis autem perfectam sapientiam subito attingere non possit, se tamen sensim ac per partes emendat; nam philosophia cuivis animi morbo, cuivis vitio remedia suppeditat, et vitia fugere jam est virtus. Non sine magno quidem labore hoc fit; at quot et quantos labores ad divitias vel honores comparandos patiuntur bomines? et tamen virtus sapientiaque, non autem aurum, æstimatione et ambitione bominum dignæ sunt. Populus quidem aliter censet; at quæ est in populi judiciis constantia ac stabilitas ? quisque semper voluntates ac sententias mutat, nec illa levitas deridenda videtur, quia omnium communis est, et adeo vulgaris ut nihil omnino insoliti habeat. Sapientia igitur sola sequenda est. Hic incipit magnificis verbis sapientis definitio, quæ in jocum et salem desinit. ED.

win

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM.

Postquam poeta vitæ præcepta, quæ in Homero continentur, planiora et meliora iis, quæ philosophi tradunt, esse docuit, ipse aurea præcepta, ad quæ vita dirigenda sit, pueris præcipue proponit.

TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi;

Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.

1. Maxime Lolli. Lollius, M. Lollii Palicani, ut videtur, consulis cum Q. Æmilio Lepido, filius. maxime, sc. natu, ut recte Gesnerus observat; nam infra in Epistola 18, ad eumdem Lollium scripta, v. 63 fratris alicujus fit mentio. declamas, dicendi arte exerceris; quod adolescentibus nobilibus in usu erat. - Præneste, eo enim Horatius secedere, ibique sibi Musisque vivere solebat; vid. supr. Od. III, 4, 25. Quæ urbs, in Latio sita, nunc vocatur Palestrina. ED.- quid sit pulchrum (καλόν), honestum. - turpe, utile, de quibus disputant philosophi. nius, copiosius ac minima re omissa. Alii volunt planius, h. e. magis lucide ac simpliciter. ED. - Chrysippo, de eo vide supra ad Sat. I, 5, 127.

Ple

5

Crantore, Xenocratis discipulo, nobili philosopho Academico. Hic celeberrimos cujusque clarissimæ disciplinæ philosophos posuit poeta, Stoicæ scilicet Chrysippum, Academicæ autem Crantorem. Qui Crantor quidem librum condiderat de Luctu, de quo Cicero in sua Consolatione : << sed ego Crantorem sequor, cujus legi brevem illum quidem, sed vere aureum, et ut Panætio placuit, ad verbum ediscendum, de luctu librum, quo acute universam doloris medicinam complexus est. » Cicero idem dixit, lib. I, Tusculan. et lib. II, Academic. ED.

5. Iis, quæ nunc sequuntur, pulchre Horatius exornavit sententiam hanc: Homerus exemplis tam stultitiæ, sceleris, libidinis et iræ, quam prudentiæ, pietatis, virtutis et conti

Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Græcia Barbariæ lento collisa duello,
Stultorum regum et populorum continet æstus.
Antenor censet belli præcidere causam :
Quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere lites
Inter Peliden festinat et inter Atriden:

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi;
Seditione, dolis, scelere, atque libidine et ira,
Iliacos intra muros peccatur, et extra.

nentiæ egregie adumbratis, et ante
oculos positis, planius et melius, quam
philosophi, quid sit pulchrum, quid
turpe, quid utile, docuit.

6. Fabula, qua, etc. Homeri Ilias, ubi enarratur bellum propter Paridis amorem, sive propter Helenæ raptum inter Græcos et Trojanos exortum et in decem annos extractum, tam principum, quam populorum stulta consilia et insaniam ante oculos ponit. Fabula, μύθος, h. e. poematis compositio. ED. - Barbaria a Græcis quævis regio extra Græciam, et a Romanis quævis regio extra Italiam sita, nominatim Phrygia, appellatur. collisa gravius et significantius pro: commixta; qui invicem se petunt, colliduntur; ceterum hic versus tam ob hanc locutionem, quam ob priscam vocem duellum prodere videtur Ennium. - Per æstum intellige vehementiores animi affectiones et vitia in v. 15 commemorata.

9. Antenor censet, etc. Antenor, senex Trojanorum prudentissimus, censet causam, ex qua bello a Græcis

10

15

petantur Trojani, e medio tollendam esse; censebat scilicet Antenor, Helenam reddendam esse, Hom. Iliad. VII, 348 seqq. Ad præcidere supple: Trojanos debere. -Quid Paris? Quid Paris ad hanc Antenoris sententiam? repugnat, et ut, reddita Helena, salvus regnet et beatus vivat, persuaderi omnino nequit. Cogi posse negat, non dixit quidem Paris, se cogi non posse, sed convenienter his dictis egit; itaque cogi posse negat jam est: adduci et permoveri non potest.

13. Hunc, Agamemnonem. Amore scilicet abreptus Agamemno Briseida Achilli eripuit; Achilles autem, apud Homerum minime amore, injuriæ autem sensu moveri et ad iram impelli videtur. ED.-urit, accendit, inflammat. - Quidquid delirant, etc. Omnium stulte et insipienter ab Agamemnone, Menelao, Achille, etc. captorum consiliorum pœnam Achivi exsolvunt; insaniunt autem peccantque tam Græci Trojanos obsidentes, quam Trojani a Græcis obsessi.

Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulyssem;
Qui domitor Trojæ, multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit; latumque per æquor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circæ pocula nosti;
Quæ si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus, vel amica luto sus.

Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,

17. Rursus, at idem Homerus in Odyssea, quam in v. 21 designat; pro: rursus, ad sibilum repetitæ syllabæ finalis us in sequente voce virtus evitandum, Bentleius ad unius Codicis fidem dedit rursum. Sed tam religiosus in molliore versuum numero non fuit Horatius.

19. Providus, nam qui hominum mores et ingenia diligentius cognoscere studet, is hac cognitione sibi providet et fit prudentior. - multor. urbes Et mores hominum inspexit, expressit tertium versum Odysseæ

« Πολλῶν δ ̓ ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καὶ νόον ἔγνω; » similiter infr. in Epist. ad Pis. 142: « Qui mores hominum multorum vidit et urbes. >>- immersabilis (ἀβάπτιστος, Pind. Pyth. II, 145), elegante imagine pro vulgari : adversæ fortunæ impetu se vinci et deprimi non passus; violentiæ alicui exprimendæ passim adhibetur undarum vel fluctuum impetus; in præcedente Epist. v. 16: «mersor civilibus undis. >>>

23. Sirenum voces, Hom. Odyss.

20

25

XII, 39-54 et 182-200, et Circæ, Hom. Odyss. X-XII. - Quæ si cum sociis, etc. Non dicit Horatius Ulyssem pocula Circæ non bibisse, sed bibisse non cupide et stulte, sicut comites, sed sumpto antea antidoto. Vid. Odyss. lib. X, 318. ED. turpis, pudendæ conditionis, homo abjectus. - excors, sanæ mentis expers. - canis immundus, sicuti canis immundus.

27. Nos numerus sumus, etc. Sensus et nexus: nos igitur, qui non virtutis et sapientiæ exemplum, quod Ulysses dedit, sequimur, nos, qui in juventute vitæ molliori nimis indulgemus, qui ad multam usque lucem dormire, et curas ex animo ad citharæ cantum pellere pulchrum esse opinamur, nos, inquam, non ad res gerendas, sed ad fruges consumendas et ad numerum tantum hominum explendum nati videmur, similes procorum Penelopæ, nepotes et luxuriosi, qualis describitur Alcinous apud Homerum.

Nos numerus sumus (ἡμεῖς ἐσμὲν πλῆθος ἄχρειον), nos enim inertes,

Sponsi Penelopæ, nebulones, Alcinoique,
In cute curanda plus æquo operata juventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharæ cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones;
Ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui
Si noles sanus, curres hydropicus: et, ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis, et rebus honestis,

luxuriosi et libidinosi, præterquam quod in numerum hominum referimur, nihil omnino pretii habemus; loca in hanc loquendi formulam a Lambino e scriptoribus Græcis allata huc non pertinent; ibi enim sermo est de hominibus, qui in numerum aliquem recipiantur, indignis (oὐx ἀριθμητοῖς). -nati fruges consumere, græce pro: nati ad fruges consumendas. Sponsi Penelopæ, proci, amoris causa Penelopen sectantes. - Alcinoique. Alcinous, rex Phæacum, animi oblectationibus et corporis voluptatibus a puerili inde ætate deditissimus; ipse apud Hom. Odyss. VIII, 248, profitetur: « Αἰὲν ἡμῖν δαῖς τε φίλη, κιθαρίς τε, χοροί τε. » - operata juventus, nos juvenes, qui solemus operari, operam ponere in cute curanda, in corpore mollius tractando. -fuit, esse solet. - Ad strepitum, ad sonos, modos, supr. Od. IV, 3, 18: «O testudinis aureæ Dulcem quæ strepitum, Pieri, temperas. » — cessatum ducere curam, eo quasi ducere curam, quo illa vexare cesset; eleganter pro vulgari: curam abigere, pellere, compescere.

HOR. 11.

30

35

32. Ab ejusmodi vita desidiosa, quam Penelopes procos et Alcinoum vixisse refert Homerus, jam Horatius juvenes, nominatim Lollium, ad quem scripsit hanc Epistolam, avocat, eumque, ut, lecto ante diem relicto, strenue animum studiis et rebus honestis intendat, nec tempus animi cultui impendendum in annum differat, exhortatur. homines, sic legitur in optimæ notæ Codicibus apud Feam; at Bentleius et eum secuti exhibuerunt: hominem, homœoteleuti, ut addit Gesnerus, evitandi gratia; sed ad hanc normam non exigendi sunt hexametri Horatiani. Ut te ipsum serves, ut te tutum præstes ab iis, quæ tibi infesta sunt, ut vites improbam Sirenen, desidiam. -atqui, Si noles sanus, curres hydropicus, atqui, si nunc, quum bene vales, noles currere, h. e. vires tuas exercere, in posterum, quum tibi male erit, sicuti hydropicus (vel: si desidiosa et luxuriosa vita factus fueris hydropicus), curres; medici enim hydropicos multum ambulando et nonnunquam currendo, h. e. vires corporis exercendo valetudini succurrere jubent;

18

« PoprzedniaDalej »